Grammatica Latina/Consecutio temporum

E Vicilibris

Consecutio temporum regit tempora in sententiis lateralibus respectu temporis quod est in sententia capitali. Nonnumquam autem tempora etiam in sententiis lateralibus absoluta sunt.

Sententiae laterales cum modo indicativo[recensere]

Relationes temporales[recensere]

Tres relationes temporales distinguuntur:

Ratio contemporanea[recensere]

Sententiae capitales et laterales eundem tempus habent.

Praesens[recensere]

  1. Affectus, quibus conflictamur, concipiunt Philosophi veluti vitia, in quae homines sua culpa labuntur; quos propterea ridere, flere, carpere, vel (qui sanctiores videri volunt) detestari solent. w:Spinoza, s:Tractatus Politicus, liber I.
  2. ... tantumque in naturam habet iuris, quantum potentia valet. w:Spinoza, s:Tractatus Politicus

Perfectum[recensere]

Tempus imperfectum autem sententiae lateralis contemporaneum esse potest tempori perfecto sententiae lateralis.

Exemplum quod explicativum, quod rationem contemporaneam regit:

Consecutio temporum Ratio contemporanea
Sententia
Capitalis Lateralis
Tempus
Praesens Praesens
perfectum perfectum
imperfectum

Ratio antetemporanea[recensere]

Ratio posttemporanea[recensere]

Sententiae laterales cum modo coniunctivo[recensere]

Relationes temporales[recensere]

Tres relationes temporales distinguuntur:

Ratio contemporanea[recensere]

Si tempus sententiae capitalis capitale[recensere]

Tempus in sententia laterali est praesens.

Si tempus sententiae capitalis laterale[recensere]

Tempus in sententia laterali est imperfectum.

Exempla[recensere]
  1. ...civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent... De bello Gallico Liber I, 2
  2. ...constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare... De bello Gallico Liber I, 3
  3. In eo itinere persuadet (praesens historicum) Castico ..., , ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerit; De bello Gallico Liber I, 3
  4. Eam politicam conceperunt, quae pro chimaera haberetur. (Benedictus de Spinoza Tractatus Politicus)
  5. Nam ... inde oriri deberet, quod homo haberet voluntatem liberam. (Benedictus de Spinoza Tractatus Politicus)

Ratio antetemporanea[recensere]

Si tempus sententiae capitalis est capitale[recensere]

Tempus in sententia laterali est perfectum.

Si tempus sententiae capitalis est laterale[recensere]

Tempus in sententia laterali est plusquamperfectum.

Exemplum
  1. Eam politicam conceperunt, quae pro chimaera haberetur [contemporaneum] vel quae in Utopia institui ... potuisset [antetemporaneum]. (Benedictus de Spinoza Tractatus Politicus)

Ratio posttemporanea[recensere]

Si tempus sententiae capitalis capitale[recensere]

Tempus in sententia laterali forma exprimitur eiusmodi: -urus, a, um, sim.

Si tempus sententiae capitalis laterale[recensere]

Tempus in sententia laterali forma exprimitur eiusmodi: -urus, a, um, essem.

Tempora absoluta in sententiis modi coniunctivi lateralibus[recensere]

Nonnumquam tempora in sententiis lateralibus consecutione temporum non reguntur sed absoluta sunt:

Imperfectum post tempore capitale[recensere]

Coniunctivus imperfecti post tempus capitale potest esse coniunctivus potentialis vel dubitativus praeteriti aut coniunctivus irrealis praesentis.

Irrealis praesentis? Dubitativus praeteriti?

Perfectum loco imperfecti[recensere]

In sententia laterali res non narratur sed constituitur.

Praesens loco imperfecti[recensere]

Res in sententia laterali non solum temporibus praeteritis sed etiam nunc vera est.