Jump to content

Silva Latinae Linguae sive Lexicon Ianuale

E Vicilibris
Prima Lexici Ianualis pagina

De Hac Editione

[recensere]

Hoc lexicon a J. A. Comenio in lucem editum est anno 1650 titulo Sylva Latinae Linguae sive Lexicon Januale. Scopus lexici est, ut discipuli facilius intellegant Januam Linguarum Reseratam, librum scholasticum eiusdem auctoris.

Etiam hodie hoc Lexicon Ianuale utillimum est discipulis qui student Latine legere, scribere, et loqui. Nam aliter ac in plurimis lexicis, Comenius explanat singula verba in contextu, verbis Latinis, saepe ab eadem radice. Hoc modo fit, ut melius discamus significatum necnon usum verborum.

In hac editione nonnulla mutata sunt, ut discipuli hodierni lexico facilius utantur:

  • Rationes scribendi adaptatae sunt ad usum hodiernum, e.g. scribitur "ianua" loco "janua", "auctor" loco "author", etc. Quare nonnumquam opus fuit etiam ordinem vocum mutare.
  • Forma textūs ameliorata est, ut lexicon facilius legatur. Exemplii gratia, verba plene scribuntur neque modo abbreviato, quo Comenius studuit servare chartam.
  • Lexicon a frequentibus mendis purgatum est, quibus libri 17. saeculi scatebant, cum singulae paginae manu componerentur a typographis.

Utinam haec editio nova multis sit usui!

NB: Fundamentum huius editionis est textus in Operibus Didacticis Omnibus anno 1657 impressus. Gratias agimus Universitati Manhemiensi, quae textum in formam electronicam convertit et in rete posuit.

Notae Compendiariae

[recensere]

Notae compendiariae, quibus Comenius usus est, sunt:

nota significatum
c. commune
dimin. diminuitivum
f. femininum
freq. frequentativum
g. genus
h. e. hoc est
i. e. id est
L. / Lat. Latinê
m. masculinum
n. neutrum
N. nota
NB. nota bene
plur. pluralis
q. e. quod est
sc. scilicet
v. vide

Prooemium Comenii: Erudito Iuventutis Formatori

[recensere]

Latinum Lexicon Ianuale edidimus antehac, sed prolixius, et minutiis differtius, quam pro tironum usu. Nunc brevius, lucidius, praxique fluidius dare cupientes, haec in compendia adhibuimus.

I. Primo solas Latinas radices digessimus, inque suos ramos diduximus: extraneis, quae se postea Latinis admiscuerunt, sequestratis, et in aliud tempus dilatis.

II. Secundo, Latinas etiam voces cum suis significationibus non persequimur specialissime, generalioribus, radicis vim retinentibus, interea contenti, donec ad Rerum Historiam delatis discipulis, quō peculiari sensu hanc illamve vocem accipiant hi vel illi artifices (variant enim) patefiat.

III. Tertio characteres generum et declinationum in nominibus, coniugationum vero et cardinalium temporum in verbis, omitti posse iudicavimus, cum haec in praemisso Vestibulari Dictionariolo iam indicata sint. Huc autem (ad Classim Syntacticam, h. e. sermonis structuram) admitti nemo, nisi istorum quae necessario circa verba singularia observanda sunt, gnarus, debeat.

Tandem, radicum etyma (cum maximam partem Graeca, aliarumve linguarum sint) non adiecimus hîc, sed reiecimus ad classim sequentem, in studii Graecanici initia: ut hîc minus spinarum, ibi plus delectabilis subsidii, haberent ingenia. Ita speramus cursum hunc Latini studii fore pleniorem et amoeniorem.

Ceterum Silva haec Latinarum Vocum habebit suum:

NB. Dum haec Amsterdami recuduntur, Hungaricam versionem omittimus, Latina sola damus, compendii causā.

Aditus ad Latinae Linguae Silvam

[recensere]

1. Deus creavit mundum, plenum operibus sapientiae.

2. Statuitque hominem in medio creaturarum,

3. ut haberet delectationem contemplando illas, et utendo illis, sermocinandoque de illis.

4. Scopus itaque vitae nostrae, ob quem sumus in mundo, triplex est:

5. spectare opera Dei;

6. discere illis uti bene;

7. et propagare ad alios talem notitiam, ope linguarum.

8. Discimus ergo loqui (unā linguā vel pluribus),

9. ut assequamur notitiam rerum.

10. Notitiam vero quaerimus, ne aberremus usu.

11. Ergo nota bene:

12. Linguas scire, pulchrum est.

13. Res ipsas intellegere, pulchrius.

14. Scire utrōque uti, pulcherrimum.

15. Linguae igitur debent disci, non sine cognitione rerum, sed unā.

16. Discimus vero ista,

17. aut usu solo (nempe conversando cum intelligentibus, et exercitatis, eloquentibusque)

18. aut arte certā, ex libris.

19. Prior via bona est, sed ambagiosa, nec semper certa.

20. Neque quilibet potest habere istuc occasiones.

21. Posterior est brevior, et certior, et servit cuilibet.

22. Deducitque nos eō, ut versari queamus cum sapientibus, vivis et mortuis.

23. Bene factum proinde, quod sumus ingressi hanc, Vestibulō Eruditionis.

24. Pergamus quaeso! Experieris certo, fore viam directam, brevem, amoenam.

25. Fiat. Sed quomodo iam?

26. Aeque Ianua Linguarum (ut Vestibulum) tripartita est:

27. habens Historiam rerum, et Lexicon vocum, normamque sermonis Grammaticam.

28. Sed omnia iam plenius:

29. res primarias omnes, in toto mundo;

30. et voces usitatas omnes, ex tota lingua;

31. regulasque principales omnes, totius sermonis.

32. Et tamen omnia haec simpliciter adhuc;

33. non descendendo ad omnes minutias, aut ornamenta.

34. Et quod attende, retrogradō ordine.

35. Nam ubi substitimus in Vestibulo, inde incipiemus ingredi Ianuam, a Lexico.

36. Tum veniemus, per Grammaticam, in Textum Historiae.

37. Imitando sic aedificatores prudentes:

38. qui primo adeunt silvam, ibique caedunt arbores;

39. tum has convehunt in fabricam, asciantque et dolant ad certam mensuram.

40. Demumque aedificant domum, opere facili.

41. En habemus ante nos Latineae Linguae Silvam!

42. Ingrediamur hanc, et spectemus grate, quomodo excrescant e radicibus rami.

43. Tum hos succîdendo ponemus in acervum.

44. Hoc est, componemus voces derivatas, in aliquam rationabilem sermonis texturam,

45. ad facilius intellegendum omnia,

46. firmiusque imprimendum memoriae.

47. Quaedam quidem radices sunt steriles, nihil ex se gignunt.

48. Debent numerari nihilominus tamen.

49. Ut certus sis te vidisse Silvam totam totius linguae.

50. Ut vero haec Silva fieret brevior,

51. scias nos esse usos abbreviaturā certā [nota editoris: non in hac editione], in vocibus derivatis et compositis.

52. Nam radicem ponimus tantummodo semel (nempe loco primō, maiusculis litteris),

53. sed quae repetenda est in derivatis semper, ubicumque videbis transversam lineolam.

54. Disces ergo primum sic ista legere.

55. Mox describes eadem calamō in chartam; explens lacunas, ut textus stet integre.

56. Quem ilico transferes in vernaculum sermonem, ope subiectae ibidem interpretationis.

57. Hoc duplex exercitium (linguae et calami) perutile tibi erit, iucundumque valde.

58. Sic enim edisces, ceu ludibundus, totam linguam.

59. Si et mandaveris memoriae Latinum textum: quia ea solum scimus, quae memoriā tenemus.

60. Incipe in nomine Dei. Dimidium facti, qui bene coepit, habet.

Voces ab A Incipientes

[recensere]

AB uno omnia, nempe a Deo, qui abs te requirit obedientiam.

ABECEDE discit abecedarius puer ex abecedario (-um).

ABIES, arbor procerissima, dat abiegna ligna, quae abietarius vendit.

Abigere, v. Agere.

Abicere, v. Iacere.

Ablatus, v. Ferre.

ABOLERE malam rem, bonum est; bonam si abolescere sinis, noxia est abolitio.

Abripere, v. Rapere.

Abruptus, v. Rumpere.

Abscessus, v. Cedere.

Abscidere, v. Caedere.

Absens, v. Esse.

Absilire, v. Salire.

ABSINTHIUM (αψινθιον) et absinthites (-itae, m.) omniaque absinthiata amara sunt.

Abstemius, v. Temetum.

Abstinens, v. Tenere.

Abundare, v. Unda.

Abusus, v. Uti.

Ac, v. Atque, in At.

ACER (-eris, n.) arbor dat acerna ligna.

ACER (vel acris) aceti sapor (acredine suā) urit linguam acriter; sicut et sinapi acrimoniā suā. At equus acer acritate cursūs sese commendat.

Acera, v. Acus, aceris,

ACERBUS sapor acerbat linguam acerbitate suā; sed verba acerbe dicta exacerbant animum.

ACERVUS est, ubi res variae acervantur acervatim, praesertim acervus frumenti. Sed disputator coacervat argumenta in acervalem syllogismum.

ACET quicquid acidum est, et acorem habet; quod demum acescit acidulum dicimus ut sunt acidulae, habentes aquam, sub acidam.

ACETUM asservatur in acetariis vasis; acetaria inferuntur mensae in acetabulo; acetabulum est cavitas in osse; acetosa crescit in pratis.

ACIES est, ubicumque aliquid acutum est, sed diversimode. Nam acies gladii secat; acies hastae perforat; acies oculi pervidet; acies ingenii acute penetrat; acies exercitūs caedit hostem. Vis esse acumen in cultro? Acue illum; vis in hasta? Acumina illam. Quicquid enim valde exacuis peracutum (vel praeacutum) erit.

ACINUS (et acinum) est in fructu bacca externa mollis, vel intus nucleus durus; vel expressus uvae folliculus. Hinc acinosa uva, et duracinus fructus; et acinaceum, vel acinatitium vinum.

Acquirere, v. Quaerere.

Actor, Actio, v. Agere.

ACULEUS est, quō acute pungit carduus, vespa etc., item verba aculeata.

ACUS (-i, m.), acuto rostro piscis.

ACUS (-ūs, f.) acutum ferramentum, ad traiciendum acias, h. e. fila, dum vestem consuimus, aut connectimus aciculis, h. e. aculis (vel acunculis) capitatis. Acu-pictor pingit acu pereleganter.

ACUS (-eris, n.) est palea durior; quā admistā fit acerosus panis, et aceratum lutum.

AD portam ibo; ad portam te exspectabo; quoad venias.

Adagium, v. Aio

ADAMAS gemma dat adamanteum anulum; adamantinam vero duritiem vix aliquid aequat.

Additus, v. Dare.

Adeo, v. Eo, in Is.

ADEPS, pinguedo animalium liquidior. Caro adiposa suavis est; manus coqui adipatae, cum adipalem parat cenam.

Adeptus, v. Apisci.

Adhibere, v. Habere.

Adigere, v. Agere.

Adimere, v. Emere.

Adicere, v. Iacere.

Adipisci v. Apisci.

Adminiculum, v. Manus.

ADOR, frumentum mediae inter triticum et hordeum naturae; ex quo conficiunt adorea liba.

ADULARI, est studiō placendi grata facere et loqui; quod adulator adulatoria adulatione semper quaerit.

ADULTER cum adultera committunt adulterium gignuntque prolem adulterinam; sed falsarius adulterat monetam.

Adultus, v. Olescere.

AEDES sacra (aedis; dimin. aedicula) DEI est; aedes privatae (aedium pluraliter) nostrae sunt. Illam tuetur aedituus (vel aeditimus), has aedificat veteresque reaedificat aut melius exaedificat aedificator. Publica aedificia curant aediles ad munus aedilitium electi, et ob aedilitatem honorati; quorum est intellegere aedificatoriam artem et inaedificare coaedificareque omnia pulchrā aedificatione.

AEGER animo, etiam facile aegrescit corpore; et tum aegrotat periculosius. Quidam aegroti aegre admittunt medicinam; tolerant potius aegritudinem una cum aegrimonia.

AEMULUS tacite invidens virtuti alterius imitari eum, aut superare, conatur. Tu si quem bonum sic aemulari vis, bonus aemulator eris, aemulatioque tua bona. Sed aemulari bonis non est bonum.

AEQUUS, cuius nulla pars eminet, varie dicitur, aequor maris raro est aequm ab aequoreis fluctibus. Aequus iudex audit utramque partem aeque; dicitque ius aequale aequabiliter, h. e. secundum aequitatem. Contra qui coaequat causas inaequales, nullā observatā aequabilitate, iniquus (h. e. non aequus) est, inique agit, et ob iniquitatem punietur. Aequator circulus exaequans dies noctibus, facit horas coaequales.

AER, implet non tantum aeream (vel aeriam) regionem, sed omnia vacua loca.

AERUMNA, proprie in collo baiuli est; sed aerumnam quisque suam omnes homines aerumnales (vel aerumnosi) habent.

AES, effoditur ex aeraria; ex aere autem facta aerea (seu aerina) vasa vocantur aeramenta; quae facit aerarius faber aut fundit aerarius fusor, et arrodit viridis aerugo; nam vetusta fiunt aeruginosa. Porta aerata est firmior; aerosum aurum est impurum. Aes signatum servatur in aerario publico. Aeneā tubā canit aeneator.

AESTIMAT, quisque res suas aestimio magno; aut etiam inaestimabiles esse existimat.

AESTUS (-us) aeris est, cum a sole ustus aer aestuat; aestus maris est, cum undae inaestuant aestuososque fluctus exaestuant et in aestuario deponunt. Aestas est calida anni pars; aestate autem, aestivus ardor cogit pecora aestivare sub aestivis.

Aetas, et Aeternus, v. Aevum.

AETHER habet stellas aethereas (seu aetherias).

AEVUM Angelorum, durat semper; nos qui tantum certo aevo vivimus, morimur. Pater et filius sunt coaevi non aequaevi; licet forte ambo longaevi. Iuvenes debent revereri grandaevos, iuniores liberi primos. AETATEM (contracte, pro aevitatem) cuique nostrum aeternus ille qui in sempiternam (i. e. semper aeternam) aeternitatem vivit, admetitur.

Affatim, v. Fatim.

Affectus, afficere, v. Facere.

AGER et agellus ruri sunt. Agrestes homines sunt agrestibus moribus. agricolae colunt agrum diligenti agriculturâ, agrimensor peragrans rura designat agrarios limites. Peregre (per agrum) veniens, aut domum venit, aut in peregrinitatem; qui peregrinas regiones lustrat peregrinatur; sed quidam peregrinabundi peregrinatores nimis delectantur peregrinatione.

AGO (1.) me, dum moveo; (2.) ago negotium dum urgeo; (3.) ago pecora dum propello; (4.) ago diem festum dum celebro.

Derivata et Composita a Significatione 1.

Age! Age te agilis puer agiliter, sed agilitate decenti. Examen librae dum se agitat per aginam, et utrinque ambigit (i. e. in ambas partes se agit), ambigit quoque libripens, et fit ambiguus, ut ambigue iudicet, ob ponderis ambiguitatem.

A Significatione 2.

Spectemus actiones activi et actuosi actoris quas actitat. Actor in iudicio accusat reum actionemque in illum instituit; actuarius inscribit actutum omnia acta usque ad transactionem. Actores in comoedia quolibet actu novum quid proferunt.

Composita: Ubi quis degit, exigat inde quicquid molestat, ut ibidem queat exigere vitam commode. Qui conduxit opus peragendum artifici, exigit opus exactum; ut et quilibet exactor exactionem suam. Negotia exigua (aestimata exigue ob exiguitatem) transigere accurate quis satagit?

A Significatione 3.

Agitator agitat ante se agmen pecudum agminatim per campestres actus sicut et agaso asinos. Qui aliena pecora abigit (abigeus, committens abigeatum) adigitur saepe in fugam, aut circumagitur vel transadigitur. Pastor cogit oves in unum; tu neminem coge ad malum. Quod quis coactus facit, invitus facit. Coagulum est, quo lac coagulatur in caseum. Arcularius coagmentat asseres. Subulcus exigit sues pastum. Pecora ab asilis exagitata eo rediguntur ut discurrant, nisi inigantur in stabulum. Prodigus heres prodigit prodigalitate noxiā, quod parentes subegerant, subactumque sibi reliquerant.

A Significatione 4.

Agitare saepe ferias, convivia, ludos, vanitas est.

AGNUS, et agnellus dant agninam carnem

AH, vel aha! Dicit qui improbat aliquid.

AHENUM facit ahenarius.

AIS an negas? Quod vulgo aiunt, adagium est.

ALAS, et alares pennas habent alites non autem omnia alata animalia. Homo sub alis facile sudat; ideo pingues utuntur subalaribus culcitris.

Alabrum.

ALACRIS Magister alacriter docens, excitat discipulos ad alacritatem.

ALAPA, est plaga maxillae inflicta, palmā manūs.

ALAUDA, avicula verno laudans Deum.

ALBUS, albet; albidus albicat; albulus parum alboris habet. Albat qui parieti albedinem inducit albario, ut albescat. Albumen est in ovo; album et quandoque albugo in oculo, alburnus est piscis, alburnum reperitur in ligno, cum exalburnatur; albae maculae in cute nigra interalbicant.

ALEA ludus non decet studiosum, relinquenda aleonibus (seu aleatoribus) qui arte aleatoria lucrum captant. Alea belli varia est.

ALERE, est victu sustentare; quomodo cum animal a bono altore diligenti aliturā alitur, illud alibili alimento bene altum bene alescit; atque si quid avulsum fuit, coalescit. Terra mater alma praebet alumnis suis alimoniam perpetuo. Anseres altiles saginantur altili alicastro; alicam vero facit alicarius pro nobis.

Alis, v. Ala.

ALGA, herba supernascitur aquis, in locis algosis.

ALGET, cui magno frigore inalgescunt membra; algor (et algus, -ūs) algidaque nix facile nocet alsiosis herbis.

ALI- est adiectio voculis aliquibus praemittenda; cuius sensum et usum sic disce. Dum aliquis quaerit aliquid, necesse est ut eat aliquo aliqua; etiam aliquando obambulet aliquamdiu, aliquanto magis, quam cum quaerunt aliquot. Redibit etiam aliquorsum aliquoties; et progressus aliquousque subsistet aliquatenus circumspectans aliquantisper donec res alicubi latitans alicunde se proferat.

Alibi, v. Alius.

Alica, v. Alere.

ALIUS (-a, -ud) agit aliter; alias est alibi; aut veniens aliunde tendit alio, hāc vel aliā; alioqui quod das alieno alicui, hoc abalienas a tuis, et transfers aliorsum. Sed ita res procedunt, aliter atque aliter.

Allatus, v. Ferre.

Allidere, v. Laedere.

ALLIUM, et alliata, grave olent.

Almus, v. Alere.

ALNUS crescit in alneto; ibi quaere alnea ligna.

Alsiosus, v. Algere.

Altare, v. Ara.

ALTER, adestne? Alter loquatur, alter taceat alterne (vel alternatim). Cur vultum alteras? Ad quid ista alteratio? Qui iurgiosa verba inter se alternant, altercant (vel altercantur).

Altilis, et Altor, v. Alere.

ALTUS mons sursum tendit, altum mare deorsum. Humilia si alte exaltantur accipiunt altitudinem.

ALUCO (-onis), nocturna avis.

ALUMEN coquitur ex aluminosa terra; aluminatā aquā tingimus chartam, ne perfluat.

ALUTAM parat alutarius; sed alutatam vestem sartor.

ALVEUS est cavum illud, qua flumen decurrit; alveus ubi aqua in domo asservatur. In alveari sunt apes; alvearia vero in alveario. Alveolus in ore continet dentem; alveatos sulcos facit arator.

ALVUS animalis recipit alimenta et egerit; alvini abstineant noxiis.

AMA, amanter amabilem amatorem amabo. Atque si quem sincero amore adamasti constanter deama; omnemque te amantem redama, sicut solet amasium amasia.

AMARUM, est fel, amarulenta aloe; subamarum absinthium; adeo variat amaror; a quo amarescit quidquid ab istorum contactu amaritiem (vel amaritudinem) acquirit. Amaricat vero Deum, qui peccatis irritat.

AMB, praeposito significans circum. Ut, ambire, amburere, etc.

AMBAGES sunt in ambagiosa via.

Ambigere, v. Agere.

AMBO (-ae, -o) sunt ubi duo coniunctim sunt.

AMBULANT animalia bipeda; sed et fabricant aedificia ambulatoria. Per ambulacrum deambulamus animi causa; aut prodambulando perambulamus campos. Anteambulo praeit regem. Funambulus inambulat extensis funibus.

Amens, v. Mens.

AMENTUM est manubrium loreum; amentatum enim iaculum eiaculamur validius.

AMES (-itis, m.) est pértica aucupalis.

AMICIRE sese splendidis amiculis, seu amictoriis gaudent feminae, ut prodeant pulchre amictae. Virorum amictus (-us) simplicior est.

AMICUS sit amico animo, agatque amice ut requirunt leges amicitiae. Deus est illis inimicus qui sine causa inimicantur.

AMITA, est patris mei soror, amitini sibi sunt eius et patris mei liberi, etc.

AMNIS tacite sed flexuose fluit; amnenses accolae habitant ad amnicas salices, ac interamna prata, amoene.

