Musica Classica/Stabat Mater, Dvorak

E Vicilibris
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Requiem Vesperae solennes de Confessore Fairytale right blue.png

Dvořák: Stabat Mater Op. 58

I. Stabat mater dolorosa

Stabat mater dolorósa
juxta Crucem lacrimósa,
dum pendébat Fílius.

Cuius ánimam geméntem,
contristátam et doléntem
pertransívit gládius.

O quam tristis et afflícta
fuit illa benedícta,
mater Unigéniti!

Quae mœrébat et dolébat,
pia Mater, dum vidébat
nati pœnas ínclyti.

II. Quis est homo qui non fleret

Quis est homo qui non fleret,
matrem Christi si vidéret
in tanto supplício?

Quis non posset contristári
Christi Matrem contemplári
doléntem cum Fílio?

Pro peccátis suæ gentis
vidit Iésum in torméntis,
et flagéllis súbditum.

Vidit suum dulcem Natum
moriéndo desolátum,
dum emísit spíritum.

III. Eia Mater, fons amoris

Eia, Mater, fons amóris
me sentíre vim dolóris
fac, ut tecum lúgeam.

IV. Fac, ut ardeat cor meum

Fac, ut árdeat cor meum
in amándo Christum Deum
ut sibi compláceam.

Sancta Mater, istud agas,
crucifíxi fige plagas
cordi meo válide.

V. Tui nati vulnerati

Tui Nati vulneráti,
tam dignáti pro me pati,
pœnas mecum dívide.

VI. Fac me vere tecum flere

Fac me tecum pie flere,
crucifíxo condolére,
donec ego víxero.

Juxta Crucem tecum stare,
et me tibi sociáre
in planctu desídero.

VII. Virgo virginum praeclara

Virgo vírginum præclára,
mihi iam non sis amára,
fac me tecum plángere.

VIII. Fac, ut portem Christi mortem

Fac, ut portem Christi mortem,
passiónis fac consórtem,
et plagas recólere.

Fac me plagis vulnerári,
fac me Cruce inebriári,
et cruóre Fílii.

IX. Inflammatus et accensus
Inflammatus et accensus,
per te, Virgo, sim defensus
in die iudicii.

Fac me cruce custodiri
morte Christi praemuniri
confoveri gratia

X. Quando corpus morietur

Quando corpus moriétur,
fac, ut ánimæ donétur
paradísi glória.

Amen.