Grammatica Latina/Genetivus apud adiectiva

E Vicilibris

Genetivus apud adiectiva

Adiectiva quantitatis sunt adiectiva in genere neutro, numero singulari, in casu nominativo vel in casu accusativo sine praepositione

Haec adiectiva, que sicut substantiva in usu sunt, sunt:

  • multum
  • plus
  • pluriumum
  • nimium
  • paulum
  • paululum
  • minus
  • minimum
  • nonnihil
  • tantum
  • quantum
  • aliquantum

Exemplum:
Fateor mihi adeo multum laboris his rebus paratis detractum ut paene nihil fuerit relictum. (Ex Thomae Mori Utopia)
Huius rei excogitatio potuisset ab ingenio neque infimo neque prorsus indocto postulare tum temporis nonnihil tum studii. (Ex Thomae Mori Utopia)

Alia[recensere]