AMOENUS locus delectat amoene (vel amoeniter) inamoenus nihil amoenitatis habet.

AMPLUS locus multa capit ample intra suam amplitudinem; capietque amplius si amplietur.

AMPULLA, est vas ventre amplo, ore angusto. Qui verba apullaceā formā loquitur, ampullari dicitur.

AMULETUM, gestamen pro amolienda incantatione.

AMURCA est faex olei; quod examurcari necesse habet.

AMUSSIS adhibenda est examussim si vis habere amussitata opera.

AMYGDALUS fert amygdala; e quibus exprimitur amygdalinum (vel amygdaleum et amygdaliceum) oleum.

AN velis, rogo; et num hoc an illud? Anne? Annon hoc melius?

ANATES curat anatarius, a quibus habet anatinos pullos, et anatarias plumas.

ANCHORA pendet ab anchorali.

Anceps, v. Caput.

ANCILLA peragit ancillares operas; sed quidam viri ancillantur uxoribus.

ANCUS, manu curtus.

Anfractus, v. Frango.

Angellus, v. Angulus.

ANGELUS et angelica custodia, adsunt piis; angelica radix facit contra pestem.

ANGIT animum angor; sed angina angustat fauces. Via angusta et angiportūs habent angustias. Mala conscientia adfert cordi anxio anxietatem.

ANGULUM externum habet domus angularis; sed angulos interiores multos quaevis domus. Quod videbis, si quid quaeras angulatim. Non omne angulatum etiam angulosum est; quia quaedam sunt tri-, quadri-, sex-, octangula.

Augustus, v. Angere.

ANGUIS (anguiculus) anguinam pellem exuit quotannis; non absimilis huic anguilla piscis, sed sine anguineo veneno.

Anhelare, v. Halare.

Anilis, v. Anus.

ANIMA animat omne animal, ut queat obire functiones animales et ostendere se esse animatum. Animus vero animat hominem animosum ad animositatem. Aequanimus studet aequanimitati aequanimiter, ut sit cum aliis unanimis et longanimis. Magnanimus nihil timet; pusillanimus omnia; quem facile queas exanimare, ut semianimis fiat, et velut exanimis concidat, similis inanimo.

Annales et Annona, v. Annus.

ANULUS factus ab anulario gestatur anulari digito. Catena construitur e ferreis anulis.

ANNOS multos numerat annosa vetula. Res plusquam anniculae quotennes sunt? Bi-, tri-, quadri-, quinqu-, sex-, sept-, oct-, nov-, decennes (vel -ennales); nempe quae iam durarunt bi-, tri-, quadri-, quinqu-, sex-, sept-, oct-, nov-, decennium; annonam annotinosque fructus, curat quotannis annonarius. Historicus autem consignat annua gesta in annalibus annuatim; ut quid anno et biennio etc. ante factum sit, in oblivionem ne veniat, anniversaria festa celebramus sollemniter.

ANSA prehendimus aut suspendimus ansatum vas; ansā ferreā connectit faber trabes; ansas calcei colliga, ne cui sit ansa ridendi te.

ANSER et anser-mas et anserculi dant anserinum adipem.

ANTE anticam quaere antes (vel antas); antennam vero in navi; antilenam in equo; antiae sunt anteriores capilli. Antequam iudicas, interroga ante quid actum sit antea.

Anticipare, v. Capere.

ANTIQUUS mos non semper observandus est. Qui antique agit, ut antiquitas egit antiquitus, nec vult obsoleta antiquari, antiquarius cluet.

Antistes, v. Stare.

ANTLIA, est haustorium quo antlatur et exantlatur sentina.

Antrorsum, v. Versum.

Versus, v. Vertere.

ANUS (-i, m.) qua exoneratur venter.

ANUS (-ūs, f.) est annosa vetula. Non solae autem aniculae ob anilitatem suam, sed et viri saepe aniles nugas agunt, vere aniliter.

Anxius, v. Angere.

Apage, et Apage te.

APER. Aprum venantur aprariis retibus, propter aprinam (seu aprugnam).

Aperire, v. Perire.

APES (vel apis, apicula) curat apiarius in apiario (-um).

APEX cacumen cuiusque rei est; apiculus punctum supra aliquid eminens.

APEXABO (-onis, m.) farcimen ex adipato sanguine.

APISCI (aptus sum, pro nancisci) non est in usu. Sed aptus, id est commoditatem nactus, commodus. Dic ergo: APTUS agit apte aptitudineque sua aptat res rebus. Ideo adipiscitur (seu indipiscitur) multa, redipisciturque amissa etiam; et de adeptione gaudet. Ineptus contra inepte agit, ineptitudineque sua adaptare se nescit ulli rei. Ineptit semper, ineptiis (ineptiae) deditus.

APRICUS locus est in aperto sole; ubi ob gratam apricitatem iucunde apricamur.

Aprinus et Aprugnus, v. Aper.

Aptare, Aptus v. Apisci.

APRILIS (-is, m.), in quo se aperiunt omnia.

APUD, nota proximitatis.

AQUA est elementum fluidum; aquatum lac prodit aqueus color. Regio aquosa grata est aquaticis avibus, ceterisque aquatilibus et subaqueis animantibus. Aqualis (m.) est vas aquarium ad mensam, aquarius (seu aquator) in exercitu aquatur. Pastor adaquat gregem, dum pellit ad aquarium ut eum ibi aquetur. Aqua inspergitur herbis ex aquiminali. Aquilex curat aquaeductus et aquagia.

AQUILAE instar advolat aquilo (-onis) ex aquilonari plaga, quasi aquilinis alis.

ARA (seu altare, q. e. alta ara) est focus sacer, ubi sacrificia ustulantur; quam inspectans aruspex olim ex aruspicina divinabat.

ARANEA (vel araneus) texit araneum in araneoso loco.

ARAT arator agrum aratro (-um); exaratque gramen, et rursum subarat, ut fiat arvum. Sed campum inutilem arationi relinquit inaratum.

ARBITER (-ri) est iudex honorarius ab utraque parte electus; qui delatum sibi habens arbitrium, arbitratur secundum arbitrium, statuitque de re suo arbitratu, seu arbitrali (vel arbitrario) iudicio, prout aequum esse arbitratur.

ARBOR stans in arboreto praebet nidos arborariis avibus; fructus autem arboreos arboratori. Arbusculae densae faciunt arbustum. Sed vinitor arbustat vineam, dum conserit arboribus, quibus applicet arbustivas, vites; quae aliquando ipsae quoque arborescunt.

ARCAS et arculas facit arcularius arcerasque ad servandum res arcanas arcano. Tu tibi commissum arcanum itidem arcane habeto.

ARCEMUS hostem, dum in arcto transitu coarctamus, aut e propugnaculis abarcemus. EXERCET bonus exercitor milites crebro exercitio (-itium), quia exercitus bene exercitus (-a, -um, seu exercitatus) bene hostem coercet; inexercitatus parum valet; ergo praeexerceri debet.

Arctus, Latinum, v. Arcere; Graecum, in Lexici Residuo.

ARCUM (machinulam qua emittimus sagittas) facit arcuarius; arcum arcuat murarius; arcus coelestis in caelo est, pulchre arcuatus (vel arquatus).

Ardea.

ARDET ardore vehementi, quicquid aridum ardenter inardescit; ardens in aliena negotia ardalio est.

ARDUOS montes scandere arduum est ob arduitatem.

AREA (areola) in domo est ad deambulandum; area in horreo ad triturandum; area in aucupio ad retia pandendum; area in campo (eminentior pars agri, inter duos sulcos) ad seminandum.

ARENA reperitur in arenosis locis, aut eruitur ex arenaria; unde fiunt arenacea terra, et arenata calx, arenarium horologium.

ARET quod humore caret; arescit quod ariditatem acquirit. Arbor arida est, quae tota exuit; cuius rami dumtaxat interarescunt nondum tota peraruit.

ARGENTUM effoditur ex argentifodina ex quo parant argentea et argentata vasa. Argentum vivum raro est argentosum; argentarius exercet argentariam.

ARGILLAM sumens figulus ex argilleto aliisque argillosis locis, format inde argillacea vasa.

ARGUIT quaeque res ipsa, ad quid sit, dum partes suas ostendit. Tu si quem peccare vides, argue; sed argumentis certis argumentando, non ut arguti solent argute argutiis (-utiae) ludendo; argutari enim ad quid est? Quem non potes coarguere culpae, eum ne quidem redargue.

Aridus, v. Arere.

Ariolus, v. Hariolus.

ARIETES arietant inter se; arietinum fel medetur podagrae; arietariā machinā muri deiiciuntur.

ARISTA, seta spicae.

ARMA (-orum, n. pl.; omnis generis instrumenta) asservantur in armario (-arium); sed arma bellica ceteraque armamenta in armamentario. Hinc petitur armatura qua armantur inermes, aut semiermes ut compareant in armilustrio; sed abutentes armatu (-ūs), aut armati (-a, -um) capti, exarmantur etiamsi armigeri sint.

ARMENTUM seu armale pecus pascitur in armento, sub custodia armentarii; armentosa regio abundat armentitiis gregibus; armentinus fimus utilis est agris.

ARMUM quaere in bove (in homine humerum; armillam in armillata virgine).

Arrigere, v. Regere.

Arripere, v. Rapere.

ARS quaelibet habet suum artificem (-fex) et sua artificia secundum quae producit artificialia opera artificiose. Composita: Inertem facit ad omnia inhabilem inertia sua, sicut sollertem sollerter operantem commendat sollertia sua.

ARTUS est pars membri comprehensa inter iuncturas ossium; artuosum corpus artuatim dividere, est deartuare. In specie manus et pedes artus dicuntur (Vide Ianuam Linguarum, § 215 et 584). Si articuli articulosi corporis dolent, erit morbus articularis (seu arthritis) curanda arthriticis medicinis.

ARUNDO, crescit in arundineto, locis nempe arundinosis; unde pueri parant arundineas fistulas.

Arvum, v. Arare.

ARX (-cis, f.), domus propugnaculis munita.

AS (assis, seu assis, -is, m.) dicebatur apud Romanos omne totum in partes dividuum, sive res numerarentur, sive mensurarentur, sive ponderarentur. Ut as ligularum, ligulae. Agri iugerum semisse, est sesquiiugerum. As, seu assipondium, tota libra, unciarum. Tu autem disce: I. Partes Assis. II. Composita Assis.

I. Partes Assis sunt: 1 uncia, pars assis duodecima in ponderibus; sextans, sexta pars assis, duae unciae; quadrans, seu tetrans, quarta pars; triens, tertia pars assis; unciae quincunx, quinque unciae; semis (-issis; q. d. "semi-as", sex unciae); septunx; unciae bes (bessis) seu octans, unae tertiae totius; dodrans ubi deest de toto quadrans unciae; dextans (ubi deest sextans unciae); deunx, ubi ad assem deest uncia; as, seu totum.

II. Composita ab Asse, Nummorum Nomina.

As, minimus nummus aereus, obolus; tressis, triobolus; quinquessis; obuli octussis; decussis, decem asses seu obolos valens; centussis, centum asses, verti potest Florenus.

Horum usum sic disce.

Adde unciam deunci; aut sextantem dextanti; aut quadrantem dodranti; aut trientem bessi; vel quincuncem septunci; vel semissem semissi: habebis totum.

Quod opus non est, asse carum est; nedum ut tressem etc. Multō minus centussem numeres. Heres ex asse, accipit totam hereditatem; semissarius, semissem eius. Decussis etiam signum crucis significat, X. Decussare, sic res decussatim ordinare.

Ascendere, v. Scandere.

ASCIA, asciantur ligna, ut fiant exasciata.

ASILUS, musca boaria est.

ASINUS circumagitur in asinaria mola ab asinario, asininā duritie est asellus piscis, asio volat noctu.

ASPERUM saxum asperat manum lapicidae asperitate (seu aspredine, et aspretudine) sua; aspretum vero pedes ambulantis. Tu cave, ne quem bonum exasperes.

Aspergere, v. Spargere.

Aspectus, Aspicere, v. Specere.

ASSAMUS carnes ad ignem, dum inassamus verubus, ut bene assa assatura mensae inferatur. Semiassis vesci non est salubre.

Assecla, v. Sequi.

ASSER (-eris, vel assis, -is, m.) est tabula sectilis; quae coassantur ut fiat assamentum, dumque assantur (seu exassantur) decidunt assulae; asserculi sunt minores.

Assidere et Assiduus, v. Sedere.

Assilire, v. Salire.

Assipondium et Assis, v. As.

Assuescere, v. Sui.

Ast, v. At.

ASTUS (-ūs) astuto pro sapientia est; sed nimis assute agens, decipit quandoque seipsum astutiā suā.

AT, poetice ast, idem quod "sed". Composita eius sunt: atat, atque (contracte ac), atqui. Quorum significata sic disce: Atat quis venit? At est notus, atque (seu ac) amicus; nec habes amiciorem quemquam atque (seu ac) illum. Atqui est verum.

ATER, est plus quam niger, atrore summo (nisi sit tantum obater). Atramentum servatur in atramentario quod atramentali atritate maculatum atratum est.

ATRIUM, magnatum custoditur ab atrensibus.

ATROX hostis terret atrociter ipsa atrocitate vultūs.

Attinere, v. Tenere.

Attingere v. Tangere.

Attrectare, v. Trahere.

Attritus, v. Terere.

Auceps, v. Avis.

AUCTORES (vel autores, authores) alicuius negotii, et libri, opus habent auctoritate; etiam cum allegant auctoritatem.

AUDET, audax omnia audacter pro audacia (vel audentia) sua; saepe tamen cum temere ausus est nimia, non potitur ausis (-us, -a, -um). Et hoc quid est? Ausim dicere, stultitia.

AUDIT auditor in auditorio multa, si auditio sit attenta. Rex facit audientiam peregrinis legatis. Tu quod auditu tuo tantum inaudivisti et non exaudivisti pro inaudito (-us, -a, -um) habe.

AUGERE sua bona augmentis licitis, licet cuivis; augmentare illicitis non licet. Tu studiose vide ut adaugeas et exaugeas scientiam quotidiano AUCTU, si auctare vis sapientiam, ut bonus auctor; auctarii loco tibi erunt honor et divitiae, si volet Deus. Mercator quandoque sua bona vendens turbae auctione pretii, auctionatur. Milites autem dum conscribuntur auctorantur certo auctoramentō, deinde rursum exauctorantur.

AUGUR apud gentiles ex certis auguriis (-ium) augurabatur; et ad officium auguratūs augurali cenā inaugurabatur, indigne vero se gerens exaugurabatur.

AUGUSTUS, caesar natus fuit Augustō mense; sic dictus, quia auguste res suas gessit. Utinam et omnes augusti, cum augustalibus suis habitantibus augustali (-ale, n.)!

AULA, regalis plena est aulicis aulicisque deliciis; parietesque eius obducti aulaeis.

AURIGA currum regens aurigat; sed qui aurigis praeest, aurigarius aurigatur.

AURIS repurgatur auriscalpio; inauris appenditur auriculae; auriculari digito inditur anulus. Tu, si auritus es, ausculta bene monentibus.

AURORA.

AURUM effoditur ex auraria, id est, aurifodina; quod aurarius (vel aurifex) elaborans in aurificina facit vasa, vel aurea aurifaber; vel inaurata solum (seu auraturā obductā) aurator. Eques auratus donatur inauratis armis; qui forte mallet aliquot millibus aureorum. Aurata piscis est aureolis maculis notatus; aurigo morbus foedus. Auri pigmentum color.

Auscultare, v. Auris.

Ausim, v. Audere.

Auspex, v. Avis.

AUSTER (ventus) venit ab australi (seu austrina) plaga.

AUSTERUS, sapor austere afficit linguam austeritate sua.

AUT hoc aut illud est nota indifferentiae; "aut certe", concessionis; "autem", diversitatis; "tum autem", continuationis.

AUTUMARE, existimare.

AUTUMNUNS praecedit hiemem autumno (-us, -a, -um) seu autumnali tempore. Ubi tu ob autumnitatem quaere pellicium.

AUXILIUM fert bonus auxiliator dum mediis auxiliaribus et fideli auxiliatu auxiliatur.

AVARUS quia deditus avaritiae (seu avaritiei) corradit avare (vel avariter) quicquid potest.

AVELLANA, nux.

Ex AVENA pinsitur panis avenaceus; avenā fatuā pascuntur avenariae cicadae.

AVERE aliquid nimis avide, inquietat avidum; nec erit finis aviditatis, nisi post adeptionem illius boni.

AVIS canora capta (aliquando cum aviculis) servatur viva in aviario, (-ium) sub cura aviarii (seu avicularii, -ius). Sed AUCEPS (q. e. "aviceps") eas prius aucupatur diverso aucupio variis aucupatoriis insidiis. AUSPEX, ex avium inspectu facit auspicium, suadens aliquid auspicari sub alicuius auspicio.

AVUS est patris aut matris pater; quem quisquis habuit, habuit quoque proavum, abavum, atavum, tritavum, itemque aviam et proaviam, abaviam, ataviam, tritaviam; sed forte non habuit avunculum, pro- et abavunculum, multo minus omnia avita bona.

Axare, v. Assare, in Asser.

AXILLA, cavum sub brachio.

AXIS rotae ungitur axungiā, axiculus trochleae, oleō.

Incipientia a B

[recensere]

BACCAE, sunt duriores acini; nascuntur in bacciferis arboribus, praesertim in baccalia; cuius frondibus coronantur baccalaurei. Sed baccae ex quibus fiunt baccata monilia, nascuntur in conchis marinis.

BACCHUS putabatur vini inventor; in cuius honorem instituta fuerunt bacchanalia (-liorum); ubi adhuc multi bacchantur, dies noctesque perbacchantur, saepe et in alios debacchantur.

BACULUS (vel baculum) est lignamentum, quo nititur viator valide; bacillo imbecillis senex imbecilliter, prae imbecillitate; vacillat enim tamen.

BAIULUS baiulat onera.

BALANT oves balatu sibi nativo; balatro inutilis est.

BALBUS balbutit, quia linguam eius impedit balbuties.

BALLISTAM (vel ballistram) dirigit ballistarius ad deiciendum murum; manuballista parva est.

BALNEUM (seu balineum) est unius domūs; balnea sunt totius civitatis, quibus praeest balneator cum toto balneari apparatu.

Ex BALSAMO (-um) fit balsaminum oleum.

BALTEUS (vel balteum) est loramentum, cui appenditur gladius.

BAPTIZAT baptistes (-ae, m.) infantem baptismo (m. vel baptismate, n.) sacro, ad baptisterium; sed anabaptista rebaptizat, quia paedobaptismum non admittit.

BARBA virum ornat, decenter barbatum; barbitium tondeat barbitonsor. Iuvenis est barbatulus, puer imberbis.

BARBARAE gentes habent barbaras linguas, et barbaricos mores; produntque actionibus suis barbariem, sermone vero barbarismos.

BARBUS (vel barbo, m.), piscis barbatus.

BARDUS, ingenio tardus.

BARO liber est, tamquam rex in sua baronia (seu baronatu).

BARRUS barrit barritu valido. Dens eius dicitur ebur (vel ebor, n.), unde fiunt elegantissima eburnea (seu eburna et eborea) vasa.

BASIS (f.) sustinet columnam; bassis (seu bassus) concentum musicalem; basellae in cella dolium.

BASIUM est, quo se basiant honesta basiatione amici.

BATILLUS (vel batillum) est ferramentum, quo ignis tollitur.

BAUBARI, levius latrare.

BEAT Deus bonis eum, quem hic esse beatum vult; sed beatior est qui beate moritur, et ad aeternam beatitatem (seu beatitudinem) evocatur.

Bellaria, et Bellus, v. Bonus.

BELLUM, geritur bellico apparatu inter bellosos bellatores, dum canitur bellicum. Bellicosi populi (seu bellatrices gentes) sunt bellatorio animo, gaudentque bellare (seu belligerare). Imbellis facile debellatur; si vero rebellis rebellat, raro invenit bonum exitum rebellionis.

BELUA (vel bellua) est animal vasti corporis; ut sunt beluae marinae in beluoso oceano. Homo caveat esse moribus beluinis (seu belualibus).

BESTIA est fera, unguibus et morsu saeviens; cum quibus olim pugnare cogebantur bestiarii bestiali ferocitate.

BETA, rapa rubra.

BETONICA, herba.

BETULA (vel betulla) crescit in betuleto.

BIBERE decet ad necessitatem. Sed bibo bibit valde; bibulus saepe; bibax (bibaculus) nimis avide. Combibones combibunt, sibi praebibunt, pocula ebibunt; et postquam adbiberunt iubilant. Charta bibula imbibit atramentum.

BIBLIA sacra aliosque bonos libros scribit bibliographus, compingit bibliopegus, vendit bibliopola, emit in bibliothecam bibliothecarius.

Biceps, v. Caput.

Biduum, v. Dies.

Biennium, v. Annus.

Biga, v. Iugum.

BILIS, copiosa in corpore bilioso, facit biliosos.

Bimestris, v. Mensis.

Bimus et binus, v. Bis.

BIS bina sunt quattuor; binio in tessera est numerus binarius. Bimus puer non potest combinari cum quadrimo ad cursum; quia ante bimatum vix currit.

BITUMEN, pinguis terra, et bituminata aqua, et bituminosi lapides, ardent, ob bitumineam pinguedinem.

BLAESUS non recte pronuntiat litteras sibilantes (s, z, c) ob blaesitatem.

