Grammatica Latina/Imperfectum

E Vicilibris
Jump to navigation Jump to search

Imperfectum tempus

Condiciones, tempora, ratio rerum, res, quae iuxta actionem praecipuam sunt, tempore imperfecto exprimuntur.

Imperfectum durativum[recensere]

  • Conclamabatur post haec nihilo minus... = continuabatur conclamari (Amm. Marc.)

Exempla[recensere]

  1. Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant. w:Iulius Caesar, s:Commentarii de bello Gallico - Liber I
  2. Hoc crimine in contione ab inimicis compellabatur [imperfectum conativum, durativum]. Sed instabat [condicio rerum] tempus ad bellum proficiscendi. Id ille intuens neque ignorans civium suorum consuetudinem postulabat [conativum, durativum], si quid de se agi vellent, potius de praesente quaestio haberetur, quam absens invidiae crimine accusaretur. Inimici vero eius quiescendum in praesenti, quia noceri non posse intellegebant [durativum, condiciones], et illud tempus exspectandum decreverunt (perfectum historicum), quo exisset, ut absentem aggrederentur; itaque fecerunt (perfectum historicum, constativum). Cornelius Nepos

Verba durativa[recensere]

Nonnulla verba per se saepe durationem indicant et ergo saepe tempus imperfectum habent:

Haec verba etiam tempus perfectum habere possunt, si puncti temporis actionem designent: