Grammatica Latina/Plusquamperfectum

E Vicilibris

Tempus plusquamperfectum indicat actus vel eventus qui respectu puncti temporis praeteriti ante fuerunt vel fuerant.

Modus indicativus[recensere]

  1. ...barbarus non dubitans, eo potissimum hostis impetum facturos, omnis suas cipiaas eo contraxerat. w:Cornelius Nepos, XVII,2,1
  2. ...tantaque usus est celeritate, ut, quod iter Xerxes anno vertente confecerat, hic transierit triginta diebus. w:Cornelius Nepos, XVII,4,3

Modus coniunctivus[recensere]

  1. Primum [eius] ratio habebatur, qui maximus natu esset ex liberis eius, qui regnans decessisset;... w:Cornelius Nepos, XVII,1,3
  2. Et quo studiosius armarentur insigiusque ornarentur, praemia proposuit, quibus donarentur, quorum egregia in ea re fuisset industria. Fecit idem in exercitationum generibus, ut, qui ceteris praestitissent, eos magnis afficeret muneribus. w:Cornelius Nepos, XVII,2,3.
  3. Huic cum tempus esset visum copias extrahere ex hibernaculis, vidit, si, quo esset iter facturus, palam pronuntiasset, hostis non credituros aliasque regiones praesidiis occupaturos neque dubitaturos aliud eum facturum ac pronuntiasset. Itaque cum ille Sardis iturum se dixisset, Tissaphernes eandem Cariam defendendendam putavit. In quo cum eum opinio fefellisset victumque se vidisset consilio, sero suis praesidio profectus est. Nam cum illo venisset, iam Agesilaus magna erat praeda potitus. w:Cornelius Nepos, XVII,2,4seqq.