Grammatica Latina/Sententiae conditionales

E Vicilibris
Jump to navigation Jump to search
Periodus hypothetica: TEMPORA SI FUERINT NUBILA SOLUS ERIS.
Sententia anterior: TEMPORA SI FUERINT NUBILA
Sententia posterior: SOLUS ERIS

Sententiae conditionales sententiae sunt cum si... Negatio est nisi.

Periodus hypothetica sic definitur: Si condicio rei vera est, res vera est.
Sententia anterior definitur: Si condicio rei vera est, ...
Sententia posterior definitur: ...res vera est.

Modus indicativus[recensere]

Secundum Consecutionem temporum

Posttemporale[recensere]

Periodus hypothetica:

Sententia anterior:

Sententia posterior:

  • ego quoque adsentiar.

Periodus hypothetica:

  • Sin [=si autem] ipse non recolis, scribam quod ipse recordari videor mihi. praesens - futurum

Antetemporale[recensere]

Periodus hypothetica:

Sententia anterior:

Sententia posterior:

Exempla[recensere]

futurum exactum - futurum[recensere]

  1. Faciam, si mihi fidem dederis. Grammatica Latina/Cornelius Nepos, XXIII, Hannibal.
  2. Si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, si me celaris. Grammatica Latina/Cornelius Nepos, XXIII, Hannibal.
  3. Te ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris. Grammatica Latina/Cornelius Nepos, XXIII, Hannibal.
  4. Et si haec linea quinque aequaliter pedes habuerit, angulus ille, de quo dubitas, rectus erit; si plus quam quinque, hebes; si autem minus, acutus apparebit. s:Patrologia Latina Vol 139 Silvester II

Modus coniunctivus[recensere]

Periodus potentialis[recensere]

In sententia anteriori (si...) et in sententia posteriori praesens vel perfectum

  • Si quid sit in ambiguo, potius mendacium dicam quam mentiar.
  • Gratius enim fuerit (perfectum sensu temporis praesentis), si senem patrem aut virum eximium salutes quam aetatis cognomine. (w:Desiderius Erasmus Roterodamus, "Familiarum colloquiorum formulae")
  • Quod si quis in illo coetu uel alienis inuidentium, uel praeferentium sua, aliquid afferat, quod aut alijs temporibus factum legit, aut alijs fieri locis uidit, ibi qui audiunt, perinde agunt, ac si tota sapientiae suae periclitaretur opinio, & post illa pro stultis plane sint habendi, nisi aliquid sufficiant inuenire, quod in aliorum inuentis uertant uitio. Si caetera destituant, tum huc confugiunt, haec nostris, inquiunt, placuere maioribus, quorum prudentiam utinam nos aequaremus, itaque hoc dicto ueluti egregie perorata re considunt. Tanquam magnum sit periculum, si quis ulla in re deprehendatur maioribus suis sapientior. Thomas Morus Grammatica Latina/Utopia
  • at si qua de re potuit consuli prudentius, eam protinus ansam cupide arreptam mordicus retinemus. Thomas Morus Grammatica Latina/Utopia
  • Sed si informacionem curatorum noluerint advertere, ad superiorem mittantur. Grammatica Latina/Nicolaus Cusanus

Periodus irrealis[recensere]

tempus praesens: In sententia anteriori (si...) et in sententia posteriori imperfectum

tempus praeteritum: In sententia anteriori (si...) et in sententia posteriori plusquamperfectum

quam si

Regula specialis[recensere]

Si ex connexu relatio ad tempora praeterita patet loco temporis plusquamperfecti in sententia posteriori etiam tempus imperfectum esse potest. (confer Grammaticam Rubenbauer-Hofmann, §259, 3.)

tempus praeteritum: In sententia anteriori (si...) plusquamperfectum et in sententia posteriori Imperfectum

  1. Si quae alia [potentia] creata esset, non posset seipsam conservare. Spinoza, Tractatus Politicus
  2. Si ... ita comparatum esset, tum naturae ius ... sola rationis potentia determinaretur. Spinoza, Tractatus Politicus

Mixta[recensere]

In sententia anteriori (nisi...) coniunctivus praesens, in sententia posteriori praesens indicativi.

  1. ...cujus negotia non possunt recte curari, nisi ii, qui eadem tractant, fide velint agere... Spinoza, Tractatus Politicus
  2. Quod si quis in illo coetu uel alienis inuidentium, uel praeferentium sua, aliquid afferat, quod aut alijs temporibus factum legit, aut alijs fieri locis uidit, ibi qui audiunt, perinde agunt, ac si tota sapientiae suae periclitaretur opinio, & post illa pro stultis plane sint habendi, nisi aliquid sufficiant inuenire, quod in aliorum inuentis uertant uitio. Morus Grammatica Latina/Utopia

Periodus irrealis et dependentia infinitiva[recensere]

Periodus irrealis post verba dicendi vel sentiendi:

Primum exemplum:[recensere]

  • Cornelius Nepos: Itaque nemini erat his temporibus dubium, si affuisset, illam Atheniensis calamitatem accepturos non fuisse.

Verbum dicendi vel sentiendi:
Itaque nemini erat his temporibus dubium,

Periodus hypothetica:
si affuisset, illam Atheniensis calamitatem accepturos non fuisse.

Infinitivum temporis perfecti coniugationis periphrasticae:
Atheniensis ... accepturos non fuisse

Alterum exemplum:[recensere]

  • Cornelius Nepos: Neque vero non fuit apertum, si ille non fuisset, Agesilaum Asiam regi fuisse erepturum.

Verbum dicendi vel sentiendi:
Neque vero non fuit apertum,

Periodus hypothetica:
si ille non fuisset, Agesilaum Asiam regi fuisse erepturum.

Infinitivum temporis perfecti coniugationis periphrasticae:
Agesilaum ... fuisse erepturum