BLANDUS puer, dum matri blande blanditur blanditiis suis, h. e. blandicellis blandimentis, quidvis eblanditur; sic et blandiloquus Orator.

BLATERAT res ineptas ineptus blatero.

Boare, v. Bos.

BOLETUS, fungorum optimus.

BOMBUS quem dant apes bombientes (vel bombilantes) levis est; sed bombus ardens, quem dat bombarda horrendum sonat.

BONUS communicat bona sua bonis, propter ipsam bonitatem naturae. Et bene erit benigno homini, dum benigne (seu benigniter) agit, exercens benignitatem in omnes. Bella (pro "bonella") sunt bellaria post mensam, belle victitanti; sed famelico bellior cibus ipse.

BOS boat, auditoque boatu reboat, quando e bovili (seu bubili) in forum boarium agitur. Bubalus (bos silvestris) non sic paret bubulco sicut buculus et bucula, reliquumque bovinum (bovillum) genus. Bubulam et bubalinam (sc. carnem) qui nimium vorant, semiboves fiunt.

BOTULUS (dimin. botellus) farcimen e pultibus.

BRACCA villosa tegit totum corpus; braccae laxae femora tantum tegunt braccatis populis.

BRACHIUM (bracchium) militis ornatur brachiali, tametsi non sit brachiali crassitudine. Fluvius dividitur quandoque in brachia. Arbor fit brachiata.

BRACTEA, est tenuis lamina, crepitans; e qua bractearius (vel bracteator) varia format etiam bracteata.

BRANCHIAE, fauces piscium hiantes.

BRASSICA, olus notissimum.

BREVIS est non longus, aut non profundus. Si amas brevitatem, et si vis habere breviarium libri, habebis brevi, si breviabis quicquid abbreviari potest. Flumen breve potest vadari propter brevitatem; non possunt marina brevia.

BRUMA est brumali tempore.

BRUTUM animal per se brutet. Homo brutescit (et obbrutescit) cum brute agit.

Bubalus, Bubulus, Bubulcus, v. Bos.

BUBO avis noctu ululat; bubo tumor pestilentialis perimit.

BUCCA, esurientis appetit bucceas panis; buccas habens turgidas, buccosus (bucculentus) bucco est. Buccellatus panis (in buccellas divisus, et iterum coctus) bonus est navigantibus.

BUCCINA (et buccinum) est cornu incurvum, quo pecora evocantur. Sed aeneā buccinā suaviter buccinat buccinator.

BUERE, tingere fuit olim. Nunc pannos imbuimus colore; et ingenia artibus.

BUFO, est rana venenosa turgida.

BULBUM seu bulbosam radicem, habet cepa, aliaeve bulbaceae herbae.

BULGA, crumena maior, ferrata.

BULLA est vesicula aquae; bullas aureas gestabant in veste Romani; bullas aeneas affigimus libris; bullas ligneas appendunt diplomatibus, pro servandis sigillis. Sed bullati fiunt bullati. Aqua fervens bullat et bullit, ebullietque nisi prohibes.

BURA (et buris, -is, f.) cuneus aratri, cui adaptatur vomer.

Bustum, v. Urere.

BUTYRUM, pinguedo lactis concreta.

BUXUS (-i, f. et buxum) arbuscula semper virens in buxeto; ex qua fiunt buxea vasa.

CABALLUS, robustus equus, caballinus.

CACARE licet cacaturienti.

CACHINNUS, est risus effusus; quō delectantur quidam cachinnones, dum cachinnantur crebro.

Cacula, v. Cala.

CACUMEN vocamus in ovo; cacumen in aedificio; cacumen in arbore; cacumen in monte. Aedificia cacuminamus ut sint cacuminata; arborem decacuminamus ut non crescat in altitudinem, sed in latitudinem.

CADAVER, cadaverosaque moribundi facies, quem delectet?

CADIT, quicquid nolens deorsum fertur; ut cadiva poma, et qui habent caducum morbum, crebrō casu casantes (seu casitantes). Saepe enim desubito concidunt et succidunt in faciemque procidunt, et in eundem morbum recidunt, quia recidivus est. Decidunt etiam quandoque de gradibus; aut incidunt in aquam; eoque intercidunt miseri.

Si cui divitiae accidunt quod accidit saepe, meminerit esse tantum accidens; et se quavis accidentali occasione excidere illis posse. Sol quotidie oritur et occidit; ut videmus cum occiduus est, h. e. ad occasum in occidente constitutus. In septentrionalibus tamen locis aestate inocciduus est, quia occidentalem plagam praeterit tantum, non se sub terram abdit.

CADMIA, terrae species.

CADUCEO ceu sceptro instructus abit petitum pacem caduceator.

CADUS, dolium minus cadiscus, adhuc minus.

CAECUS, nihil videt, caecutiens (seu caecultans) parum. Caecitas innata est caeciliae; alia animalia a variis causis caecantur et excaecantur vel occaecantur.

CAEDERE, est violenter vulnerare; sive secando, sive scindendo, sive feriendo. Nam lignator caedit ligna in silva caedua (incaeduam caedere nefas est) caesuris variis; aliquando intercîdens tantum, ut fiat silva intercîsa; aliquando excîdens excîdio totali, ut fiat campus. Hortulanus accîdit arbores quasdam, dum ramos inutiles praecîdit, abscîdit, decîdit et recîdit, recîsamentaque destinat foco; sicut et totam aridam arborem, quam succîdit et frustatim concîdit. Miles caedit hostem caesim et punctim, occîdens quos potest; nec illi propter caedem hanc (aut occîsionem vel excîsionem integri exercitūs) decîditur collum; sicut homicîdae, qui alibi committit homicîdium. Caesaries fit crebrā caesione capillorum. Caesitium concisione marginum in linteo. Iudaei circumcîdunt pueros Circumcisione sacrā. Virgis autem caedimus petulantes. De succidia succîdimus frustatim; incisoribus incîdimus escam; incîsuras facimus ubi opus. Si vis loqui concîse, recîde minus necessaria; et dic praecîse, quid velis.

CAELAT caelator caelo (seu celte, et caestrō) varias caelaturas; etiam pulchre caelata pocula.

Caelum, cavandi instrumentum, v. Caelare.

CAELUM videmus, caelestesque stellas, quotidie; caelites (seu caelicolae) ipsi videri non possunt. Caelica dona, et caelitus defluentem benedictionem, sentimus.

CAELEBS vivit in caelibatu.

CAEMENTUM sunt lapides excîsi terrā, e quibus caementarius facit aedificia caementicia.

Caena, v. Cena.

CAENUM, sordidum lutum, quale est in caenosis quibusdam aquis.

Caepa, v. Cepa.

Caepi, v. Coepi.

Caeremonia, v. Ceremonia.

CAERULEUS (vel caerulus) color est, qualis caeli est, et caerulei lapidis. Caesius vero pallide caeruleatus.

CAESAREM qui sequuntur ob maiestatem caesaream, vocamus caesareanos.

Caesaries, v. Caedere.

Caesius, v. Caelum.

CAESPES, est herbida gleba; ad caespitem erutum facile caespitat equus caespitator. Casa caespititia calidior est quam caementicia.

CAESTUS (-ūs), clava habens globum plumbeum appensum.

Caesura, Caesus, v. Caedere.

CALAS (fustes ligneos) ministrabant militibus calones (seu caculae). Calones (et calopodia) sunt calcei de ligno.

CALAMUS crescit in calameto; calamus scriptorius servatur in calamario; calamus frugum patitur calamitatem a calamitoso caelo. Calamō canit rusticellus; calamō viscato capiuntur aves. Calamitates variae premunt calamitosos homines; quod non curant qui calamistrō calamistrant comas.

CALANTICA, muliebre capitis velamen.

CALARE, verbum antiquum, significat vocare, nominare. Cuius usum sic disce: Romae calator (fuit consulis servus) calabat cives; nomencalator autem (contracte nomenclator) suggerebat nomenclaturam civium. A calendis inchoantur menses in calendario. Cum vero est intercalaris annus, intercalatur (h. e. interponitur indicando) dies unus, intercalari mensi, Februario.

Calcar, et Calceus, v. Calx.

Calenda, v. Calare.

CALET ignis calefacitque alia, sicut et omne calidum. Tu ut calescas, move te; quia calor hic utilior est, quam dum nos externa incalefaciunt. In caldario excalefacimus nos.

CALIGAS colligamus caligari ligulā, ut incedamus caligati. (Olim fuit pedum integumentum militare; nunc pro femorali utimur, sed sine auctoritate veterum.)

CALIGO (-inis, f.) venit a caligante nube; in caliginoso loco caligant oculi.

CALIX (-icis, dimin. caliculus), poculum rotundum.

CALLUS (vel callum) fit a duro labore, quō manus fiunt callosae. Pes autem callescit cum quis per durum callem incedit; sed occallescit tandem ad ista. Animus qui ad multa occalluit, callet multa, estque callidus.

Calo et Calopodium, v. Cala.

CALUMNIA, impunita auget calumniatores, ut cuilibet allubescat calumniari alios, calumnioseque traducere.

CALVA nuda pilis, facit calvum; raripila calvastrum. Sed qui calvent seu calvitiem (vel calvitium) habent, illi aut calvescunt per se, aut decalvantur ab aliis. Calvaria est os contegens cerebrum.

CALX (-cis, m. f.) tria significat: (1.) lapidem; (2.) lapidem ustum in farinam, pro coagmentandis lapidibus; (3.) extremitatem pedis.

A Significatione 1.

CALCULUS, si incedis per calculosum agrum, facile incidit, et pedem urget, nisi eximatur. Calculō vesicae vexantur calculosi. Calculis ludunt aleatores. Calculis calculat calculator. Calculis eligitur consul (in suffragiis, quia fiebat iniecto lapillo in urnam, cum inscripto nomine).

A Significatione 2.

CALCEM parat calcarius e lapide calcario in calcaria (sc. fornace) ut fiat calcatus paries.

A Significatione 3.

CALCIBUS, calcamus lutum. Rem ingratam conculcamus et proculcamus pedibus. Exculcamus aliquid alicunde, aut inculcamus aliquō. Ut praeceptor inculcat discipulo doctrinas. Calcaneo eques adaptat calcar (n.), ut domet calcitrosum equum, qui calcitrat et recalcitrat.

Calceos, aliaque calceamenta facit calcearius (vel calceolarius) ad calceandum (vel calciandum) pedes; ut incedamus calceati, non discalceati.

CAMBIT campsor pecuniam; sed tu cambii litteras posce.

CAMELUM curat camelarius. E camelinis pilis fit camelinus pannus.

CAMERAM camerat et concamerat murarius, custodit camerarius. Camerati currus et naves pro delicatis sunt.

CAMINUS et fornax est, et fumarium.

CAMPUM inhabitantes occupantur operibus campestribus (campester et campestris). In Campania (regione Italiae) fusae sunt primae campanae.

Canalis, v. Canna.

CANCER et cancellus serpit per aquas; cancer morbus per carnem cancrino more. Cancellis praemuniuntur fenestrae. In cancellato conclavi sedens cancellarius, vel approbat et sigillat scripta, vel improbat et cancellat.

CANDERE est ignitum esse. Ferrum candens ab igne candescit (vel candefit). Candela noctu accenditur accensaque inditur candelabro. Sed Incendium incendit (seu succendit) incendiarius irā excandescens.

CANDERE, clare nitere, ut nix vel ut ignis. Nam et pruna candet et candidum marmor candet. Quod habet minus candoris candicat solum. Linteum ut candescat candefac ad candicantiam usque. Tusis animo candidō; candorem amat Deus.

CANERE scisne aliquam cantionem? Sicuti cantat cantor svavi cantu varia cantica. Quasdam cantilenas cantillat submisse, alias cantat canorā voce, praesertim discantus dulci canore. Si adest chorus, qui accinat (nota: A mutatur in I) et concinat, praecentor (seu incentor) incinit et praecinit; illi vero hoc incentivo moti succinunt, aut occinunt. Sed et qui recte loquuntur, accentum observant. Impii autem incantatores tentant incantamentis suis incantare et excantare res varias.

CANES vexantur a caninis muscis, praesertim cum urit canicula in diebus canicularibus.

Canirubus, silvestris rosa

Canistrum, v. mox Canna.

CANNA (vel cana) provenit in canneto; e qua texitur cannea teges, et cannitium canistrum. Per canales fluit aqua.

CANNABIS dat cannabinos funes.

CANTERIUS est castratus Equus. Canterii erecti sustinent tectum. Canteriis sustentatur aliquid supra terram. Canterioli fulciunt vitem (puta, in Italicis vineis, sic positi).

CANUS est, cui prae senectute capilli albent. Qui enim senescit, canescit. Praecanus cito canet, fitque incanus. Subcani habent exiguam canitiem seu paucos canos (sc. capillos).

CAPER cum capra et capellis stabulantur in caprili. Caprarius autem, si caprile pabulum deficit, et caprinum lac emulgetur paucum, caperat frontem. Capreae cum suis capreolis degunt in silvis; capricornus autem in montibus altis.

CAPERE multum potest vas capax, pro sua capacitate; sicut et ingeniosus puer, si quid illi offeras pro suo captu. Aquam cape capedine, gladium capesse capulo. Capulum exspectet senex capularis. Qui captat alios in sermone, captiosus est; sed aliquando captionibus suis ipse capitur. In bello quisque quaerit captivare hostem. Captivus autem conatur se liberare e captivitate, ut piscis e captura. (Composita mutant vocales: incipio, incepi, inceptum.)

Accipe quod gratis datur, sitque tibi acceptum. Accipiter anticipat aves volando, aut intercipit in ipso volatu, etiam per magnam intercapedinem. Cum quid concipis animo, cave ne conceptus tuus sit a praeconcepta opinione. Aves et mures decipiuntur decipulā. Tu cave deceptores, sicut et disceptatores, qui de leviculis rebus disceptant. Pisces excipimus e vivario excipulā, vinum e vase excipulō. Tu excipe hospites amice. Et in contractu si quid excipis, sit exceptio clara. Incipis quid? Et vis ut inceptum succedat bene? Ante inceptionem ora. Si occipis occupare quid, vide ne te praeoccupet alius. Si es occupatus negotiis, occupa certum locum occupationi tuae idoneum. Percipe rem, ne de impercepta iudices. Praeceptor praecipuo discipulo praecipit ut ante alios praecipiat aliquid; cui praecepto (praeceptum) parendum est. Qui vult recipere amissam rem, et in se recipit recuperare illam, debet se recipere ad receptaculum illius rei, a quocumque receptatore tenetur. Suscipere laborem in quocumque honesto suscepto honestum est.

Composita cum Nominibus.

Auceps, Aucupium, v. Avis.

Manceps (-ipis, et mancupis) manu capit reditus de conductis praediis, quae sibi mancipavit aliquis. Mancipium est homo in bello manu captus, et in servitutem mancipatus donec emancipetur. Municeps (-ipis) est civis adscitus, cui publica munia capere iam licet; fruitur iure municipali in suo municipio (-um, seu municipatu). Particeps (-ipis) alicuius boni participat de eodem ipse, et participat cum aliis participio iusto. Princeps (-ipis) res primas capit principalesque partes, et respicitur principaliter. Princeps in suo principatu gerat se principaliter non tantum principio sed a principio ad finem.

Capillus, v. Pilus.

Capistrum, v. Caput.

Capitium, vulgo capitis tegmen; sed antiquis fuit pectorale femininum.

CAPO (-onis et capus), gallus castratus.

CAPRONAE, comae in frontem propendentes.

CAPSAS, ligneas parat capsarius. In capsulis (capsellis) gestant pueri in scholam libellos. Capsō insidet cisiarius.

Capulus, v. Capere.

Capus, v. Capo.

CAPUT, praecipuum animalis membrum (sunt n. capitata omnia), cuius partes sunt sinciput et occiput. Capitosus capito grande habet; quidam capitellum dumtaxat. Libros dividimus in capita (seu capitula), quae a littera capitali (id est magna) incipiunt. Urbs expugnata pendit capitationem capitaneo pro redimenda capitali poena. Capistro capistramus equum. Monstrum nascitur aliquando biceps (-cipitis), forte et triceps et quadriceps. De septicipite hydra etiam narrant. Vas anceps (-ipitis, utrinque caput, i. e. ansam, habens) cape utrāvis. Gladium ancipitem cave utrinque. Verbi ancipitis significationem determina, ne fallat. Homo temerarius praeceps ruit, si scandit praecipitia. Et tu cave praecipitare negotia: praecipitantia res perdit.

CARBASUS (et carbasum) linteum firmum. Hinc carbasa (et carbasea, et carbasina, et carbasinea) vela.

CARBONES conficit carbonarius in carbonaria (sc. fornace). Carbunculus est parvus carbo; carbunculus gemma fulgens; carbunculus ulcusculum pestilens.

CARCER coercet petulantes, dum a carcerario incarcerantur. A carceribus ad metam currunt cursores.

CARDO ianuae vertitur, cum ianua aperitur. Cardo causae vertitur, cum ad rei summam venitur. A cardinibus mundi veniunt cardinales venti.

CARDUUS est aculeatus; cuius semine pascitur carduelis.

CARERE aliquā re, est non habere aliquid necessarium.

CARERE solet netrix linum carmine (pro "carimine"). Lanarius vero carminat lanam carmine. Sed poeta canit suum carmen.

CAREX abunde provenit in carecto.

CARIE corruptum lignum dices cariosum.

CARINA est in navi; carinatum pectus in bove.

Carmen, v. Carere.

CARO (caruncula) est concretus sanguis. Constans e carne, est carneum; habens carnem multam, carnosum; carnem curans, carnale. Carnarius vendit carnes in carnario (-um). Carnarius fit carnivorus. Sed carnifex (ex hominibus carnes faciens) excarnificat maleficos, artibus carnificinae suae.

CARPENTUM est currus pensilis, paratus a carpentario.

CARPERE fructum maturum manu, et carpere mores malos verbis, et carptim excerpere bonas sententias e libris, malos vero concerpere et discerpere, licitum est.

CARPIO (-onis, m.), piscis squamosus optimus.

CARRUS (vel carrum, et carruca) est currus birotus, quem agit carrucarius.

CARTILAGO (-inis, f.), corporis pars osse mollior, carne durior. Iuncturae ossium sunt cartilagineae. Aures animalium cartilaginosae.

CARUM est pretiosum, quod care venditur, facitque caritatem. Etiam carum (vel charum), i. e. dilectum, habere Deum et homines, caritas est.

CASAE et casulae sunt domus et domunculae viliores.

CASEUS, et caseolus, coagulati caseariā formā, siccantur in caseali.

CASSIS (-is, m.), rete venatorium est.

CASSIS (-idis, f. et cassida), capitis tegumentum chalybeum. Cassita, alauda cristata.

CASSAS nuces (i. e. vacuas) in cassum quassas.

CASTANEA fert castaneas in castaneto; e quibus fit castaninum oleum.

CASTRA ponuntur pro exercitu in campo, castrensi arte, munita pro cestriis. Castrum vero seu castellum arx minor est, quam servat castellanus. Castellum etiam oppidum, quod inhabitant castellani. In castello colligitur aqua.

Castrare, v. mox Castus.

CASTUS servat castitatem nec recusat castigari, seu verbis seu verberibus, si quid admisit contra castimoniam; cuius servandae causa quidam seipsos castrant. In balneo si quis non praecingit castulam, concastigatione dignus est; multo magis qui in cestu- aut -osis nuptiis sese -ant.

CATECHISTA catechizat, quando catechismum (seu catechesin) docet catechumenos.

Catella, v. Canis, et Catena.

CATENA struitur ex anulis ferreis, ad catenandum (h. e. firmiter ligandum) res varias; etiam catenarios canes, et catenulā (seu catellā) catellos parvos. Concatenati labores quandoque molestant nos ipsos.

CATERVA quaevis hominum multitudo est; sed caterva militaris continebat sex milia peditum catervalium seu catervariorum, qui procedebant catervatim.

CATINUS (vel catinum) est patina profundior. In catino terunt condimenta ciborum. Catinulos (vel catinellos et catillos) pingues quaerit et catillo ut catillet. In mola molitur frumentum super catillo.

Catulus, v. mox Catus.

CATUS (a Gr. κατης) felis est, instructus unguibus, sicut et eius catuli, et canum catuli, omniumque bestiarum catuli.

CAUDA soli homini deest, reliqua animalia sunt caudata.

CAUDEX (-icis, m.) est truncus desectae arboris; ex quo caudicali securi fiunt caudicariae (sue caudicatae) naves.

CAULA, stabulum pecudum.

CAULIS (-is, m.) in herba mollior est, quam caulis in anserina penna. Caules edimus. Herbae dum caulescunt quaedam fiunt unicaules aliae multicaules, omnes tamen tandem decaulescunt.

CAUPO (-onis) in caupona cauponatur arte cauponariā.

CAUSAM absentiae praetendit causarius miles. Sed causam cuius causā litigatur in foro, defendit causidicus, dum excusat quem alter accusat. Si tamen factum est inexcusabile, recusat defendere, quia causatur conscientiam.

CAUTES (-is, f.), rupes inacessa.

Cantus, v. Cavere.

Cavea, v. Cavus.

CAVERE debet pericula (immo undique discavere) vir cautus caute, quibuscumque cautelis (seu cautionibus). Incautus nihil praecavet.

CAVILLUM (vel cavilla) est iocosa calumnia, qualiter cavillatur praesentem quoque cavillator.

