Grammatica Latina/sive - sive
Appearance
sive ..., sive... est cum Indicativo. (Grammatica Rubenbauer-Hofmann)
- Sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea, sed fruenda etiam [sapientia] est; sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. Grammatica Latina/Scriptor Marcus Tullius Cicero, De finibus bonorum et malorum - Liber Primus
- exsiluere viri, sive hoc insania fecit / sive timor, ... Publius Ovidius Naso Metamorphoseon liber III, 670 seqq.
- "puer o dignissime credi / esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, / sive es mortalis, qui te genuere, beati, ... Publius Ovidius Naso Metamorphoseon liber IV, 322 seqq.
- haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, / seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem. Publius Ovidius Naso Metamorphoseon liber IV, 327 seqq.
- seu gloria tangit / te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor; / sive es mirator rerum, mirabere nostras;... Publius Ovidius Naso Metamorphoseon liber IV, 639 seqq.