Grammatica Latina/tametsi
Appearance
Pro temporibus et modis confer etiam "si".
- cum modo indicativo
- Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen quam mitissime potest legatos appellat: ... Gaius Iulius Caesar Commentarii de bello Gallico Liber VII.
- Hi similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt, ac tametsi dextris humeris ex sertis animadvertebantur, quod insigne pactum esse consuerat, tamen id ipsum sui fallendi causa milites ab hostibus factum existimabant. Gaius Iulius Caesar Commentarii de bello Gallico Liber VII.
- qui, tametsi numero non amplius erant quingenti, tamen Germanorum adventu barbari nitebantur. Gaius Iulius Caesar Commentarii de bello Gallico Liber VIII.
- Meum studium erga te et officium, tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse. Ciceronis Epistulae ad Familiares III
- Sic habeto tamen: nisi iam tunc omnia negotia cum summa tua dignitate diligentissime confecissem, tametsi nihil videbatur ad meum erga te pristinum studium addi posse, tamen hac mihi affinitate nuntiata non maiore equidem studio, sed acrius, apertius, significantius dignitatem tuam defendissem. Ciceronis Epistulae ad Familiares III