CAVUM est intus vacuum; cavea, carcer avicularum; caverna, specus sub terra cavernosa; cavaedium, subdiale in domo spatium. Si quid vis habere concavum (rotunde cavum), debes illud cavare, excavare, concavare.

CE, vocula adiectitia, praesentem praesentiam signficans. Ut hicce, hosce etc. Vide Grammaticam.

CEDERE (cessum) e proelio, et cedere alteri ius suum, non semper bene cedit. Quia dum adversarius videt te ire cessim, instat incessanter. Tu vero dum paulatim cessas, tandem plane cessabis; ita cessio saepe noxia est cessatori. Cum humor subcutaneus in pus abscedit, abscessus est; tantō maior, quantō plus materiae accedit per inaccessos meatus. Qui me antecedit est meus antecessor; qui ante me decessit, meus praedecessor. Amicus qui discessit reliquit sui desiderium post discessum. Qui excedit modum, peccat excessu. Concede aliquō, si vides periculum; sed nemini concede res inconcessas. Incede modeste, ut tuus incessus laudetur; sed incessere alios cave. Si tibi cum aliquo simultas intercedit, et aliquis pro illo ad te intercedit, admitte intercessionem intercessoris candidi, si tibi non intercedit. Qui aliquō secedit, quaerit secessum; sed secedere ab aliquo secessio est. Procedimus cum porro imus, et processus est; recessus vero cum recedimus. Qui praecedit praecessor est; qui succedit successor. Sed succedaneo illi non semper succedit simili sucessu, etiam in ordinaria successione.

CEDRUS arbor non putrescit, librosque cedratos, h. e. cedrino (seu cedrio) oleo perunctos, tineae non attingunt.

CELA, quod scis, et alter celatim habere vult. Occulere (seu occultare) occultam rem, prudentiae est.

CELEBER (seu celebris) vir est, quem celebritas famae celebriter celebrat; celebris urbs, in qua populi celebrant conventus suos.

CELER (vel celeris) celeriter celerat iter; maiori tamem celeritate peragit, si utatur per terram celēte, aut per aquam celōce, quam si acceleret pedibus tantum.

CELLA (seu cellarium) est locus subterraneus, ubi cellarius (vel cellaria) condit vasa cellaria (N. ab "cellaris" vel "cellarius"). In cella degunt monachi; in cellas congerunt apes mel; in cellis repositoriorum reponimus varia.

CELLERE, sursum tollere, verbum obsoletum; sed composita sunt in usu. Ante-, Ex-, Per-, Prae-, Pro-, Recellere; item celsus, excelsus, etc. Sensum sic disce: Ut celsa turris celsitate (seu celsitudine) suā antecellit humiles casas, ita vir excelsi animi, et cellentis virtutis cellentiā suā praecellit plebeios. At procella, sive procellosus ventus, procellit naves sic, ut eas percellat, et mergat, aut saltem nautas percellat, ut horrore perculsi nesciant quid agant.

Celox, v. Celer.

Celsus, v. Cellere.

CENAM para, ut cenemus in cenaculo qui cenaturimus, ne cubitum eamus incenati. Anteceniō et postceniō (vel poceniō) abstineat qui sanus esse vult. Quod in domicenio licet, non semper licet in concenatione.

CENSET (h. e. quid res aliqua possit, diiudicat) censor facultates civium iustā censione, pro colligendo publico censu; quem cum tempus esse censet, exposcit per accensos et accenset aerario. Illis autem qui suos census fallaciter recensent, succenset, eosque severā censurā notat. Morum censores publice constitui quam esset utile!

CENTO (centunculus), vestis, oratio, et quidvis e multis particulis consarcinatum.

CENTRUM, in globo est unicum, a quo exeunt centrales radii; sed lignum centrosum habet multa centra.

CENTUM librae faciunt centenarium (seu centumpondium); centeni milites centuriam (ubi centesimus quisque est ultimus); centies erratum, habet centuplicem (centuplex) errorem, cum centupla noxa. Centuriones in centuriatu suo centuriant milites centuriatim; succenturiantque decedentibus alios, lassis proelio submittunt centuriatos. Sub vexillo uno sunt ducenti (seu duceni) trecenti (seu treceni) quadringenti (vel quadringeni) etc.

CEPAE crescunt in cepina (seu cepeto).

CERA fit ex ceroso melle; unde cerarius facit cereas candelas, trahitque praelongos cereolos. Chirurgus vero cerat (vel incerat) linteolum, diligenti ceratura, ut fiat cerotum (h. e. emplastrum molle). Color in facie cerinus non est bonum; quem emendant cerussā feminae cerussatae. Sed cerussa relinquenda est pictoribus.

CERASUS dat cerasa.

CERDO dicitur quilibet sordibus opifex, coriarius, sutor etc.

CEREBRUM est medulla capitis; cerebrosus homo, mirabilis cerebri.

CEREMONIAE (vel cerimoniae) sunt ritus sacri; sed quidam alibi etiam nimis ceremoniales (seu ceremoniosi) sunt.

CERES (f.) frumentum est. E cerere paratur cerealis potus cervisia (vel cerevisia), a cervisiario.

CERNERE (crevi, cretum) tria significat. (1.) Evidenter separare. (2.) Frumentum purgare. (3.) Visu res discriminare.

Composita a Significatione 1.

Iudex discernit inter aequum et iniquum discretione iustā; ostendensque discrimen, ne innocentia veniat in discrimen, decernit decretum iustum -decretorio die. Puella discriminat crines discerniculo argenteo vel osseo, indiscriminatim. Secretarius consignat secreta negotia, servatque secreto.

Composita a Significatione 2.

Tritor INCERNIT frumentum incerniculo (vel subcerniculo), secernitque et excernit recrementa foras; sed sus etiam excrementis pascitur.

A Significatione 3.

CERNUS cernit deorsum; tu cerne et age illa, quae te concernunt.

CERTUM est, qui rem nescit certo, non debere certare verbis pro certo; nedum certare pignore, aut decertare armis. Tale enim certamen, et concertamen, etiamsi vulgo certatim fiat, certe temerarium est.

Cerussa, v. Cera.

Cervisia, v. Ceres.

CERVIX (cervicula) est colli pars posterior, cui supponimus cervical; pertinacem hominem vocamus cervicosum.

CERVUS, cum cerva, pascuntur in montibus; cervinum cornu medicinale est.

CETERI negligant studia, si volunt; ceterum tu cave; nam ceteroqui vapulabis.

CEU, significat quasi, velut.

CHALYBS est conduratum ferrum, ex quo fiunt chalybea instrumenta varia.

CHAOS confusum quid; unde inchoare aliquid incipere; quia quicquid incipit, rude est.

CHARTA, paratur a chartopaeo in chartaria mola, complicaturque in chartacea volumina, aut chartaceos libros.

CHORUS cantat; chorus saltat; choragus adornat choreas; choreutae choreas ducunt choragio.

CHRISTUS est unctus rex ecclesiae; a quo nuncupati christiani profitentur christianismum, sive christianam fidem, per totam christianitatem.

CHRONICUS morbus tarde curatur; qui chronica scribit, sit chronologus, peritus chronologiae.

CIBUS delicatus, variaque cibaria serviunt cibatui divitum; pauperes cibantur cibario pane, dummodo suppeditat.

CICADA, insectum pratense stridulum.

CICATRICES multae faciunt cicatricosum.

CICER (-is, n.) pisum parvulum angulatum.

CICINDELA, vermiculus in tenebris candens.

CICONIA, avis serpentibus infesta.

CICUR, ut fiat animal incicur, cicurabis illud.

CICUTA, herba venenosa, cava.

CIERE (vel cire) est celeriter movere, seu voce seu re ipsā. Unde varia veniunt, quorum sensum sic disce:

Qui ciet turbas, citatur ad magistratum; citatusque nisi compareat cito (seu citatim), accitur severius, aut accersitur (vel arcessitur) per accersitores vel arcessitores. Qui quaerit plebem concitare, concit eam in locum unum, et ad hanc concionem (contionem), habet contionem, suadens quod videtur bonum. Sic in templo contionator contionatur contionali sermone, ad contionarium populum. Qui exciet vim ingenii per exercitia, facit ac si excitet hominem somno, reddatque excitatum ad negotia. Si quem vides ad labores incitum (h. e. ignavum) incita illum incitamentis quibuscumque; nisi percieri non possit? Quicquid boni didicisti, recita coram aliis; dormientes suscita suscitabulo; sed mortuos resuscitat (seu exsuscitat) Deus.

CILICIUM textura e pilis asperioribus (caprinis etc.), ex quo fit cilicina vestis.

CILIA sunt palpebrarum pili; supercilium magnum ostendit superciliosum. Ciloni frons media eminet.

CIMEX (-icis, m.) pediculus lectuarius, rotundus, odore taetro.

Cincinnus, v. Cinnus.

CINGIMUS nos cingulo, equum cingulā, cinctu arcto, si opus est; rursumque recingimus, si esse libet discintis. Sed gladium accingimus succingulo; vestem autem succingimus, ut simus accincti, et procincti, ad peragendum labores succincte. Praecingimus nos honestatis ergo praecinctoriis.

CINIS (-eris, m.) est exustae rei pulvis. Cinerei coloris vestem gestet cinerarius, et qui subcinericium panem coquit; sed coquat caute, ne cinefaciat.

CINNABARIS (f.) sanguineus color.

CINNAMUM (vel cinnamomum) cortex arboris odoriferae.

CINNUS (et cincinnus) est capillorum gyrus ornate tortus; quem polituli concinne concinnant calamistro, aut si concinnitas eius turbata est, reconcinnant.

CIPPUS, truncus foraminosus, cui includuntur facinorosi pedes, aut manus, aut collum. Lignum in campo erectum memoriae alicuius causā.

CIRCUS est ambitus rotundus; circulos circinamus circino, circulari formā. Circa circos (h. e. fora) circulat (h. e. circumcursat) circulator (medicaster); circum quem stat turba circulatim, circiter centeni. Circius ventus agit se circumcirca, idcirco (vel iccirco) circumagit omnia circumquāque.

CIRNEA, vas quō potus ad mensam fertur.

CIRRUS, in capite quarundam avium erecta pluma; quas cirratas vocamus.

CIS, seu citra flumen habitantes sunt citeriores alii aliis; quidam nobis citimi, citra dubium.

CISIUM vehiculum est birotum, quod vehit cisiarius.

CISTA est arca minor; cistula (et cistella, cistellula) adhuc minor. In cisterna servatur cisternina aqua; sed cista viminea non continet aquam.

Citare, v. Ciere.

Citerior, v. Cis.

CITHARA ludit citharista et citharistria; citharaedus canit ad citharam.

Citra, v. Cis.

Cito, v. Ciere.

CITRUS fert citria (vel citrina) poma.

CIVIS est incola civitatis et pars civitatis; quia fruitur iure civico et privilegiis civilibus, vivat cum suis civibus (seu concivibus) civiliter. Civilitas morum ornat studiosum.

CLADES (is, f.) est multorum strages.

CLAM, hominibus si quid mali facis, et clanculum, quid iuvat? Etiam clancularia (seu clandestina) facta revelabuntur.

CLAMAT clamore magno, et voce clamosā, clamator ineptus. Sed utiliter inclamamus aliquem in periculo; et reclamamus mala suadenti, et exclamamus cum quid valde miramur; et proclamamus res venales aut conclamamus desperatas. Declamator declamat (seu declamitat) sermone declamatorio, dum se in arte oratoria exercet.

Clanculum et Clandestinus, v. Clam.

CLANGIT clangore magno tuba.

CLARA dies est, cum sol clare lucet; sed et nox claret, quando eam stellae clarificant. Virum dicimus clarum qui virtute inclaruit nominisque claritatem assecutus est. Hostis bellum clarigans declarat hostilem animum.

CLASSIS (-is, f.) fuit ordo civium Romae secundum possessiones maiores aut minores. Classis in mari (navium series) habet milites classiarios, quibus canitur classicum ad proelium. Classis in schola classica, habet auctorem classicum, qui explicatur.

CLATHRUS (vel clathrum) sunt cancelli lignei, in fenestra clathrata.

CLAUDERE librum ut possis, et recludere, adde illi clausuras. Clausula concludit orationem. Clausa viarum praecludunt hosti aditum, eumque excludunt, aut etiam intercludunt, et circumcludunt. Claustrarius facit claustra ad occludendum cistas, quibus aliquid includimus. Si quid nolumus commisceri cum alliis, secludimus in seclusorium

CLAUDUS claudicat; impostor quandoque simulat clauditatem.

CLAVA est fustis capitatus. Item e metallo factus.

CLAVIS, et clavicula, sunt instrumentum ad obserandum et reserandum seras; claviculario datur potestas depromendi e conclavi res conclavatas.

CLAVUS copulat res duras; clavus (verruca dura) premit pedem; ad clavum sedet gubernator; clavum aureum in veste clavata (sive, in laticlavio) gestabat Romanus senator.

CLEMENS dominus, dominatur clementer, amaturque ob clementiam. Inclemens reddit se exosum inclementiā suā.

CLIENS est qui se dedit patrocinio alicuius, et sub clientela eius est, cum clientelaribus suis bonis. Sic et clienta femina.

CLINARE, leniter flectere, se vel aliud. Inusitatum, sed composita sic disce: Arbuscula, quae se acclinat ad terram, et forte nimis inclinat, et proclinat, debet reclinari. Tu cave declinare a via virtutum; alioqui in malum indeclinabile incides.

CLITELLAS fert clitellarius equus, cum impositis sarcinis.

CLIVUS montis ascendenti est acclivis, descendenti declivis. Rupes raro sunt clivosae, sed proclives antrorsum, aut reclives retrorsum.

CLOACAS purgans cloacarius cloacarium poscit. Non vis pendere? Fac ut cloacale flumen ultro profluat.

CLUET quis vir bonus? Si vere, satis est inclutus (seu inclytus).

Ad CLUNES appendit sibi clunaculum lanio.

Coactus, et Coagulum, v. Cōgere, in Agere.

COAX dicit rana, cum coaxat.

Cobius, v. Gobius.

COCCUS frutex, fert cocca grana, e quibus coquitur coccinum; ex hoc autem cocceae (vel coccineae, et coccinae) vestes.

COCHLEA est contorta testa limacis, quā tegitur ipsa cochlea. Prelum habet cochleam spiratim striatam. Cochleam dic lagoenae operculum, similiter tortum. Cochleam in domo scalam, gradibus rotundis. Ad mensam est cochlear pro iusculo; inter pharmacopaei mensuras cochlearium; in horto cochlearia herba.

Cocles, v. Oculus.

CODEX, idem quod caudex. Tum tabula lignea, cui aliquid inscribitur. Codicilli tabellae portatiles, pugillares.

Coepa, v. Cepa.

COEPI discere felici coeptu. Cur deseram coepta? Ut faciunt qui saepe coeptant (seu inceptant) nec umquam absolvunt.

Coetus, v. Coire, in Ire.

Cogere, v. Agere.

COGITARE est mente rem versare. Vis aliquid novum excogitare? Praecogita rem bene, et recogita denuo; sed cogitate (vel cogitato, vel cogitatim), hoc est cogitatione fixā; vago cogitatu incogitans ostendit incogitantiam suam.

Cognatus, v. Nasci.

Cognitus, v. Noscere.

Cohibere, v. Habere.

COHORS, (f., contracte chors, et cors) est locus in villa septus pro pecore. Hinc ipsum pecoris agmen, et cohors militum, aves cohortales domesticae, etc.

Colare, v. Colum.

COLERE, quattuor significat. (1.) Honorare. (2.) Ornare. (3.) Diligenter tractare. (4.) Habitare.

Derivata a Significatione 1.

Colite Deum cultu devoto omnes cultores et cultrices eius.

A Significatione 2.

Corpus autem colere nimiō cultu nolite.

A Significatione 3.

Colite agrum vos agricolae diligenti colatione; praesertim vos coloni, nullam partem coloniae vestrae relinquite incultam. Et vos artium cultores studiosi, colite inter vos concordiam; excolite vobis ingenia, vacate culturae animorum; inexculti ad nihil sunt, memoriā recolere nihil possunt.

A Significatione 4.

Colonia, sunt novi coloni, deducti aliquō; ut accolant fluvium, aut circumcolant montem, aut incolant urbem, cuius fiunt incolae, vel accolae, recipiuntque inquilinos quos volunt.

Collare, v. Collum.

Collatio, v. Latus, in Ferre.

Colligere, v. Legere.

Collimare, v. Limus, -a, -um.

COLLIS est minor monte; collinae vineae laudantur.

COLLUM nostrum ornatur collari, maleficus autem constringitur ferreo collari. Qui decollatus, nihil amplius succollare poterit.

COLOR varie res colorat. Quod enim coloratum est, est in se vel unicolor vel bicolor vel multicolor aut versicolor. Aliis autem concolor aut decolor. Tandem enim tempus omnia decolorat.

COLUBER (-bri, m. vel colubra, f.) serpens silvaticus.

COLUM vas foraminosum, quō colamus et percolamus liquores.

COLUMBUS, cum columba educant columbinos pullos, in columbario.

COLUMNA est sustentaculum aedificii erectum; qualibus, per intercolumnia distinctis, bene columnata domus ampla, stat columis (seu incolumis) incolumitate diuturnā. Circumcolumnia porticuum serviunt deliciis. Tecta incumbunt columini; tu vide ut sis columen familiae tuae.

Colurnus, v. Coryllus.

COLUS (i. et colūs, m. et f.) bacillus cui alligatur linum, ad fila trahendum.

COMAM si geris, tu comate, come illam saepe, ne sis incomatus; nimius tamen comatus (-ūs) viros non decet.

Comburere, v. Urere.

COMES (-itis, m. et f.) viae comitatur comitatum. Comites imperii venientes e suo quisque comitatu concomitantur imperatorem (ne incomitatus sit) ad comitia, in comitium, ad diem comitialem.

COMESSARI (immoderate convivari) cave; comessatio perdit comessatorem.

COMIS esto, conversans aliis comiter, et habebis laudem comitatis.

Commendare, v. Mandare.

Comminisci, v. Mens.

COMMODA occasio si se offert peragendi aliquid commode, utere commoditate, ne tibi elabatur incommodo tuo. Si quā re potes commodare proximo, petenti aliquid commodatō, accommoda te ita illi, ut non incommodes tibi.

COMMUNE bonum debet curari communiter ab iis qui spectant ad communitatem et nobiscum communicant. Communicamus tamen interdum iis, qui extra communionem sunt; rursumque nostros indignos excommunicamus.

COMOEDIAM agit comoedus, sed facit (scribit) comicus; uterque comoede, id est festive.

Compages, v. Pangere.

Comparare, v. Parere et Parare.

Comperire, v. Perire.

Compescere, v. Pascere.

COMPITUM, viae aut plateae transversae.

Complex, v. Plica.

Con, v. Cum.

CONARI, est in rem efficiendam vires intendere; quod in omni conatu (seu conamine) necessarium.

CONCILIUM est multorum conventus, ad conciliandum, et sibi reconciliandum dissidentium animos; conciliabulum paucorum est, et pravorum, dissidionem molientium.

Concinnus, v. Cinnus.

Concio, v. Ciere.

Condere, duo significat. (1.) Construere. (2.) Abdere.

A Significatione 1.

CONDIT urbem conditor sapiens, convocatque incolas certis conditionibus, conditionalibusque promissis; ut quae sua conditio futura sit, intelligant. Aliās incondita turba ruet.

A Significatione 2.

CONDUS condit conditivos fructus, et condititia cibaria, in conditorium. Tu etiam reconde si quid habes reconditum; et absconde quod debet esse absconditum.

CONDIRE, cibos condimentis bonis (quae vendit condimentarius) debet bonus condîtor; ut bene condîti bene sapiant. Sicut et conditaneos fructus bonā conditurā (seu conditione) paratos.

Condus, v. Condere.

Confertim, v. Farcire.

Confessio, v. Confiteri, in Fateri.

Congerro, v. Garrire.

CONGIUS (vel congium) est congiaria (seu congialis) mensura.

Coniectura, Coniceri, v. Iacere.

Coniunx, v. Iugum.

CONSILIUM dat consiliarius regi suo. Tu itidem si quis consulit te, consule illi, tamquam bonus consultor sed consultō; inconsulte nihil age. Consul cum consularibus viris (aut etiam proconsule, et exconsule, qui consulatu iam defunctus est) consultant de publico bono, publicantque postea suum senatūs consultum.

Consobrinus, v. Soror.

Consternare, v. Sternum.

Consul, v. Consilium.

Consuetudo, v. Sui.

Conticere, v. Tacere.

Contiguus, v. Tangere.

Continuus, v. Tenere.

CONTRA te si quem habes, ille semper aget contra quam tu, contrarie tibi, quia contrarius est. Haec vis est contrarietatis.

Contritus, v. Terere.

Contubernium, v. Taberna.

CONTUMAX (superbe pertinax) omnia sua defendens contumaciter, addit contumaciae contumeliam, contumeliosis verbis tractans eos, qui se admonent.

CONTUS est pértica nautica, quā contantur aquae fundum. Sed curiosus percontator, percontatur arcana.

CONUS, et figura conica, est quicquid sursum versum acuminatum est, ut strobilus pini.

Convexus, v. Vehere.

Copia, v. Ops.

COPULA, res copulat.

