Grammatica Latina/Perfectum
Appearance
Perfectum tempus
Rerum praeteritarium velut factarum principalium narratio de consuetudine tempus perfectum requirit - temporum longitudinibus inter praesentem et perfectum contemptis.
Perfectum historicum
[recensere]- Veni, vidi, vici.
- Et ita est factum. (Ammianus Marcellinus)
- w:Cornelius Nepos: Hic enim cum Phylen confugisset, quod est castellum in Attica minutissimum, non plus habuit secum triginta de suis.
Perfectum constativum:
[recensere]- Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. w:Iulius Caesar, s:Commentarii de bello Gallico - Liber I
Exempla ex libro Cornelii Nepotis:
II. Themistocles: Pater eius Neocles generosus fuit.
III. Aristides aequalis fere fuit Themistocli.
IV. Pausanias magnus homo, sed varius in omni genere vitae fuit.
V. Cimon duro admodum initio usus est adulescentiae.
VI. Lysander magnam reliquit sui famam.
XIV: Datames primum militum numero fuit apud Artaxerxen eorum qui regiam tuebantur.
In sententiis lateralibus perfectum constativum potest esse tempus absolutum. Verbi gratia:
- In eo itinere persuadet (praesens historicum) Castico ..., , ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerit (perfectum constativum); s:Commentarii de bello Gallico - Liber I, 3