Jump to content

Usor:Andreas Raether/compendium neurologiae/EEG

E Vicilibris

Electroencephalographia est methodus recipiendi electricorum cerebri fluxuum ab capitis superficie per electroda. Electroencephalogramma est informatio examinatione singulari enim summa derivationum collecta. Investigabit capitulum hoc et phaenomena cerebri electrica et methodus EEG et informatio et interpretatio.

A. Actiones electrici cerebri

[recensere]

Phaenomena electrica mutationibus fluxuum electrocorum in cerebro generantur.

B. Methodus electroencenphalographiae

[recensere]

Collectio signorum electricorum requirit electroda, capla electrica custodita, electronici et praeamplificatores et amplificatores, velut apparatus data ostendens, ut computatrum, monitorium cum memoria sive typographum.

Positiones electrodorum

[recensere]
Systema 10 et 20 cum electrodorum positionius super visum

De consuetudine electroda EEG secundum systema 10 et 20 ponatur. Systema hoc distantiae inter electroda ope graduum ad capitis punctum medium anatomicum refert: Pleraque electrode inter se differentia 20° ostendunt, cetera 10°. Numerorum nomina hemispherae dextrae para, sinistrae autem impara sunt. Electrodis in planitie sagittali nulli numeri sunt. Puncta referentiae sunt anterius nasion, at posterius inion - iuxta protuberantiam occipitalem externam. Visibiles sunt ordines quinque:

  • Anterius duo electroda Frontopolaria (Fp): dextre Fp2, sinistre Fp1 nominata
  • Postea quinque electroda Frontalia (F): in medio Fz (z historia causa littera Germanica centri), iuxta F4 (dextre) et F3 (sinistre), extrorsum F8 (dextre) et F7 (sinistre)
  • In medio quinque electroda Centralia (C, 3 electroda), extremo Temporalia (T, 2 electroda): in medio Cz, iuxta C4 (dextre) et C3 (sinistre), extrorsum T4 (dextre) et T3 (sinistre)
  • Post medium quinque electroda Parietalia (P, 3 electroda), extremo iterum Temporalia (T, 2 electroda):in medio Pz, iuxta P4 (dextre) et P3 (sinistre), extrorsum T6 (dextre) et T8 (sinistre)
  • Posterius duo electroda Occipitalia (O): dextra O2, sinistre O1 nominata

Electroda referentia Auricularia(A) iuxtra utramque aurem (i. e. utroque lobulo auriculae) ponitur: A2 dextre, sinistre A1.

C. Informatio electroencephalogrammae

[recensere]

Informatio in curva analoga electrica, ex undis composita, inveniuntur. De consuetudine distinguuntur undae quattuor: Undae alpha, undae beta, undae theta, undae delta. Praeterea alia phaenomena interpretationis necesse sunt.

D. Interpretatio et significatio clinica

[recensere]

Interpretationis peritus/-a derivationes aestimabit: primum amplitudo et frequentia elementorum graphicorum.