COQUERE cibos discit coquus arte coquinariā in coquina (sive culina, pro coquilina), instructus suppellectile culinariā. Nam cocti cibi sunt facilis coctionis (seu cocturae); incocti, etiamsi coctibiles, non bene in ventriculo concoquuntur. Cavet tamen, ne decoquat, aut discoquat. Potius recoquit, si non bene praecoxerat, donec percoctus sit. Pistor coquit panes, etiam bis coctos; qui diu durant, et sunt facilis concoctionis. Praecox fructus (seu praecoquus, et -is, et praecius) praecoquitur a sole. Qui decoquit patrimonium, decoctor est.

COR, situm intra praecordia, facit hominem cordatum, si firmum est; excordem, si languidum. Concordes vivunt concorditer, discordes discorditer. Nos si concordare nescimus, discordare caveamus. Malle vivere in discordia quam colere concordiam, vecordia est. Socors (q. e. "secors", sine corde) facit omnia socorditer et cum socordia, neque recordatur officii.

CORAM te haec gesta sunt? Refer nobis coram.

CORBIS (m. et f.) et corbula ad gestandum fructus sunt.

CORDUM faenum serotinum est.

CORIUM detrahit bovi lanio, dum eum excoriat; quod coriarius concinnat, ut fiant coriacea calceamenta. Excoriator excoriat morticina.

CORNIX (-icis) cornicatur.

CORNU datur animali cornuto loco hastae. Unicornis habet praelongum. Boves nostri bicornes sunt, Indici tricornes. Arietes alicubi quadricornes. Caprea habet parvula cornicula. Cerva tametsi est cornigena non tamen cornigera. Cornu canit cornicen (-icinis). Ligna quaedam cornescunt, hoc est, in duritiem corneam concrescunt.

CORNUS (i. f.) arbor fert corna, lignumque corneum durissimum; corneolus gemma rubet corni instar.

CORONAS, (et corollas) ex herbis coronariis gestant virgines; aureā vero coronā coronatur rex. Perfecto operi addimus coronidem, et alia corollaria, si opus est.

CORPUS (-oris, n.) est quicquid videri et tangi potest; ut est corporeus homo (angeli autem incorporei sunt). In homine corpulento vastior est corporatio (seu corporatura), corporanturque membra crassius, quam in corpusculo, cuius corporalis statura exilis est. Monstrum aliquando nascitur bicorpor, aut tricorpor, cum membra male concorporantur, aut incorporantur, vel adcorporantur.

Corrigere, v. Regere.

CORRIGIA, legula ex corio.

CORTEX (-icis, m. et f.) tegit arborem corticatam. Quae nimis corticosae sunt, decorticantur, ut dum linum paratur stamini.

CORTINA stat in cortinali, ubi colores coquuntur.

CORUSCUS sol, coruscat fulgide.

CORVUS, et corvini pulli, crocitant.

CORYLUS in coryleto fert avellanas nuces; ubi scindimus colurnas (pro "corylernas") virgas.

COS (-tis, f.) lapis est quō acuimus cultros; coticulā vero probamus aurum.

COSSUS (vel cossis, m.) vermis ligna corrodens.

COSTA, os lateris.

COTONEUM malum.

COTURNIX (-icis, f.) avis campestris.

COXA, et coxendix ( -dincis, f.), os femoris supremum.

CRABRO (-onis, m.) insectum maius vespā.

CRAPULA (ex ebrietate capitis dolor) vexat crapulosos, qui pridie crapulati sunt.

CRAS, sive die crastino, quid futurum sit, nescis; ergo noli procrastinare negotia.

CRASSUS liquor deponit crassamentum in fundo vasis. Crassus victus inducit crassitudinem corpori. Ergo ne tibi crassescat ingenium, cave crassitiem diaetae.

CRATES (-is, f.) textura virgarum, quali fit paries cratitius; super craticulam coquus torret piscem.

CREAVIT creator creaturas omnes tempore creationis; easque per generationem adhuc procreat, et beneficiis suis recreat.

CREBER (-ra, -rum) ventus facit crebro, ut pluvia crebra insequatur, crebriter fluens; aut saltem, ut crebescat (in- et percrebescat).

CREDIT facile credulus et ob suam credulitatem decipitur, dum non satis an credibile sit quod narratur, attendit. Incredulus contra, quicquid audit incredibile esse credit. Creditor credit alteri pecuniam suam, quae dicitur creditum; sed non semper tutum est alteri sua concredere.

CREMAS lardum? Habebis cremia. Sed appone prius foco cremia. Crematum vinum cave.

CREMOR (-oris, m.) est succus e rebus aquā maceratis extractus. Cremor lactis pinguedo.

CRENA, est incisura quaevis; crenatus.

CREPARE est sonum rudem edere, quomodo auriga crepat flagello; et crepat currus per lapides tractus; et crepant fores rusticorum, dum aperiuntur; et crepat quod frangitur; et crepat quod dissilit; et crepat sua iactator, dum nimis praedicat, licet interdum vix crepitu digna; sed crepitare incivile est. Crepundia relinquenda sunt pueris, aut decrepitis senibus; crepitaculum adhibendum est in horto, ad abigendum aves. Concrepare digitis, iocosum est. Increpare aliquem verbis, serium. Discrepare ab aliis bonum vel malum, prouti res fuerit.

CREPERA lux (hoc est dubia) facit crepusculum.

CREPIDAS (calceamentum suffultum subere) conficit crepidarius; sed non est tutum crepidato obambulare circa crepidinem putei.

CRESCERE est in maius augescere. Sed cum arbor increscit, non potes quotidie videre incrementum eius. Accrescit enim insensibili accretione dum succus intus concrescit, foras procrescit, sursumque excrescit. Fit aliquando, ut minor succrescat supercrescatque maiorem; succîsa vero recrescat aut decrescat. Semper tamen quod habet accrementa sua, habet et recrementa, tandemque decrementa.

CRETĀ scribimus; in agro cretoso proveniunt frumenta cretacea; veste cretatā utebantur.

Cretus: participium a Cernere, et Crescere.

CRIBRUM, quō cribramus farinam, facit cribrarius.

CRIMEN (factum quod iudicatur malum) meretur criminationem. Si tamen esse criminosum nescis, cave criminari; alias te recriminabitur.

CRINES discriminat crinali acu crinita mulier.

CRISPUS naturā capillus, non opus habet crispari.

CRISTAM geris? Etiam aves quaedam cristatae sunt.

CROCIRE (seu crocitare) corvum numquamne audivisti? Quam sibi placeat crocitu suo?

CROCUS (vel crocum) colore suo croceō inficit crocatos cibos.

Cruciare, v. Crux.

Crudelis, v. Cruor.

CRUMENA, marsupium pendulum.

CRUOR (-oris, m.) ex cruento vulnere defluens, cruentat vestes. Crudae carnes afferunt stomacho cruditatem; ergo ne crudescant in ventriculo, aut faciant recrudescere vulnus, coquantur bene. Crudelis exercet crudelitatem crudeliter.

CRUS, tegitur crurali, subligaturque cruralibus fasciis; aqua crurumtenus non est profunda.

CRUSTA, tegumentum durius, quod obducitur carni assatae, pani bene cocto, vulneri sanari coepto, glacianti flumini, animali crustato, parieti calce obducto, quem crustat (et incrustat) crustarius. Crustum autem, et crustulum, est placenta tenuis tosta, et crustata; crustulata caro crustis tostis obducta, quas parant crustularii.

CRUX, structura e duobus lignis transversim fixis, in qua malefici suspendebantur; nunc patibulum, et quaevis afflictio. Textus: Qui affligitur cruce, vel suspenditur a cruce, perfert magnos cruciatus, quibus ad mortem usque excruciatur. Sed crux quae pios interdum cruciat, nihil est ad cruciamenta, quibus discruciabantur (vel percruciabantur), qui crucifixum Salvatorem denuo crucifigunt.

CUBAMUS dum quiescimus super cubili in cubiculo, cubitu decenti. Aliquando accubant sibi plures, accubitu honestō (concubitus cum concubina inhonestus est) nocte concubiā; quidam vero secubant, aut sub arbore recubant. Ad epulandum olim accumbebant, et ordine discumbebant per lectulos discubitorios; nos assidemus mensis. Qui decumbit, excubare non potest; validos enim excubitores statuere oportet in excubiis. Morbus incubus incubat pectori. Avis incubat suis ovis. Arator incumbit aratro, studiosus incumbit studiis. Coram hoste victore satius est procumbere, quam succumbere, aut occumbere.

CUBITŌ (-us et -um) innitimur, delicatuli super cubitale; cubitō mensuramus res an sint cubitales, vel bi- aut tricubitales, seu tri- et quadricubitae.

CUBUS est cubicā figurā.

CUCULLA (et cucullus, et cucullium, et cucullio) est tegmen capitis assutum tunicae, tegmen papyraceum apud aromatarium. Bardocucullus est tunica quā utuntur cucullati.

CUCULUS avis cuculat.

CUCUMER (-meris, et cucumis) editur cum carne; cucurbita dat pulmentum; cucurbitula in balneo trahit sanguinem.

CUDIT faber ferrum malleo, super incude; illudque procudens, excudit varia ferramenta, quibus accudit ansas, et si quid confractum est recudit. Sed cusor monetae incudit nummis imagines. Typographus vero excudit libros.

Cuias, et Cuius, v. sub Quis.

CULCITA (vel culcitra; dimin. culcitula, vel culcitrula) est stragula plumis farta ad commodius sedendum; quas facit culcitrarius.

CULEUS (vel culleus, et culum) saccus lanaris maximus, volvi quam gestari aptior. Dolium maximum, plaustro vehendum. Culullus, cyathus rotundus.

CULEX, insectum alatum, gracillimum.

Culina (quasi Coquilina) v. Coquere.

CULMUS, calamus frugum est. Unde culmen tectum e culmo, stramineum, tecti cacumen.

CULPA, est noxa inscie admissa; ob quam culpare potes, sed ita ut inculpatum ne culpes.

CULTER fit a cultrario, culter aratri scindit terram.

Cultor, Cultus, v. Colere.

Culullus, v. Culeus.

CULUS, foramen animalis, quā excrementa egeruntur.

CUM Deo loqueris tum, cum oras. Cum ergo scis audire Deum, ora cum reverenter, tum fidenter. NB. "Cum" verbis compositum mutatur in "Con", ut convocare, etc.

CUMERA (et cumerum) vas ubi frumenta conduntur.

CUMULUS, rerum congeries est. Sed cumulatim cumulare, et quidem cumulate accumulare, ad quid est?

CUNAE, seu cunabula, sunt infantilis lectulus, ubi infans ligatur incunabulis.

CUNCTI (omnes in unum coniuncti) adeste! Nolite cunctari vos cunctabundi; cunctatio noxia est, quando res bonae procedunt cunctanter.

CUNEUS est clavus magnus acuminatus, quō lignator discuneat ligna. Bellator cuneat exercitum; ut habeat formam cuneatam, et pugnet cuneatim.

CUNICULUS (animal lepori simile) fodicat in terra cuniculos, facitque terram cuniculosam; sicut et cunicularius per cuniculos, seu cuniculatim, suffodit moenia.

-CUMQUE, adiectio indifferentiam significans. Ut: Quicumque tibi promittit bonum quod- et qualecumque, et quantum- et quandocumque, accepta id; undecumque tibi sit petendum, aut ubicumque quaerendum.

CUPA (vel cuppa) dolium vinarium, vel cerevisiarium.

CUPERE honesta, et frui cupitis bonis, licita cupiditas est; cupidum esse inhonestorum, eaque concupiscere nimiā cupidine (seu cupedine) illicitum. Percupere autem (et discupere) prava, prava concupiscentia est. Cuppediae sunt cibi suaviores, quas parat cuppediarius (vel cuppedinarius), emunt autem dediti cuppediae, cuppediarii (seu cuppediosi) homines.

CUPRUM est aes optimum (ab insula Cypro), ex quo fiunt cuprea (et cuprina) vasa.

Cur? (q. e. "quur", ex qua re) = quamobrem?

CURA (attenta cogitatio) rerum, res servat; incuria perdit. Securus res negligi; curiosus plerumque confundit. Praestat tamen curiositas securitati, in quam incidit incuriosus. Cura, curator, negotium tibi commissum curate; et tu, medice, cura aegrum curatione attentā. Procuret vero procurator necessaria, ut in promptu sint, et accuret, ut omnia fiant accurate; accuratio habet laudem ubique.

CURCULIO (curculiunculus) arrodit frumenta.

CURIA, domus in qua de publico curae aguntur. Nam in curia convenit senatus. In curiam convocat curio curiales suos. In comitiis curiatis, ubi omnes curiae conveniunt, et suffragia feruntur curiatim, constituuntur leges curiatae.

CURRERE debet cursor curriculō (-um) quō mittitur, non cursare hincinde, cursim quoque expediens negotia sua. Quidam non valentes cursu, utuntur curru aut curriculo (-us), praesertim praecursores, qui praecurrere necesse habent, aut percurrere varia loca. Cum in urbe tumultus oritur, multi procurrunt, et accurrunt, et concurrunt, et circumcurrunt, et discurrunt; etiam foras excurrunt, et in pericula incurrunt, si non tempestive recurrunt. Ad bellum fit accursus militum, et in proelio concursus armorum, cum variis excursionibus et incursionibus. Colloquia quid sunt nisi discursus? Ubi colloquentes ab una re ad aliam discurrunt, et omnia mente transcurrunt. Cum tibi pauper occurrit (etiam inopinato occursu) succurrat tibi ut ei succurras; ne decurrat a te benedictio Dei sicut aqua.

CURRUCA, avicula.

CURTUM (iusto brevius) decurtari non habet opus.

CURVUS, inaequaliter flexus. Arbor si curvatur, fit incurva (vel recurva); neque curvitas (seu curvamen, et curvatura) eius ad rectitudinem redit.

CUSPIS (-idis, f.) est in cultro cuspidato. Furcam cudunt cuspidatim, praesertim tricuspidem.

CUSTOS (-odis, m. et f.) cum suo subcustode, destinantur custodiae rerum ut eas custodiant custodite; nam quod incustoditum est, perit facile.

CUTIS (-is, f.) est carneum carnis tegumentum, tegens subcutanea (vel subtercutanea) membra, et intercutem aquam.

DAEMONES sunt angeli, boni vel mali; sed malum daemonium (seu cacodaemon), male vexat daemoniacos, daemonicā vi.

-DAM, adiectio. Dices ergo: Quidam mihi promisit quondam quiddam pro re quadam, etc.

DAMA, ex cervorum genere minimum.

DAMNUM, quisquis intulit alteri damnosā re, damnas est rependere. Etiam damnatur qui cum possit proximum servare indemnem, non servat. Si tamen rursum praestat indemnitatem, fit ex condemnato indemnatus.

DAPS (-is, f.) epulum opiparum; qualibus instruit dapalem (vel dapaticam) cenam dapifer.

DARE, est rem suam alteri offere. Quod facit dator bonus liberali datione (seu datu); tametsi quod non est datarium non datat. Tu cum accipis datum, dato operam, ut sis gratus.

NB. Composita mutant A in E et I, fiuntque coniugationis tertiae (excepto circumdare, circumdatus), sic:

Circumdatus ab hoste potenti, abdere se quaerit in abditum, ne cogatur dedere se, nisi sit deditus ignaviae, et fieri dediticius quaerat, datā operā. Libri eduntur in lucem, etiam iteratā editione. Cum aliquid indis cistae, obde seram, ne quid inde perdas. Qui seipsum vitiis perdit, aut sua disperdit, perditus est. Sed praeditus prudentiā, non facile aliquid deperdit perditione noxiā. Imprudens contra prodit sua arcana temere. At qui alterum prodit hosti proditione proditoriā, proditor est. Redde quod debes, et redde rationem cur non prius. Et Latina haec redde in vernaculum, ut te reddant promptum interpretem. Subde te alicui patrono, et cuius subditus es, praesta obsequium verum, non subditicium. Trade rem alienam cui debetur traditione fideli. Traditiones maiorum observa, si fideles sunt.

DE pietate primum cogita, quae de caelo datur; dein (deinde) de honestate; deinceps de utilitate; denique de iucunditate rerum. Demum? Ita decet.

DEBES solvere, quod debes tu debitor, totum debitum cum gratitudine debitā.

DEBILIS operatur debiliter, quia eam debilitat sua debilitas.

DECEM constituunt decadem (-as) unam, hoc est decies repetitam unitatem, sive numerum denarium. In quō qui occurrit decimum, decimus est. Accipiens decimas decanus, decimat agros, praesertim decumanos. Milites deni (pro "deceni") faciunt decuriam, prout eos decuriat decurio; sed et undeni procedunt, quando undecim continentur uno membro. Quando autem duodecim, tre-, quattuor-, quin-, se-, septem-, octo-, novemdecim, dices incedere duodenos, tre-, quattuor-, quindenos etc. Ubi quisque undecimus, duodecimus, decimus tertius etc. ultimus erit. Denarius nummus est.

December, v. Ver.

Decempeda, v. Pes.

Decendium, v. Dies.

Decennium, v. Annus.

DECET unumquemque, agere omnia decenter, h. e. observare decorum in actionibus, ut decorae sint. Illud enim parat decus quō condecoramur. Quicquid contra est indecens (seu indecorum, et dedecorum) addecet vitare, quia illud dedecore suo nos dedecorat.

Decidere, v. Cadere.

Decidere, v. Caedere.

Decrepitus, v. Crepere.

Decretum, v. Cernere.

Decussis, v. As.

Deficere, v. Facere.

Defrutum, v. Fervere.

Degere, v. Agere.

Deierare, v. Iurare.

Deinde, v. De.

Delatio, v. Ferre.

Delectare, v. Lacere.

DELERE poteris scripturam spongiā deletili, si scribes delebilem, in membrana deleticia. At numquam delebis maculam famae indelebilem, si semel admiseris.

Deliciae, v. Lacere.

Delinitus, v. Lenis.

Delitescere, v. Latere.

DELUBRUM, aedicula deorum gentilium.

-DEM, adiectio identitatis: Idem (pro "isdem") primus homo, a quo sumus omnes, cum eadem matre nostra, eiusdem peccati et mortis nos fecerunt reos. Positi enim in paradiso, peccārunt ibidem et eiecti indidem tantundem poenae transmiserunt in nos, quantum meruerant ipsi. Quotquot enim nostrum nascuntur, totidem moriuntur; alioqui tantidem redempti.

Demensum, v. Metiri.

Demere, v. Emere.

Demum et denique, v. De.

Denarius, v. Decem.

DENTES, quaere in ore; dentes duos in anchora; dentale in aratro. Dento (-onis, m.) est dentatus, infans edentulus, senex edentatus, falx denticulata. Infantes dum dentiunt non opus habent dentifricio, nec dentiscalpio. Bidente (sc. ligone) utuntur vinitores, tridente furcā rustici.

DENSA silva est, ubi arbores dense stant, et ubi densitas frondium opacat. Quod per se denset densari opus non habet. Sed levidensem pannum addensant (condensant), ut densescat.

Denuo, v. Novus.

Deorsum, v. Vertere.

Deperdere, v. Dare.

Deperire, v. Ire.

DEPSIT (condepsit et perdepsit) pistor farinam aquā maceratam, ut faciat panes depsticios.

Desipere, v. Sapere.

Desitus, v. Sinere.

Despicere, v. Specere.

Desum, v. Esse.

Homo DETERIOR fit licentiā, deterrimus impunitate.

Detinere, v. Tenere.

Detrectare, v. Trahere.

Detrimentum, v. Terere.

Devexus, v. Vehere.

DEUS in sua profunda deitate fuit ab aeterno. Deastri sunt ficta numina, nempe dii cum deabus et semidiis. Divi apud Deum agentes, divinam spectant gloriam. Divinitas quid sit in seipsa, nec revelat verbum divinitus datum, nec ullum divinum (i. e. excellens) ingenium divinare, aut quomodo se nobis postea revelabit, praedivinare potest. Divinatio vera, Dei donum est.

DEXTERA (vel dextra) manus, ad dextrum est, versabilis non tantum dextrorsum (vel -us) sed omnimode. Ambidexter tamen aeque dextre res tractat sinistrā, parilique dexteritate.

Di, v. Dis.

Diarius, v. Dies.

DIAETA, est cenaculum apertum; diaeta certa victūs ratio, valetudinis causā, cum diaeteticis medicamentis. Item diaeta iudicium publicum, apertum.

DICAM scribit alicui, qui eum schedulā scriptā in ius citat. Tu iuste age non dicis causā (ut iuri et officio satis fecisse videaris) sed vere ac serio.

DICARE, verbum duplex. (1.) Ostendere, significare, narrare. (2.) Ius alicuius rei alteri tradere.

Composita a Significatione 1.

Indica mihi, quanti mercator indicet suas merces? An indicatione iustā? Quō indiciō id cognōscam? Index viae, vel digito indice viam ostendat; sicut index libri contenta libri indicat.

Praedicat rem venalem praedicator et quantum potest depraedicat; sicut et praedicator Evangelii praedicatione frequenti, praedicabilem Dei gratiam.

Composita a Significatione 2.

Scriptor libri dicat et dedicat eum patrono alicui, epistolā dedicatoriā. Templum dedicatur Deo, sollemni festo dedicationis. Vir emeritus abdicat se magistratu, abdicatione honestā. (Iudex, et Iudicare, v. suo loco.)

