Jump to content

Musica Classica/Magnificat, RV 610

E Vicilibris
 Requiem Vesperae solennes de Confessore 

Magnificat, RV 610

1. Magnificat anima mea Dominum (Adagio, G minor)


Magnificat anima mea Dominum;

Et exultavit spiritus meus


Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo,
Quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus,

Et misericordia ejus


Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

Fecit potentiam


Fecit potentiam in bracchio suo;
Dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes


Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

Esurientes


Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.

Suscepit Israel


Suscepit Israel, puerum suum, recordatus misericordiae suae,

Sicut locutus est


Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.

Gloria Patri


Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,

Sicut erat in principio


sicut erat in principio, et nunc, et semper:

Et in saecula saeculorum


et in Saecula saeculorum. Amen.