Taciti Annalium Liber Primus/LXXIV

E Vicilibris

LXXIV[recensere]

Nec multō post Grānium Mārcellum praetōrem Bīthȳniae quaestor ipsīus Caepiō Crīspīnus maiestātis postulāvit, subscrībente Rōmānō Hīspōne: quī fōrmam vītae iniit quam posteā celebrem miseriae tempŏrum et audāciae hominum fēcērunt. nam ĕgēns, ignōtus, inquiēs, dum occultīs libellīs saevitiae prīncipis adrēpit, mox clārissimō cuique perīculum facessit, potentiam apud ūnum, ŏdium apud omnīs adeptus dedit exemplum, quod secūtī ex pauperibus dīvitēs, ex contemptīs metuendī perniciem aliīs ac postrēmum sibi invēnēre. sed Mārcellum īnsimulābat sinistrōs dē Tiberiō sermōnēs habuisse, inēvītābile crīmen, cum ex mōribus prīncipis foedissima quaeque dēligeret accūsātor obiectāretque reō. nam quia vēra erant, etiam dicta crēdēbantur. addidit Hīspō statuam Mārcellī altius quam Caesarum sitam, et aliā in statuā amputātō capite Augustī effigiem Tiberiī indĭtam. ad quod exārsit adeō, ut ruptā taciturnitāte proclāmāret sē quoque in eā causā lātūrum sententiam palam et iūrātum, quō cēterīs eadem necessitās fieret. manēbant etiam tum vēstīgia morientis lībertātis. igitur Cn. Pīsō ‘quō’ inquit ‘locō cēnsēbis, Caesar? sī prīmus, habēbō quod sequar: sī post omnīs, vereor nē inprūdēns dissentiam.’ permōtus hīs, quantōque incautius efferverat, paenitentiā patiēns tulit absolvī reum crīminibus maiestātis: dē pecūniīs repetundīs ad reciperātōres ĭtum est.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]