DICERE vis aliquid? Dic dictum memorabile: Dicere causam alicuius in foro, causidici est. Liber continens dictiones ordine descriptas, dictionarium dicitur. Homo dicax pro sua mordaci dicacitate, iactat in alios dicteria. Tu attende iis, quae sapientes dictant (seu dictitant), et excipe in chartam, quae praeceptor dictat ad calamum. Romae dictator tempore dictaturae suae, edictabat edicta. Hoc est, indicta de rebus faciendis, et interdicta de non faciendis. Et quae sic edicebat, vel indicebat et interdicebat, illis contradicere nemo audebat. Iudex abdicit rem uni parti, addicit alteri; non quia addictus parti, sed iuxta dictamen legum, et conscientiae. Tu si quid alicui condixisti, praesta condictionem ex condicto.

Alia Composita.

Fatídicus praedicit futura, saepe vanā praedictione. Tu Deum ora, ut tibi benedicat, et benedictus eris; benedictionemque eius comprecare aliis. Maledic nemini, quia maledictio recidit in maledicum, ut poena maledicentiae.

DICIO, est regio subiecta potestati alicuius.

DIES accipit initium cum diescit. Diale tempus, est unius diei; diurnum opponitur nocturno. Diarium est libellus, cui quis cotidie (quotidie) inscribit cotidiana negotia. Sol interdiu nobis adest, noctu abest. Et qualiter hodie (q. e. "hoc die"), ita fuit ortus ante biduum, tri-, quadri-, octiduum; sive nudius tertius, quartus, octavus (q. d. "nunc dies tertius", etc.). Tu cogita hodiernō die, immo pridie, quid agendum sit postridie, ac propediem. Et quod vides faciendum perendie (q. e. "per unum inde diem"), sive perendino fac, ne comperendina. Meridies est medius dies, cum sol versatur in meridiali plaga mundi. Ubi nos meridiamus, h. e. meridianum cibum sumimus. Delicati etiam meridiantur (h. e. post prandium dormiunt), ut vires fessae labore antemeridiano, restaurentur ad operas pomeridianas. Iuvat enim ad illud meridiatio.

Difficilis, v. Facilis.

Diffissus, v. Findere.

Diffisus, v. Fidere.

Diffiteri, v. Fateri.

DIGITUS est extremae manūs aut pedis pars quinta; quomodo digitati sumus omnes, pauci sedigiti. Scriniarius utitur pro mensura digitō, digitali crassitudine. Sartor ne laedatur ab acu, utitur digitali; alii adversus aestum solis digitalibus.

DIGNUS est dignitate, qui alios dignê honorare dignatur, neminem dedignatur. Contra, indignum est indignari alicui, sine iusta causa indignationis; quod faciunt indignabundi.

Dilatio, v. Ferre.

Diligere, v. Legere.

Directus, v. Regere.

DIRIBET (vel diribit; est enim secundae vel tertiae coniugationis) stipendia diribitor iustā diribitione, in diribitoriō.

Dirigere, v. Regere.

Dirimere, v. Emere.

DIRUS tyrannus diritate suā meretur, ut illi omnes diras imprecentur.

DIS, antiquê Deus (e Graeco Δις, Jupiter). Unde dius divinus, excellens; et dîum Dei prospectus, caelum apertum. Res sub dio sita, subdialis dicitur. Exinde quoque est dîs (dîtis), quod usitatius dives (divitis); quia divitiae Dei donum sunt. Ideo qui ditescunt, ut ditiores sunt aliis, ita ditare debent alios.

DIS-, praepositio verbalis, distractionem notans; ut Disiungo, Distribuo, etc.

Discantus, v. Canere.

Disceptare, v. Capere.

DISCERE stude discipule sub disciplina, bonas disciplinas, h. e. scientias disciplinabiles, donec eas ediscas et perdiscas. Potes autem omnia condiscere facilius inter condiscipulos, quam solus. Cave tantum, ne quid boni dediscas quod praedidiceras semel; addisce potius cotidie aliquid novi.

Discretus et Discrimen, v. Cernere.

Discutere, v. Quatere.

Disertus, v. Serere.

Disicere, v. Iacere.

Dispergere, v. Spargere.

Dispescere, v. Pascere.

Displicere, v. Placere.

Displodere, v. Plaudere.

Disquirere, v. Quaerere.

Dissidere, v. Sedere.

Disslire, v. Salire.

Ditescere, v. Dis.

Ditio, v. Dicio.

DIU (per dies multos) durans res diutina, seu diuturna est. Tu quamdiu vivis, tamdiu cogita mortem; quae emanere potest aliquamdiu (aliquandiu), perdiu non potest. Ecce multi qui sibi pollicebantur diuturnitatem, dudum mortui sunt.

Dius et Dives, v. Dis.

DIVIDERE potes res dividuas, ut videas dividuas (seu divisas). Individuae non admittunt divisorem, neque divisionem (seu divisuram.)

Divortium, v. Vertere.

Divus, v. Deus.

DOCERE docilem facile est, ut docilitatis suae edat documentum, celeri apprehensione doctrinae, fiatque vir doctus. Indocilis nihil capit, ideoque manet indoctus aut semidoctus. Bonus doctor bona condocet, semperque plus addocet donec edoceat (et perdoceat). Si vero se admiscuit aliquid mali, dedocet.

Dodrans, v. As.

DOLAT dolabrā dolium, et alia doliaria vasa, doliarius.

DOLET mihi, quando dolorem sentio ob rem dolorificam. Doleo ipse, si quid fero dolenter. Quidam adeo duri sunt, proh dolor, ut nec propriis malis indolescant, nec condolescant alienis; quod dolendum est. Perdoluisse tamen, et dedoluisse, facit indolentiam.

DOLUS est astuta fallacia, quā dolosus decipit alium subdolê. Tu viator cave tibi a dolone (N. est sica in vagina lignea latens, ut scipio videatur).

DOMARE, ferocientem bestiam conatur domitor, ut eam edomet (vel perdomet); quaedam tamen indomitae sunt.

DOMINUS non semper habet dominam, semper habere debet dominium, ubi dominicā potestate dominetur, sed dominatione iustā; quod potissimum magni dominatores et dominatrices attendant, in dominatu suo.

DOMUM qui habet, maneat domi; aut si exiit domō, redeat domum, ad suos domesticos. Vagari domesticatim mendicorum est, qui carent proprio domicilio. Dei domum visitamus die Dominico, e domunculis nostris.

DONEC (antiquê donicum, i. e. tum cum] rediero, mane.

DONUM gratuito donatur amico, ab amico; donativum subditis a principe; donarium a devoto aliquo offertur Deo, ad pios usus. Sed donatus gratā donatione, solet aliquid redonare. Culpa condonatur deprecanti.

DORMIS? Non dormio sed dormiturio. Immo et dormitas. Abi in dormitorium, ubi condormire solent dormitatores, ibi obdormisces, lectulo indormiscens. Sique evigilabis, redormies, donec edormias.

DORSUM iumenti dorsualis (seu dorsuarii) oneramus oneribus. Piscem exdorsuat coquus, dum in partes (dorsum confringendo) dividit.

DOS est donum sponso cum sponsa datum; seu pecunia, seu alia dotalia bona, quibus parentes dotant filiam; sed pauper indotata est.

DUBIUS es, si nescis quid eligas. In re dubiosa (seu dubitabili) dubitare (et addubitare vel subdubitare) bonum est; quia dubitatio facit cautum. In re tamen indubitata indubitanter agendum est.

DUCIT viatorem per viam, quam esse rectam ducit (id est existimat) dux eius. Et quā ductavit alios saepius. Fabri vero ductant molem aliquam ductilem ductario fune ductim, hoc est lento ductu. Dux exercitūs, eiusve campiductor, conducit legiones in unum, et adducit ad locum proelii, et educit in aciem, et obducit hosti. Conducit conductor domum conducticiam ad habitandum; sed ut de conductis rebus nihil abducat, quamvis id ipsi conducat (seu conducibile sit). Qui aquam deducit alicunde, ne nimis diducat. Qui amicum honoris causā deducit, in viam rectam inducat, ad nihil pravum inducat. Pueri introducuntur in scholam, ut sub introductione (seu manuductione) paedagogorum, perducant studia ad finem. Indeque producantur in lucem, et producant vitam. Redux, (i. e. reductus, qui redit) reducit secum vitam; si seduci se ab aliquo seductore passus non est. Subducere res suas periculo, aut subducere inde seipsum, et traducere in locum alium, licet; licet id traducant traductores. Ex traduce fit nova planta. Liberos educat bonus educator educatione honestā. (NB. In hoc postremo mutatur coniugatio et accentus.)

Dudum, v. Diu.

Duere, v. Duo, duis.

DUELLUM duorum bellum. Sed perduellis est qui superiori rebellat, reus perduellionis.

DULCE mel potest dulcare (vel edulcare) alia, ut dulcescant ipsa quoque, et gratā dulcedine (seu dulcetudine) linguam afficiant dulcê (dulciter); sicuti dulciculae illae placentae, quas dulciarius parat.

DUM, nota temporis, praeteriti aut futuri, sive sola stet, sive composita cum aliis. Sic:

Dum vales, labora. Et quod occipis urge, dum absolvas. Si nondum id facis, nihildum profecisti, nedum ut somnies perfectionem, vixdum ingressus viam. Interdum tamen respirare fas est, dummodo redeas alacriter.

DUMUS est spinosus frutex; dumetum (seu dumectum) locus dumosus.

DUMTAXAT (duntaxat), tantum, solum.

DUO, sunt unus et unus. Duode-, duobus demptis; ut duodeviginti, id est octodecim, duodetriginta, etc. etc.

DUO (dui, dutum, duere, e Graeco δυω), obsoletum. Sed Induere et Exuere (extrito D) significant vestem corpori imponere, et deponere, sic:

INDUE indusium, demumque superindue alia indumenta; quae rursum vesperi exues. Induvias animalium (i. e. pelles) exutas, vocabis exuvias (et reduvias).

DURA res, solidê concreta, ob suam duritatem durat diu; immo edurat plura saecula. Ergo si vis ut aliquid durabile sit, fac ut durescat (indurescat); aut condura illud arte, ut fiat duriusculum, atque si potest acquirat duramentum perfectum. Cum hominibus agere duriter cave. Si alii se obdurant contra te, tu obduresce in patientiam, et perdura in virtute.

Dux, v. Ducere.

E, v. Ex.

Ea, v. Is.

Eburneus, Ebur, v. Barrus.

EBRIUS est, qui se inebriavit; ebriosus qui gaudet ebriari. Ebrietas igitur accidens est; ebriositas vitium. Sobrius (q. e. "seebrius", sine ebrietate) agit omnia sobrie; tu ergo stude sobrietati.

EC, adiectio vehementiae, ante C vel Q. Sic: Ecquis hîc est? Eccur venisti? Ecquando, etc.

Ecce, v. En.

ECHINUS, spinosum animal; echinatus, spinis tectus.

Edere, foras dare (primā longā) v. Dare.

EDERE (primā brevi), alimentum sumere; cuius supinum Esu. Derivata inde sic fluunt:

Edit multum edax edo, de quovis eduli edulio, neque potest cohibere edacitatem suam, aut tolerare inediam. Appetit enim magnā esuriê, immo etiam cum non esurit, quaevis esculenta (ut avis escam), evacuans escaria (vel escalia) vasa. Exedensque et comedens omnia, habet tandem miser comedo comêsum patrimonium in hereditatem. Canis, abedit, vel ad-, amb-, obedit ossa; quae si non potest peredere, relinquit ambêsa vel semêsa.

Educare, v. Ducere.

Effectum, Efficax, v. Facere.

Effigies, v. Fingere.

Effusus, v. Fundere.

EGENUS eget (seu indiget) auxilio; tantō magis, quantō maior egestas (seu indigentia) eum premit. Tu ergo indigo subvenias.

Egestas, v. Egenus.

Egestus, v. Egero, in Gerere.

EGO, nota de se loquentis. Mei, mihi etc. v. Me.

Egredi, v. Gradi.

Egregius, v. Grex.

EHEM, vox respondentis.

EHEU, vox dolentis.

EHO, et ehodum, vox vocantis.

EIA, vox hortantis.

EIULAT, qui voce sublatā plorat; sed eiulatio (seu eiulatus) viros non decet.

ELEEMOSYNAM, accipit eleemosynarius ab eleemosynario.

ELEMENTUM est omne simplex, ex quo alia componuntur, quae dicuntur res elementales; sed elementarius puer est, qui elementa litterarum discit.

ELEPHAS (-antis, et elephantus) belua omnium maxima; a qua habemus elephantinos dentes.

Elicere, v. Lacere.

Elidere, v. Laedere.

Elix, v. Liquare.

Elixare, v. Lix.

EMERE, duo significat: (1.) Accipere, sumere. (2.) Accipere, pretio dato, mercari.

Composita a Significatione 1.

Si quis tibi adimit, vel ademit, quod tuum est, aut aliquid de tuo demit (pro "deemit", vel dempsit), adito iudicem, qui rem dirimat diremptione iustā. Si quis alium interimit, interimetur ipse. Si perimit peremptoriō venenō, citabitur peremptorie, et perimetur quoque. Lapides éxime agro, si sunt exemptiles; eximius eris agricola. Prome tu, prome (et prome-conde), victualia, si prompta (seu in promptu) sunt, e promptuario, debitā promptitudine.

Derivata a Significatione 2.

EME bone emptor non quod opus est, sed quod necesse, emptione iustā. At emax empturit multa, velletque nimiā emacitate coemere omnia; quia empticia videntur meliora gratutis. Redemptor redimit rem suam.

Eminere, v. Minae.

Eminus, v. Manus.

EN, vox tradentis aliquid. Ecce (ex "ence"), vox monstrantis.

ENIM et etenim, coniunctio causalis.

Enixe, v. Niti.

Ens, v. Esse.

ENSIS, gladius.

Eō, v. Is.

Eo, v. Ire.

Epar, v. Hepar.

EPISCOPUS est inspector ecclesiarum in episcopatu suo.

EPISTULA (epistola) scribitur epistulari stilo, de quaestionibus epistólicis.

EPULUM est convivium publicum, in honorem alicuius institutum. Sed epulas sectans epulo vel cotidie epulatur.

Equidem, v. quidem.

EQUUS, -a, -uleus (vel eculeus), totumque genus equinum hinniunt. Iidem pascuntur in equaria villa, venduntur in equario foro, curantur in equili, domantur ab equisone in gyro, ut omnimode obtemperent equitanti. Eques abequitat domo, perequitat campos, obequitat urbem, inequitat villam; in militia vero accensetur equitatui, et ob facinora equestria fit eques; unde equestris ordo.

Erectus, v. Regere.

Ereptus, v. Rapere.

ERGA omnes esse officiosum, pacis ergo, pulchrum est; ergo memento.

ERGASTULUM est officina; sed ergastulō includuntur ergastuli, quibus praeest ergastularius.

Ergo, v. Erga.

Ericius et Erinaceus, idem quo Echinus.

Erigere, v. Regere.

Eripere, v. Rapere.

ERRAT omnis erroneus, hunc vel illum errorem. Nam erratum est, cum quis aberrat (vel deerrat) de via; aut oberrat circa viam, aut pererrat silvas. Stellae erraticae non sunt tot, quot inerrantes; erro est qui errabundus hinc inde vagatur.

ERUCA, vermis plantas depascens.

ESSE pium, meum est (sc. officium). Tibi estne idem animus? Fuit semper, semperque erit (seu futurus est). Nam Ens aeternum, essentiā suā imperscrutabili, essentialiter nobis adest ubique, abest a nobis nusquam. Homines possunt esse sibi absentes, etiam absentiā longā, et hinc alter alteri deesse, saepe et obesse. Deus omnibus inest et interest, et scit quid inter pium et impium intersit (id quod valde interest nostrā); immo et praeest omnibus, praesens ubique praesentiā perpetuā; praesentans nobis media bona, quae nobis prodesse queant, et prosint. Ecce ita se in praesenti saeculo repraesentat nobis, quomodo capere possumus in praesentiarum. Vultque nos subesse legi suae, quia vult nos superesse, ad futuram aeternitatem.

ESSEDUM (vel esseda) est currus levior, ad homines cito vehendum, quod agitat essedarius.

Essentia, v. Esse.

Esurire, v. Edere.

ET, coniunctio copulativa. Ego et tu debemus discere, et litteras et mores, et pietatem; immo etiam alia bona, quicquid etiam fuerit. Nam ecce, praeceptor etiamnum discit, etiamsi (contracte etsi) doctus sit.

EX, nota materiae, aut termini, a quo. Ut: Ex aqua fit pluvia, quae cadit e nube. (Nam ante consonantem amittit X.)

EXAMEN (-inis), quicquid exit, aut exigitur. Ut examen apum exit alveari; examen librae examinat pondera; examen scholasticum examinat diligentiam.

Excidere, v. Cadere.

Excidium, v. Caedere, et Scindere.

Excipere, v. Capere.

Excrementum, v. Cernere.

Excretus, v. Cernere, et Crescere.

Excusare, v. Causa.

Excutere, v. Quatere.

EXEMPLUM est, cum regulam generalem illustramus speciali specimine, dicentes, exemplii causā (vel gratiā, vel ergo). Sed exemplar (-aris) est futuri operis specimen. Duces aliorum sint exemplares, idest viva exemplaria virtutum.

EXENTERAT coquus piscem, venator cervum.

Exsequiae, v. Sequi.

Exercere, v. Arcere.

Exiguus, v. Agere.

EXILIS vox, auditur exiliter, ob exilitatem.

Eximius, v. Emere.

Existimare, v. Aestimare.

Exitium et Exitus, v. Ire.

Expergisci, v. Porrigere.

Expers, v. Pars.

Exquisitus, v. Quaerere,

Exsilire, v. Salire.

Exsuscitare v. Ciere.

EXTA (-orum) sunt viscera pectoris exempta; viscera tota dissecta. Extispex extispiciō divinabat.

Exterus, v. Extra.

Extorris, v. Terra.

EXTRA domum sita res, extra est; extrinsecus positam dices extrinsecam. Externum opponitur interno; homines exteri (seu extranei) domesticis. Extremum (seu extrimum) ultimum est.

Exuere, et Exuviae, v. Duo, duis.

EXUL (-ulis), patriā eiectus, exulat in exilio.

FABA, legumen maximum, crescit in agro fabario, remanente fabali stipulā; inde est farina fabacea (seu fabagina).

FABER (-bri) omnis artifex, malleo aut securi peragens operas suas; quos ita distingues: Faber lignarius fabricat ligna in sua fabrica, e quibus fabre perfabricatur varias fabricas. Simili fabricator est faber ferrarius, aerarius, aurarius, caementarius, scrinarius, aliique fabrilia sua opera affabre fabrefacere gnari.

FABULA est sermo fictus; qualium nobis multa narrat fabulosa antiquitas, et fabulantur adhuc quidam fabulatores suis fabularibus historiis, de quibus confabulari delectat plebem.

FACERE, verbum generalissimae significationis, multa ex se parit, variê explicanda, ut:

Fac recte, nam quod semel fecisti, factum est, infectum fieri nequit. Si quis male factitat, dic ei, "facesse (te hinc), ne mihi facesse molestiam". Res facilis fit facile (vel faciliter) ob facilitatem; difficilis difficile (seu difficulter) ob difficultatem; nisi adsit singularis facultas (id est, efficiendi potestas), et facultates (h. e. opes). Malum facinus facit facinorosum. Vini factio facit vinum facticium facturae variae, quod factor intellegit. Sed factio seditiosa facit factiosos. Tu us sis factiosus in bono, faxit Deus.

Composita I. cum Nominibus, Verbis, Adverbiis

Significare (i. e. signum facere), Amplificare (i. e. amplum facere) etc., Arefacere, Calefacere etc. vide sub suis thematibus.

Bene fac cuicumque potes. Factum laudat factorem. Beneficus distribuit beneficia largā beneficentiā; sed beneficiarius exhibeat se gratum.

Male facere cave: factum sequitur poena; quod non curans maleficus subit poenam maleficii sui (seu maleficentiae suae).

Composita II. cum Praepositionibus, ubi facere, feci, factum mutatur in ficere, feci, fectum

Si te afficiunt honore, aut ignominia, et hoc animum tuum afficit gratê vel ingratê, vide ut affectus mentis tuae sit moderatus, secundum virtutem. Affectuosus est immoderatus, affectat iam hoc iam illud, quem compesce affectuosā oratione. Si quid conficere coepisti, confice, sed vide ne te conficias labore. Cum pars rei deficit, defectus est, resque ipsa defecta (seu defectiva). Si subditus a domino deficit, defectio est, ipse autem defector. Si quid efficiendum suscepisti, deduc in effectum. Efficax medicina operatur efficaciter. Inficit colore lanas infector; sed qui hominem inficit venenō, interficit, et interfector est. Tu cave, quod alicui officiat.

(NB. Officina, et Officium, v. Opus.)

Perficit opifex suum opus, ut sit perfectum perfectione debitā, nec illud relinquit infectum aut imperfectum vel semiperfectum. Qui praeficitur aliis, prafectus est, officium eius praefectura. Proficere velle in bono, bona pars profectūs est, profecto. Si vis proficisci aliquo, et profectio necessaria est, proficiscere.

Reficimus rem corruptam; sufficimus in locum amissae aliam.

(NB. Sufficere, pro "satis esse", aliud est verbum; vide suo loco in S.)

FACETUS est, qui facit aut loquitur iucunda. Honestae facetiae facetosam urbanitatem non dedecent, tu ergo mores infacetosos (seu inficetos) relinque rusticis.

FACIES hominis in vultu est, superficies in tota cute. Quod superficiariê fit, negligenter fit.

Facessere, Facilis, Facultas, v. Facere.

