Grammatica Latina/cum
E Vicilibris
cum coniunctio est (inter alia).
Index |
[recensere] "Cum" cum modo indicativo:
- cum temporale - vide autem "cum historicum"
- = eo tempore quo
- cum identicum
- cum sententiam amplius ducens (cum interea, cum tamen):
Forsitan (?): Ammianus Marcellinus: Ambitioso diademate utebatur cum inter exordia principatus erat xystarchae similis purpurato. - während (doch)
- cum explicativum/coincidens
Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Gaius Iulius Caesar Commentarii de bello Gallico - Liber I
[recensere] "Cum" cum modo coniunctivo:
[recensere] cum causale
cum causale, etiam "praesertim cum". Nota bene e contrario "quod causale" seu "quia" cum modo indicativo.
- His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent. Commentarii de bello Gallico - Liber I
- Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ... Commentarii de bello Gallico - Liber I
- Cum se iuste defenderet, tandem abiit innoxius. (w:Ammianus Marcellinus)
- Illius sermo non potuit exquisitus esse, cum esset subitarius et extemporalis. (Thomas Morus Utopia)
- Unde fit, ut cum omnes pariter appetant primi esse, in contentiones veniant. Spinoza, Tractatus Politicus
[recensere] cum adversativum
cum adversativum et cum concessivum:
- Sed nescio quo modo, cum eum nemo anteiret his virtutibus, multi nobilitate praecurrerunt. (Cornelius Nepos, classica Latinitate)
- w:Ammianus Marcellinus autem (postclassica Latinitate): Ambitioso diademate utebatur cum inter exordia principatus erat xystarchae similis purpurato. - whereas
[recensere] cum historicum
cum historicum - vide autem "cum temporale":
- Cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est. Caesaris Commentarii de bello Gallico - Liber I
- Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Commentarii de bello Gallico - Liber I
- Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. Caesaris Commentarii de bello Gallico - Liber I
- Hic enim cum Phylen confugisset, quod est castellum in Attica minutissimum, non plus habuit secum triginta de suis. (Cornelius Nepos)