Musica Classica/Requiem, Mozart K. 626

E Vicilibris
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Index Stabat Mater, Dvorak Fairytale right blue.png

Mozart Requiem K. 626

I. Introitus

Requiem aeternam
Requiem æternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus, Deus, in Sion,
et tibi reddetur votum in Ierusalem:
exaudi orationem meam,
ad te omnis caro veniet.
Requiem æternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.

II. Kyrie

Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

III. Sequentia

Dies irae
Dies irae, dies illa
Solvet saeclum in favilla,
Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus
Quando judex est venturus
Cuncta stricte discussurus.

Tuba mirum
Tuba mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum
Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura
Cum resurget creatura
Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit
Quidquid latet apparebit,
Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus,
Quem patronum togaturus,
Cum vix justus sit securus?

Rex tremendae
Rex tremendae majestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salve me, fons pietatis.

Recordare
Recordare, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae,
Ne me perdas ilia die.

Quaerens me sedisti lassus,
Redemisti crucem passus,
Tamus labor non sit cassus.

Juste judex ultionis
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.

lngemisco tamquam reus,
Culpa rubet vultus meus,
Supplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sum dignae,
Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremet igne.

Inter oves locurn praesta,
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parle dextra.

Confutatis
Confutatis maledictis
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis,
Gere curam mei finis.

Lacrymosa
Lacrimosa dies ilia
Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus.
Huic ergo parce, Deus,
Pie Jesu Domine,
Dona els requiem.

IV. Offertorium

Domine Jesu
Domine, Jesu Christe, Rex gloriae,
libera animas omniurn fidelium defunctorum
de poenis inferni, et de prof undo lacu:
libera cas de ore leonis,
ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum,

sed signifer sanctus Michael
repraesentet eas in lucem sanctam,
quam olim Abrahae promisisti
et semini ejus.

Hostias
Hostias et preces, tibi, Domine,
laudis offerimus:
tu suscipe pro animabus illis,
quarum hodie memoriam facimus:
fac eas, Domine, de morte Iransire ad vitam,
quam olim Abrahae promisisti
et semini ejus.

V. Sanctus

Sanctus
Sanctus. Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth!
Pleni sunt coeli et terra gloria tua.

Hosanna
Hosanna in excelsis.

VI. Benedictus

Benedictus
Benedictus qui venit in nomine Domini.

Hosanna
Hosanna in excelsis.

VI. Agnus Dei

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.


VII. Communio

Lux aeterna
Lux aeterna luceat eis, Domine,
cum sanctis tuis in aeternum,
quia pius es.

Cum sanctis tuis
Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis,
cum sanctis tuis in aeternum,
quia plus es.