FACUNDUS (sermone iucundus) oblectat facundiā suā suaviter, quod infacundus non potest.

FAGUS arbor fert fageas glandes in silva fagina (faginea).

Falco, v. Falx.

FALLIT homo fallax, fallaciter confictā fallaciā, multos; qui ab illo falsi, falsa quoque ad alios spargunt, pugnantes etiam pro fallitate. Sed utrique vi veritatis refellendi sunt. Qui libros aut monetam falsat, falsarius est.

FALX (falcula), ferramentum recurvum, varii usus. Nam messor utitur falce fêniseca, falce straminiseca vinitor; quas omnes fabricant fabri falcarii. Falco habet valde falcatos ungues, quibus defalcat avibus pennas.

FAMA, est publicus de aliquo sermo, bonus vel malus. Tu bonae famae stude, infamiam vita, alios infamare cave, praesertim famosis libellis, qui faciunt infames. Famosus est diffamatus, in bonam vel malam partem.

FAMEM patiens famelicus est.

FAMULUS, et famula, cum universo famulitio famulantur fideli famulatu eris suis, h. e. patrifamiliās et matrifamiliās. Qui existentes caput familiae, gignunt filiosfamiliās, propagatores amplarum saepe familiarum. Sed familiares inter se diu conversando familiarescunt sibi, fiuntque familiares iucundā familiaritate.

FANUM apud gentiles regebant homines fanatici. Nobis profani sunt, qui templa et res sacras aut non curant, aut profanando foedant.

FAR, frumentum antiquis, in specie crassê molā fractum. Hinc venit farina, pulvis ex contrito farre. Et farrago (-inis), pabulum ex variis frugibus mistum. Et furfur (m.), farinae recrementum, unde panis triplex: farreus (vel farraceus) aut farinaceus aut furfureus (furfuraceus) etc.

FARCIT fartor farturis certis suilla intestina, facitque farcimina; quibus suffarcinatus prodit in forum confertum (differtum) hominibus, exponitque venum confertim. Qui his delectantur emunt, rursumque illis effarciunt (et differciunt, in-, of-, referciunt) viscera sua.

FARI (verba proferre) discit infans in sua infantia, linguā infantili. Vir affabilis, affatur alios blandê, accipitque affatum hominum, etiam sine praefatione. Sed apud morosum praefari aliquid oportet, ne turbet interfando. Res multifarias licet multifariam profari; nempe bifariam, tri-, quadrifariam; omnifariam, et omnifarias, quis speret? Effari certe ineffabilia Dei nemo potest, ut fata divina docent. Nefanda (seu nefaria) facta hominum infandum quam odit Deus.

FAS est, quod fari et facere licet; nefas quod non licet. Ut apud Romanos fas fuit, fasto die exercere iudicia, nefas nefasto. Unde (libri) fasti, dies fastos a nefastis distinguentes.

FASCIA crinali fasciat puella crines; femina pectorali fasciā mammas; viri tibialibus fasciis subligant tibialia; mater fasciat fasciis infantem. Virgo colligit flores in fasces fasciatim.

FASCINUM, est venenum prodiens ex oculis invidis, qui fascinant (et effascinant) res tenellas. Remedium esse credunt, ne nimis laudes; aut non sine voce, praefiscini.

Fastus, -a, -um. v. Fas.

FASTUS (-ūs) est affectata verbis et gestu eminentia; quā turgens fastuosus, omnia humilia (praesertim aliena) fastidit superbo fastidio. Sua vero omnia fastigiat, et tamquam altissimum aedificii fastigium aestimat.

FATERI (fassus sum) est conscientiose effari. Ergo: Fatere quid commiseris? Ne diffitere. Saltem confitere confessori tuo confessione fideli; ibine velis infiteri? Nedum infitiari. Qui se profitetur alteri amicum, professis hostibus eius hostis est. Qui scientias in academia publice profitentur, professores vocantur.

FATIM, satis, abunde; inusitatum, sed composita sic disce: Affatim habes quod agas, et quibus te fatiges, si diligens in officio fueris; defatigatus tamen quiesce.

Fatiscere, v. Hiscere in Hiare.

FATUM est decretum Dei; cuius vi fatales casus veniunt, et a fatidicis praenuntiantur.

FATUUS inconsiderate quidvis fatur et facit, fatuitate suā saepe infatuans alios. Sal fatuum insipidum est.

Faustus, et Fautor, v. Favere.

FAUX (f., sed usitatius Fauces), angusta gulae summitas; cui similes sunt fauces montium. Focale dicitur colli ornamentum, quod praefocat neminem; sed funis suffocat multos.

FAVENT homines cui bene volunt; qui favorem exhibet favitor (contracte fautor) est; qui multorum (fautorum, et fautricum) habet faventiam, faustus dicitur; infaustum contra, cui nemo est favorabilis.

FAVILLA, ardens adhuc cinis; cui similis est favillacea fuligo.

FAVUS (mellis), textura apum, cellulis distincta.

FAX, faculae, candela maior, stupea, pice oblita.

Faxo, v. Facere.

FEBRIS (febricula) facit, ut febriculosus febriat (seu febricitet) cum illum febrili suo frigore invadit.

FEBRUABANT se (superstitiose lustrabant) gentiles Februario mense.

Fecundus, v. Foetus.

FELLE infecta, felleo sunt sapore.

FELES (vel felis) felinis oculis noctu etiam videt.

FELIX est quem sic felicitat Deus, ut illi omnia succedant feliciter; infelix contra, quem sic infelicitat, ut illi cedat infeliciter felicitas quoque sua, et desinat in meram infelicitatem.

FEMINA (vel foemina, dimin. femella) est sexus foetum pariens, feminini generis. Vir femineis moribus, effemiatus dicitur.

FEMORIBUS induimus femoralia.

FENDERE (fendi, fensum) inusitatum. Sed composita cum de-, in-, ob- sunt in usu, sic:

Si alicubi offendis optatum amicum, cave ne offendas ullo offendiculo (offensaculo); nam offensus, non dissimulabit offensam, sed te rursum infensabit. Bellum est vel offensivum, cum offensionem infert hostis infensus; vel defensivum, cum defensor potenti defensione suos ab hoste defendit.

FENESTRA debet esse luminosa; domus bene fenestrata; fenestralia vitra pellucida, qualia eligat fenestrarius.

FENUM est gramen arefactum, quod tempore fenisecii feniseca (vel fenisector, et fenifex) falce fenariā desecat, comportatque in fenile.

FENUS (vel faenus, -oris, n.), annuus terrae proventus; usitatius tamen sumitur pro reditu ex pecunia mutuo data. Sed fenus terrae honestius est fenore pecuniae. Tu cave ab alio pecuniam fenerare, nam fenerabitur quidem tibi, sed feneratō, et feneralia venient. Fenerator captans nimis feneratoria lucra, etiam fenebres (seu feneraticias) leges violabit.

FERA, animal ferum est, efferaeque feritatis; ideo illud amplius efferare cave; nisi quando ob ferinam (sc. carnem) petitur. Homo ferox ferocit ferociā quandoque plus quam ferina.

Feralis, v. Infra.

Ferculum, v. Ferre.

FERE (aut ferme), propemodum.

FERIAE sunt tempus vacationi dicatum, ubi a labore feriamur; diciturque dies feriatus. Festum (seu festa dies) quam festive (festiviter) transigere fas est; sed festivitatem dies profestus non requirit.

FERIRE, est percutere, sed varie. Equus enim ferit bovem calce. Bos ferit equum cornibus. Aper ferit venatorem dentibus. Sagitarius ferit scopum sagittā. Paedagogus ferit puerum petulantem ferula.

FERMENTUM est, quō pistor fermentat massam, donec illa fermentescat; atque tum coquit fermentatum panem.

Ferox, v. Fera.

FERRE (tuli, latum) aliquid in se sumptum transmovere.

Derivata a praesenti.

Ferax arbor fert fructus suos fertiliter; infertilis non est digna ferri in horto, etiamsi rami eius egregie sursum ferantur - sic ferunt. Ferculum est quicquid cum pompa fertur, in aliquo feretro.

Derivata a Supino.

Lator, est qui rem fert, qualicumque latione.

Composita cum Praepositionibus.

Adfer (seu affer, fer) librum; si attuleris, servabo allatum. Aufer rem inutilem; nisi abstuleris, impedimento erit, non ablata. Et cur anteferre velis non utile utili? Conferre multa in cumulum, et conferre sermonem cum amico, et conferre res diversas inter se, et conferre se aliquō, et conferre collationem ad cenam collaticiam saepe valde confert. Tu defer honorem debitum omnibus; defer delatione malignā neminem; delator enim odio habetur. Differre rumorem differas, donec resciscas annon differat a veritate; quod differtur non aufertur. Meliorque est dilatio quam praecipitantia, per quam patescit differentia, veri et falsi. In rebus indifferentibus serva indifferentiam, indifferenter age. Effertur super feretro cadaver, aeque illius qui se efferebat animo elato, ac eius qui sine elatione vixit: cumque perlatum est ad sepulchrum, infertur terrae.

Infer iam illationem tu, qui te praefers aliis, et perfers neminem, annon postferri merearis?

Si quis offert amicitiam, accepta oblatam; et quod proferre vis ipse, ne diu proferas; taediosa enim est prolatio. Cum quis tibi ablatum quid refert, et quomodo factum sit refert, tuā refert, ut id referas ad testes relatione verā, sine superlatione. Suffer laborem, quem sublatum esse cupis. Hortulanus transfert translaticias (seu tralaticias) plantas. Translator autem transfert verba de alia lingua in aliam, fideli translatione.

FERRUM est metallum durissimum; e quo ferrarius faber in ferraria officina, conficit ferrea vasa, aliaque ferramenta. Ferrumen est metallorum gluten, quō ferruminatur argentum; ferrugo autem ferri putredo, quam ostendit ferrugineus color.

NB. Forceps, forfex, forpex, ferramenta sunt bifurcata (diminute forcipula, forficula, forpicula), quorum differentiam et usum, sic observa: forcipe capimus ferrum; forfice scindimus fila; forpice secamus pilos.

Ferula, v. Ferire.

Ferus, v. Fera.

FERVET aqua calore agitata, fitque tam fervida, ut fervore spumet, magisque effervescens effluat; tandem tamen defervescit. Si fervefacis mustum, donec tertia pars deferbuerit, habebis defrutum.

Fessus, v. Fatiscere, in Hiscere.

FESTINA festinê (festinatim, festinanter), si qua festina necessitas confestim aliquid agi urget. Si tamen nimis praefestinê praefestinabis, ipsa festinatio infesta (h. e. molesta) tibi erit, et te infestabit.

Festivus, v. Festus, in Feriae.

FESTUCA, ligni fissi particula minima.

FETUS (vel foetus, -ūs) nascitur ex quocunque animali feto (-us, -a, -um), tempore feturae; si nondum per aetatem effetum factum est. Lepores sunt adeo fecundi, et tam saepe fetant, ut etiam superfetent. Terram fecundat pluvia.

FETIALIS, nuntius pacis aut belli.

FAEX (aliis Fêx) copiosa facit vinum faecatum (faeculentum); quod si defaecaveris defaecatum erit.

FIBRA fluminis alit fibros (canes aquaticos); a quibus veniunt fibrinae pelles. Fibras quaere in radice arboris; fimbriam in veste; fimbriata folia in urtica.

FIBULA est ferramentum aduncum, quō fabri fibulant et diffibulant trabes; confibulā constringunt diffissam arborem. Fibulā infibulamus et refibulamus vestes; fibulā cingulum, fibulā librum. Sed cruris fibulam (cruris os minus) sura tegit.

Fictus, v. Fingere.

FICUS arbor fert ficos, dulcem fructum, ficulnaque ligna in ficeto; caprificus in silva. Ficubus pinguescit ficedula avis; sed ficō (tumere malo) intumescit anus.

FIDELIA, vas fictile ventrosum et ansatum.

FIDES (-is, f.), chorda instrumenti musici; quam dum plectro tangit fidicen, fides (-ium, ipsum instrumentum) resonant.

FIDES (-ei, f.), assensio alterius verbis, et propositum non fallendi. Ergo habe fidem fideli Deo, eique serva fidem (seu fidelitatem) fideliter. Fideiubere pro amico, et adhibitā fideiussione fieri fideiussor ne recusa; si illum vides non tantum tibi fidere et fide tuā fisum confidere, sed et fidum esse, et fiduciā uti erga te. Nimia confidentia tamen noxia est; diffidere praestat, ubi causa diffidentiae adest. Nempe si non ignoras infidum fuisse aliis, vel etiam perfidum, metue tunc perfidiam, etiamsi ille iterando iuret "me Dius Fidius". (NB. Haec enim vis est illius formulae iurandi, "me Deus fidei puniat, si fallam".)

FIERI (factus sum) est esse incipere. Quicquid fieri infit (h. e. incipit) debet confieri; aliās incipiet rursum defieri, donec nihil eius superfiat.

FIGERE (fixi, fixum) immittere aliquid aliquō, ut haereat. Nam figimus palum humi, ut stet fixus; infigimus clavos parieti, et illis configimus tabulata; hisque rursum affigimus, aut praefigimus, impages, donec refigantur. Hostes configuntur gladiō, transfigunturque telis.

Figmentum, v. Fingere.

FIGULUS in figulina (et figlina) fingit super figulari rota figlina opera.

FIGURA est externa rei facies, quam sibi artifex mente praefigurat, post in materia figurat, et ideae suae configurat; atque si sic figurata non placet, transfigurat.

FILIUS, et filia, debent parentibus filialia obsequia. Attendite filioli!

FILUM, res tenuissime in longum ducta; e quibus filatim contextis, fiunt filamenta, quae tamen filari oportet. Sartores utuntur filis duplicatis.

Fimbria, v. Fibra.

FIMUS est excrementum iumentorum; eicitur in fimetum.

FINDERE (fidi, fissum) ut aliquid dissiliat cuneo cogere; quomodo lignum fissile facile finditur, durum aegre patitur infindi, nedum diffindi. Pedes animalium bifidi sunt, aut multifidi.

FINGERE (finxi, fictum), e materia molli aliquid formare. Quomodo figulus fingit ollas aliaque fictilia, et plastes fingit e cera imagunculas pulchre fictas, pictorque effigiat effigies. Sed callidus fictor subtili mentis fictione ficticios rumores confingit; affingitque aliis absurda figmenta, aliter atque aliter illa refingens et diffingens.

FINIS finit omnia, et ostendit rei finem, h. e. finalem causam. De finibus agrorum saepe sunt lites, quas finitor definit distinguens agrum tam ab agris finitimis (seu affinibus et confinibus) quam a confiniis indefinitis. Si vero inter affines (affinitate iunctos) iurgia exoriuntur, iudex praefinit diem praefinitum, quō ea finaliter definiat. Nam finitas esse convenit, non infinitas; infinitas Dei est.

Fio, v. Fieri.

FIRMUS, ad persistendum validus; qualis est arx firme (firmiter) munita, h. e. firmata firmamentis murorum. Infirma etenim facile occupatur propter infirmitatem (infirmitudinem). Tu quicquid veri affirmasti et confirmasti semel, in eo te offirma et infirmari ne patere.

FISCUS est corbis, in quo pecunia defertur in fiscum principis, e fiscalibus reditibus, confiscatisque bonis, operā fiscarii (praefecti fisco). Per fiscinam colatur aqua. Fiscellā (vel fiscellō) constringitur mordacis equi os.

Fissura, v. Findere.

FISTUCA, tudes grandis ansata, quā fistucatur (h. e. pavitur) area, aut panguntur pali.

FISTULĀ fistulat fistulator; per fistulam (seu fistulatum tubum) fluit aqua; per fistulam pulmonis respiramus; chirurgus curat fistulam (hoc est fistulosum ulcus, quod fistulavit).

Fisus, v. Fides, -ei.

Flabellum, v. Flare.

FLACCERE, est languore deorsum pendere; quomodo flaccent flaccidae aures, faciuntque flaccum.

FLAGRARE, est impetuose ardere; cuiusmodi flagrantia facit, ut res cito conflagret (et deflagret).

FLAGRUM (flagellum), virgae sunt ad caedendum sceleratos. Dic ergo: Flagellō flagellatur ob flagitium flagitiosus nequam, qui flagitare ausus est, et perpetrare, aliquid inhonestum.

Flamen, v. Flare, et in Lexici Residuo.

FLAMMA est flagrans oleositas, cum res flammabilis flammescit, nec ipsa tantum flammat sed et alias inflammat. Colorem flammeum, vocamus flavum; qui minus flavet, subflavum.

FLARE de vento dices, cum vehementer spirat, suoque flatu perflat locum perflatilem, difflatque pulverem, et reflat in faciem viatoribus. Nos sufflamus ignem flabro, et afflando illi aerem, conflamus flammas adeo validas, ut conflaturae metallorum sufficiant. Inflatus inflat buccas, efflatque tumidum spiritum. (Sufflamen, v. suo loco.)

Flavus, v. Flamma.

Flectere (flexi, flexum) rem aliō, vel aliter, vertere. Nam dum flectimus aliquid, inflectimus illud, aut reflectimus, aut circumflectimus flexurā multiplici. Sed res ante flexa, aut flexuosa, non habet opus flexione. Tu si deflexisti de via, reflecte gressum.

FLERE, dolorem lacrimis testari. Qualiter flent pueri, saepe fletu non necessariō. Rem flebilem deflere solet etiam sapiens.

FLIGERE, percutere; inusitatum, sed composita sunt in usu, sic: Cum duo confligunt, quaerit alter infligere alteri flictum, aut effligere illi arma, aut ipsum affligere ad terram, aut ad minimum profligare a se. Omnes conflictamur cum miseriis; sed qui prius afflictis addit afflictionem, efflictim profligatae mentis est.

FLOCCUS, particula materiae textilis decidua; hinc flocci pendere, et defloccatus pannus.

FLOS (flosculus), fructuum in stirpibus praeludium. Dum enim emittunt florem floriferae arbores, florescunt primum, deinde florent, tum deflorent, aut deflorantur, annoque sequenti reflorescunt. E floribus herbarum florulentarum, parantur florea serta. Tu, florida iuventus, effloresce virtutibus pulchre.

FLUERE (fluxi, fluxum) de aqua primum dicitur. Quamquam fluit omne fluidum, et fluore suo diffluit. In primis fluvii et flumina cum suis fluentis, unde veniunt fluviales (fluviatici) pisces, et fluviatum (fluvio maceratum) linum. In mari autem excitantur fluctus, super quos naves fluitant et fluctuant. Hoc fluctuosum mare affluit certis horis ad littora, et refluit; et quia omnia confluvia aquarum ad illud defluunt, et ibi confluunt, circumfluit totam terram. Effluit tamen alicubi in sinus, influitque portubus, et interfluit urbes; subterfluit denique et perfluit (transfluit) cavernas terrae; alicubi rursum profluens largā profluentiā (et affluentiā), ad superfluitatem usque. Tandem omnia sunt fluxa, nos etiam ipsi.

Focale, v. Faux.

Focillare, v. Fovere.

FOCUS locus est in domo ubi ignis fovetur; ubi focarius (vel focaria) focarios panes coquit; unde accepto igne in foculum suffocat domum odoramentō aliquo.

FODERE terram iussit nos Deus panis causā; non fodicando leviter, sed ad sudorem vultūs usque. At quidam malunt e fodina effodere aurum; quod avarus iterum defodit, et terrae infodit; fur autem refodit, et propterea saepe confoditur (aut perfoditur et transfoditur). Qui metuunt hostem, circumfodiunt se, aut praefodiunt portas. Fossor fossat fossas fossoriō, variā fossurā, variosque in usus. Sal fossilis (fossicius, fossiticius) salsior est facticiō. Alia fossilia sunt lapides, metalla etc.

FOEDUS (-eris, n.) est mutuae fidei pactum; quod qui ineunt foederati sunt; qui violant foedifragi.

FOEDUS (-a, -um), turpis. O si agnoscant homines, quam foedê foeda voluptas foedet animam in conspectu Dei! Fugerent foeditatem.

FOETET (h. e. male olet) res foetida, cum foetorem exhalat.

FOLIA, et frondes foliaceas, reperies in arbore foliosa, praesertim latifolia; trifolium in bono prato.

FOLLE coriaceo sufflat faber ignem; folle aere inflato ludunt, ut pilā; folliculus fovet in spica granum.

Fomentum, Fomes, v. Fovere.

FONS est aperta scaturigo, unde promanat fontana (seu fontalis, et fontanalis, et fontinalis) aqua.

FORAMUS lignum, ut fiat foramen. Si quid volumus esse foraminosum, perforamus (et transforamus) crebro.

Foras et Fores, v. Foris.

Forceps, v. Ferrum.

FORDA (vel horda) est bos uterum gestans.

Fore, v. Fuo.

Forfex, v. Ferrum.

Fori, v. Forum.

FORIS (f., sed saepius fores, -ium), quā egredimur foras, ad videndum quid sit forîs, aut afferatur forinsecus (seu a forîs). Forica est latrina publica.

FORMA est interna rei dispositio; quae bona, facit formosos; mala, deformes; nulla, informes. Formator informat formaturas suas primum obiter, ut semiformes sint; dehinc format accurate, secundum formulam certam; sive res futurae sint uniformes, sive biformes, triformes, multiformes. In deformando autem (seu delineando) si quid videt deformari (h. e. corrumpi) transformat ac reformat, conformatque ideae suae, donec videat conformem. Tu si quem vides ignarum rei, informa fideli informatione. Casearia forma dicitur vas, in quo caseus formationem accipit. Paries formaceus e luto factus.

