Musica Classica/Vesperae solennes de Confessore

E Vicilibris
Jump to navigation Jump to search
Requiem Fairytale right blue.png

Vesperae solennes de Confessore, Mozart K. 339

I. Psalm 110 Dixit Dominus

Dixit Dominus Domino meo;
Sede a dextris meis,
Donec ponam inimicos tuos
Scabellum pedum tuorum.
Virgam virtutis tuae emittet
Dominus ex Sion: dominare
In medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae,
In splendoribus sanctorum:
Ex utero ante luciferum
Genui te.
Juravit Dominus,
Et non poenitebit eum,
Tu es sacerdos in aeternum
Secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris tuis,
Confregit in die irae suae reges.
Judicabit in nationibus,
Implebit ruinas:
Conquasabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet,
Propterea exaltabit caput.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper.
Et in saecula saeculorum. Amen.


II. Psalm 111 Confitebor tibi Domine

Confitebor tibi Domine,
In toto corde meo;
In consilio justorum,
Et congregatione.
Magna opera Domini,
Exquisita in omnes voluntates ejus.
Confessio et magnificentia opus ejus;
Et justitia ejus manetIn saeculum saeculi.
Memoriam fecit mirabilium suorum,
Misericors et miserator Dominus.
Escam dedit timentibus se.
Memor erit in saeculum
Testamenti sui.
Virtutem operum suorum
Annuntiabit populo suo.
Ut det illis
Hereditatem gentium;
Opera manuum ejus
Veritas et judicium.
Fidelia omnia mandata ejus,
Confirmata in saeculum saeculi,
Facta in veritate et aequitate.
Redemptionem misit Dominus
Populo suo;
Mandavit in aeternum testamentum suum.
Sanctum et terribile nomen ejus:
Initium sapientiae timor Domini;
Intellectus bonus omnibus
Facientibus eum.
Laudatio ejus manet
In saeculum saeculi.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper.
Et in saecula saeculorum. Amen.


III. Psalm 112 Beatus vir qui timet Dominum

Beatus vir qui timet Dominum,
In mandatis ejus volet nimis.
Potens in terra erit semen ejus,
Generatio rectorum benedicetur.
Gloria et divitiae in domo ejus,
Et justitia ejus manet
In saeculum saeculi.
Exortum est in tenebris lumen rectis,
Misericors et miserator et justus.
Jucundus homo,
Qui miseretur et commodat,
Disponet sermones suos in judicio.
Quia in aeternum non commovebitur.
In memoria aeterna erit justus,
Ab auditione mala non timebit.
Paratum cor ejus sperare in Domino.
Confirmatum est cor ejus;
Non commovebitur
Donec despiciat inimicos suos.
Dispersit, dedit pauperibus,
Justitia ejus manet
In saeculum saeculi.
Cornu ejus exaltabitur in gloria.
Peccator videbit et irascetur,
Dentibus suis fremet et tabescet;
Desiderium peccatorum peribit.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper.
Et in saecula saeculorum. Amen.


IV. Psalm 113 Laudate pueri Dominum

Laudate pueri Dominum,
Laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum ex hoc
Nunc et usque in saeculum.
A solis ortu usque et ad occasum,
Laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus,
Et super coelos gloria ejus.
Quis sicut Dominus Deus noster,
Qui in altis habitat,
Et humilia respicit in coelo et in terra?
Suscitans a terra inopem
Et de stercore erigens pauperem:
Ut collocet eum
Cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem
In domo, matrem filiorum laetantem.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper.
Et in saecula saeculorum. Amen.

V. Psalm 117 Laudate Dominum omnes gentes

Laudate Dominum omnes gentes;
Laudate eum, omnes populi.
Quoniam confirmata est
Super nos misericordia ejus,
Et veritas Domini manet in aeternum.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper.
Et in saecula saeculorum. Amen.