FORMICAE nidulantur in formiceto; perreptantesque (formicino gradu) arbores, faciunt formicosas. Formicatio apud nos pruritus subcutaneus est, similis reptationi formicarum.

FORMIDO (-inis, f.) vehementior metus est; quali quidam formidant mortem, viventibus omnibus formidabilem. Tu ut eam minus formidulose reformides, pius esto.

FORNAX (-acis, f., fornacula), focus occlusus, conclavi calefaciendo destinatus.

FORNIX (-icis, m.), arcuata structurae concameratio, quam murarius fornicat donec confornicata sit. Sed impurus fornicator qui in fornice fornicatur, luet poenas fornicationis suae.

Forpex, v. Ferrum.

FORS (-tis, f.) est quod forte accidit, fortunaque dicitur. Arbitraris autem forte (forsan, forsitan, fortasse, et fortassis) omnia fieri fortuito? Erras: Deus disponit etiam fortuitos casus, et fortunat quem vult. Nec semper est fortunatus qui abundat fortunis, aut infortunatus cui aliquod infortunium accidit.

FORTIS verê ferre potest multa; fortiterque agens, exercitio fortitudinis adeo fortescit, ut alios etiam fortificare valeat.

Fortuna, v. Fors.

FORUM est praecipua urbis area, quō res vendendae feruntur, et ubi olim causae forenses agitabantur. Vinarium forum vas est, in quod uvae comportantur. Circumforaneus erigit in foro foros, medicinasque depromptas e forulis (seu loculamentis cistarum) ostentat clamose. Per foros spatiatur nauta.

Fossa, v. Fodere.

FOVEA, cavum terrae.

FOVERE, est aliquid calidum servare; quomodo avis fovet ova, dum illis incubat, et fotu plumarum pullos excludit, fotosque focillat (seu refocillat) alimentis. Medicus applicat membro laeso, calidum fomentum fomentationis gratiā. Fomes (-itis, m.) confovet ignem, aut accenditur a scintilla.

FRACENT (seu fracescunt) duriora pira, dum putrescere incipiunt; ut fracidae edi queant melius. Sed fraces (-ium, f.) remanent post expressum oleum.

FRAGARI, e Graeco φραζειν, dicere, edicere, inusitatum est, praeterquam in compositis sic: Cum in iudicio ferendum est suffragium, cavebit, suffragari malis, et refragari bonis, bonus suffragator.

Fragilis et Fragor, v. Frangere.

FRAGRAT, quod gratum spirat odorem, quem fragrantiam vocant.

FRAGUM est fructus fragariae.

FRAMEA, gladius pungendo aptus.

FRANGERE rem fragilem facile potes; dura fractionem (seu fracturam) aegre admittit sine frangibulo aliquo; et dum frangescit (frangi incipit) sine fragore. At fracta est? Habes fragmenta. Defringere illi partem, aut diffringere per medium, aut confringere totam in frusta, frustra tentabis, si res fuerit infrangibilis (seu infragilis); solet tamen infringi quassando. Sagitta in corpore praefracta non facile eximitur; facilius infracta. Effractor effringit domos, perfringit fores, refringitque cistas, animo praefracto; sed illi resistit animo infracto qui res suas bene custodit. In regione fragosa (et confragosa) multi sunt anfractus viaeque anfractuosae. Equus refractarius aliquando laedit suffraginem, et sit suffraginosus.

FRATER amet fratrem et fratriam vere fraterno amore; eritque demum vera fraternitas. Audis, fratercule?

FRAUS (-dis, f.) est verbum aut factum fallax. Sed fraudulentos odit Deus, qui fraudulenter agunt, bonosque fraudant (et defraudant).

FRAXINUS est in silvis; fructus fraxineus (vel fraxinus, -a, -um) nusquam.

FREMIT aqua? Fremit ventus? Naturalis est fremitus. Tu fremere irā cave.

FRENDET Aper dentibus concussis; frendere fabam nondum potest nefrens (-dis) nisi fressam.

FRENUM est loramentum, quō frenamus equum, ne relictus infrenatus effrenā licentiā ferociat. Sed eum, cum pascendus est, effrenamus; post iterum refrenamus.

FREQUENS (g. o.) schola est plena discipulis; quam et tu lubens frequenta, h. e. frequenter visita, eris doctus; ipsa frequentia discipulorum te alliciat.

FRETUM, est angustia maris, quā naves non semper tuto perfretant (et transfretant).

FRETUS re aliquā

FRIARE, est digitis terendo comminuere; quomodo granulus salis, et quidvis friabile friatur, infriaturque vulneri, ut sanescat. Vasa fictilia frivola (fragilia) sunt.

FRICA (unguibus tere) dentes dentifriciō qui candidos habere vis. Scabiosa pecus affricat se arbori. Lotrix infricat vas cinere, et perfricat donec rubigo effricetur. Sed homo perfrictae frontis, qui sibi defricuit pudorem, debet refricari usque dum sentiat.

FRÎGERE, est in liquore pingui torrere; quomodo ova frixa parantur, in frixorio.

FRIGÊRE, est frigore (-us, n.) constringi, ut vides in aqua frigida; quae alia rursum frigefacit (seu infrigidat) suā refrigeratoriā vi. Qui frigescit, non opus habet frigidariō, sed caldario. In aestu autem opus est refrigeriō umbrae, aut refrigerante potu.

FRINGILLAS (vel frigillas) captat nisus fringillarius.

FRITILLUS, vasculum aleatorium.

FRITINNIRE, cantillare ut hirundo.

FRONS (-dis, f.) est ramusculus foliis vestitus; de qualibus fiunt tabernacula frondea, ex arbore frondosa; infrons non frondet. At vitis quae minimum frondescit, frondatur a frondatore tempore frondationis.

FRONS (-tis, f.) est suprema faciei pars; quam homo frontosus habet magnam (et dicitur fronto), effrons impudentem. Frontale appenditur equis. Frontispicium est frons aedificii.

Fructus, Fruges, Frumentum, v. mox Frui.

FRUI, est re bonā delectabiliter uti; qualibus si perfructus es, lauda Deum. Fructus dant nobis fructiferae arbores, quos recondere in cella fructuaria, fructuosa res est. Fruges vero proveniunt in frugifero agro; at agricola frugalis cavet defrugare segetem. Tu vide ut sis frugis (seu frugi). Frumentum sunt grana frugum; unde paratur frumentaceus victus. Frumentarius coemit frumenta in frumentario foro; sed milites frumentantur in agris et praediis.

FRUSTRA fit, quod sine fructu fit; spesque frustranea est, quae nos frustrare potest.

FRUSTUM, est fractae rei pars. Frustula (frustilla) panis obicimus cani frustatim (frustulatim, frustillatim); aut etiam frustulentum iusculum.

FRUTEX est minor arbore; excîsus, mox refruticatur; hinc tot fruteta (seu fruticeta) in agro fruticoso (seu frutetoso), si eum fruticare (seu fruticescere) permittis.

FUCUS, herba marina est, ex qua parant fucum colorem, quō fucant faciem, ut faciant fucum oculis, fucatae mulierculae. Quibus similes sunt, qui sermonem infucando parant offucias, fucosi amici; quos si foves, foves pro apibus fucos.

FUGA est, cum quis periculum fugit ut effugiat. Perfugit ergo ad locum, ubi sperat invenire perfugium, vel confugit ad amicum. Aliquando diffugit totus exercitus miserando diffugiō, cum hostis instat et fugat. Profugus e patria, aut tacite suffugit, suffugia quaerens; aut profugit ad exteros; et si quid ibi quoque metuit, refugit aliō, mutansque refugia fit refuga, aliquando et lucifuga. Verum qui ad hostem transfugit perfidus transfuga est. Ignavus defugiens labores palam, aut effugiens clam, confingit mille effugia. Servus fugitivus aufugit a domino. Fugacem feram insequitur venator.

FULCIRE est rem debilem sustentaculo firmare, ut fulta stet diutius. Aedificium ergo praefulcitur tempestivā fulturā, antequam ruat; aut si iam fuit suffultum, sed debilibus fulcimentis, perfulcitur firmius, ne corruat. Fulmenta lecti, et fulcra mensae, non tantum habent periculi.

FULGET sol fulgidus fulgide, cum claro mane affulgens, aut e nubibus libere effulgens fulgore suo circumfulget terram. At fulgur (-uris) est cum fulgurat; si crebro, fulgetrum vocant.

FULMEN, est evibratus e nubibus ignis; et tamen homo fulminatus (fulmineo igne ambustus) frigidior est vulnere quam reliquo corpore, Plinio teste. Si fulminat hieme, prodigium est.

FULICA (et fulx, -icis, f.), avis aquatica.

FULIGO (-inis, f.), fumus condensatus camino adhaerens, fuligineus (et fuliginosus).

FULLO (-onis) parat pannos arte fullonia in officina fullonica.

FULVUS color, e rufo et viridi fulgens.

FUMAT quicquid comburitur. Fumus foci ascendit per fumarium, ubi suspenditur caro, ut infumetur, et infumata, h. e. spissamento fumeo indurata, fiat durabilior. Qui inhabitant casam fumosam, fiunt fumidi; quia omne fumans etiam fumigat. Suffumigat apes, qui ab illis mel quaerit.

FUNDA est funiculus, cui imponit lapidem funditor, et evibrans funditat aves. Est et funda rete piscatorium explicatum, quod stans in ripa mittit ad fundum pérticā, moxque retrahit. In fundam (insutum vesti marsupium) recondimus pecuniam.

Fundamentum, v. Fundus.

FUNDERE, est liquorem spargere. Quomodo fundunt scatebrae aquas; quae sese diffundunt in rivulos, et perfundunt agros. Nos suffundimus, aut superfundimus, et offundimus aquam rebus siccis. Vinum autem infundimus lagoenis per infundibulum; et si quid eius effunditur, refundimus; si quis defundit aliquid, affundimus denuo. Fusor metallorum e metallis in fusorio fusis, et confusis, varieque transfusis, format fusilia (vasa) variae formae. Exercitus proelio fusus, magna cum confusione, sanguinisque profusione, effuse fugit. Tu profundere patrimonium, et esse profusus, cave. Nos autem de his rebus quam fusê loquimur? Esto, dummodo non confusê.

FUNDUS, est imum cuiusque rei. Domum bene fundat, qui ponit fundamentum solidum profundê; aliās corruet funditus. Fundator urbis (templi, scholae) videat ut fundatio sit stabilis. Fundus latifundii bonus fert fruges abunde. Fundulus pisciculus non amat profunditatem; sed fundum saxosum.

FUNGI re aliquā, est in illa peragenda occupari; defungi, ad peragendum properare; perfungi, peragere. Hinc functio, officii administratio; non defunctorie administranda, sed ita ut etiam vitā functus (et defunctus) habeas laudem.

FUNGUS crescit post pluviam e terra fungosa. Sed quaedam fungini generis venenosa sunt. Tu fungum lucernae emunge; ipseque esse fungus cave.

FUNIS est vinculum tortum; qualibus equi trahunt currum, praesertim -funales. Funiculis colligamus fasciculos. Funale (fax magna) praefertur noctu magnatibus.

FUNUS (-eris, n.) corpus mortuum est; saepius tamen pro sepulturae pompa sumitur. Dic ergo: Funus effertur a congregato populo ad funus, cum ritu funebri, h. e. ceremoniis funeralibus, interdum etiam funereis facibus. Domus, unde multi funerantur, funesta est; placet enim aliquando Deo funestare certas familias.

FUO, antiqui usurpabant pro Sum. Nunc tantum praeterito utimur Fui, et infinitivo Fore, sic: Quod heri fuit, cras non est futurum. Quis enim credat fore? Si tibi semper afforet, nec umquam abforet (vel deforet), quod proforet, beatus esses, nunc et in futurum (tempus scilicet).

FUR est qui res alienas clam aufert. Furax non abstinet a furacitate, si occasionem furti videt. Furatur enim quicquid potest, et res furtivas occultat. Qui parva etiam suffurari adsuescit, fit ex parvo furunculo magnus trifur, et dehinc trifurcifer.

FURCA, est pértica bidens (vel tridens) ad aliquid ferendum. Furcam meretur fur, ut fiat furcifer. Surculi sativi non debent esse nisi bifurci, aut trifurci.

FURERE, est insano impetu irae agitari; quamquam et insanus amor furiat; tam furenter aliquando, ut furore non cedat furiosae (furibundae) bestiae, aut ipsis infernalibus furiis (-iae, -iarum). O furialis incogitantia!

Furfur, v. Far.

FURNUS (-ulus) est, in quo pistor coquit panes furnaceos, arte furnaria; quos infert infurnibulo per praefurnium.

FURVUS color, subniger est. Fuscus (quasi furviscus) paulo dilutior. Fuscare (infuscare, offuscare), denigrare est.

FUSCINA, furca tricuspis; fuscinula, dimin.

FUSTIS, lignamentum manuale, ad feriendum. Sed fustigari, servilis poena est; tu cave mereri fustuarium.

Fusus, -a, -um, v. Fundere.

FUSUS, ligillum teres, cuius rotatu netrices fila torquent, tortaque illi circumvolvunt.

FUTIS (et futum), vasculum infusorium olim; a quo vas futile quod facile liquorem effundit. Coquus futat (et confutat) ollam ferventem, affusā frigidā. Tu quod homo futilis sine ratione effutit, confuta (et refuta) rationibus.

Futurus, v. Fuo.

GALEUS color, viridê luteus est, ut in ave galeula.

GALEAM gestat galeatus miles; galerum nunc Iudaei; galericulum servit tegendae calvitiei; galerita avis est.

GALLA, nux fungosa in glandiferis arboribus (praeter fructum legitimum) proveniens.

GALLUS est dux gallinarum, sicut gallina ipsa pullorum gallinaceorum, cum ad gallinarium reducendi sunt; gallicinium antiquis pro horologio fuit; gallulascere est gallinaceā raucedine laborare; gallo-pavo, avis, gallus indicus.

GANEA (vel ganeum) est latibulum, ubi ganeones luxuriae vacant.

GANNIRE, vulpium est; quem gannitum imitatur, qui aliquid exprobrans alteri obgannit (vel oggannit).

GARRIT qui inutilia loquitur; quaeritque garrulus gerro congerronem. Tu inutilem garritum, et garrulitatem, fuge.

GAUDET qui afficitur sensu praesentis boni; sed utinam semper gaudium sit bonum!

GAUSAPE (n. indeclinabile) est stragulum villosum.

GAVIA, avis riparia.

GELU, est vehemens frigus, faciens omnia gelida; et sic gelans aquas, ut flumina congelascant, immo mare fiat congelatum. Sed egelidus Notus regelat quicquid circumgelatum fuit. Gelicidium sine nive noxium est segetibus.

GEMIT (maestê suspirat) aegrotans maritus; gemit viduata marita, alii vero gemitu pio illi ingemunt (seu ingemiscunt).

GEMINUS dicitur duplus; ut sunt fratres gemini (seu gemelli) simul nati. Si tertius connascitur, dicuntur tergemini (vel trigemini). Qualem partum si gemellipara geminat (congeminat) aut etiam ingeminat, auget valide familiam.

GEMMAS habet arbor ante folia, quando gemmat (seu gemmascit). Sed pretiosas gemmas et gemmea sigilla, et gemmatas torques, gemmarius vendit. Cerebrum draconis vivum exemptum gemmescit.

GENAE, faciei latera sunt, sub oculis.

Gener, et Generare, v. Genus.

GENERE, antiquê fuit quod nunc Gignere (genui, genitum) dicimus. Unde quae fluunt vide. Gignere liberos Deus mandavit coniugibus; genitis autem honorare suos genitores et genitrices, ex quorum sanguine progeniti sunt; ut se probent filios genuinos. Quippe ipse genius (naturae indoles) pietatem hanc requirit; eāque boni genii (congenitos angelos, et omnes spiritus, sic vocabant antiqui) oblectantur. Geniali die vivunt genialiter, nisi genitura sit infelix. Primogenitus est carior postgenitis; unigenitus carissimus, cari tamen etiam qui aliquō congenito, et ingenito charactere primigenios progenitores referunt, progeniemque continuare apti censentur. Sed et indígena praefertur alienígenae.

Genius, v. Genere.

Gens, v. Genus.

GENUA subligamus genualibus (sc. fasciis); congenulamus autem (et ingeniculamus) in genua procumbentes; genicula sunt in segete, quae iam geniculavit.

GENUS (-eris, n.) est genitorum series. Et genera rerum sunt varia. Generalisque vis omnium animalium est, generare sibi simile. Sed generosa natura progenerat prolem generosam, ingeneratque toti genti gentilem (gentiliciam) generositatem; exceptis degeneribus, qui licet congeneres sint, a virtute tamen generatorum suorum degenerant. Gener et progener, quia ad propagandam per filias quoque gentilitatem aliunde assumuntur, sunt quasi bigeneres. Extra ecclesiam vivunt gentes, h. e. homines gentiles, seu gentilitas, qui obcaecati gentilismo gentilibusque superstitionibus, non regenerantur.

GERERE (gessi, gestum) ferre aliquid et agere significat, cum derivatis atque compositis suis, hoc modo:

Gerit gerulus (seu gestor) onus, si non est ingestabile; geraria vero infantem, placidā gestatione.

Navis gestoria gestat merces, quas mercator gestit divendere; delicati gestitantur sellā gestatoria, a gestatoribus; gestamina divitum sunt monilia, torques etc.

Consul gerit consulatum gestione tali, ut gesta eius digna sint regeri non tantum in regesta alicuius privati, sed et in annales publicos. Tu gere te honeste; ne te gere pro alio quam es; amicis gere morem, qui aliquid boni suggerunt; malis autem suggestionibus resiste. Ingerere te negotiis alienis, aut exaggerare tuas res, et oggerere aliis naevos suos, cave. Aggerunt et congerunt terram, qui opponunt aggerem aquis; dumque aggerant, ut aggestum sit firmum, intergerunt lapides, et progerunt trabes, ac circumgerunt palos; quomodo et milites aggeres suos ex congesticia humo faciunt. Congeries est cumulus congestarum quarumvis rerum. Nos ingerimus ventriculo cibum, superingerimusque potum, ut digeramus digestione debitā; indigestas vero faeces egerimus foras, per egestionem naturalem; quae egeries porcis dat gratum pabulum. Orator e suggesto perorans, habeat gestus modestos; nimis esse gestuosum, et gesticulari, gesticulatorum est.

GERMANUS frater, est eodem germine (ex eodem patre) natus. Si diliget fratrem germanê (seu germanitus), vera germanitas erit.

GERMEN (-inis, n.), h. e. surculum recens enascentem, si praecîdes arbori valide germinanti, regerminabit certo, egerminabitque densius.

Gerro, v. Garrire.

Gestio et Gestus, v. Gerere.

GIBBUS (-i, et gibber, -eri) est tumor, in dorso, qui deformat hominem gibbum (seu gibberum, et gibbosum).

GIGAS immanis giganteā est staturā.

Gignere, v. Genere.

GILVUS color, subalbidus est.

GINGIVA, caro dentium.

-GINTI, et -ginta, in numeris compositis significat decem, ut viginti (q. e. "bis ginti"), triginta, quadra-, quinqua-, sexa-, septua-, octo-, nonaginta.

GIRGILLUS, rotula, cochleae, super quam funis currit; rota netricum.

GLABRA cutis, est depilis, animalium quae aut glabrent naturā, aut glabrescunt morbo, aut glabrantur (seu deglabrantur) manu, vel flammā, vel caudente aquā. Glabretum est terra, ubi gramen nullum provenit.

GLACIES fit hieme, aestate nihil glaciat. Glacialis Oceanus habet balaenas.

GLADIUS paratur a gladiario, usurpatur a gladiatore, cum in ludo gladiatorio discunt gladiaturam. Sed rixosi digladiantur linguā.

GLANS, est fructus quernus, quem ut et glandem faginam colligunt tempore glandationis in silva glandaria; sicut iuglandes in hortis. Sed glandula est induratus in carne humor.

GLAREA, est scrupulosa arena, in glareosa tera.

GLEBA, est frustum terrae in gleboso agro.

GLIS (-ris, m.), mus maior.

GLISCERE, crescere; de igne dicitur, de aqua.

GLOBUS (corpus rotundum) habet globosam figuram. Globulis ludunt pueri, globulis adstringimus vestem. Est et globus militum; qui si e pugna fugiunt globatim, conglobant se denuo.

GLOCIT gallina ovis incubatura.

GLOMUS fit, cum glomeramus fila in globum.

GLORIA vera (fama cum laude) comparatur gloriosis factis; sed gloriabundus, ne inglorius vivat, ipse de se et gestis suis gloriatur, gloriator.

GLOS (-ris et -tis), mariti soror.

GLOTERAT ciconia.

GLUBIT (et deglubit) arborem, qui decorticat; glubit pecudem, qui excoriat; granum frumenti, qui illi aufert glumas.

GLUTEN (et glutinum) est materia tenax, e rebus glutinosis parata, quā glutinantur (et conglutinantur) asseres, rursumque dissoluto glutinamento deglutinantur et reglutinantur. Glutinatores olim agglutinabant chartas in longum, faciebantque volumina.

GLUTIRE, est per gulam in stomachum demittere; sed qui avide cibos deglutit, gluto est.

Gnarus, v. Noro, in Noscere.

Gnatus, v. Natus.

Gnavus, v. Navus.

GOBIUS (et gobio), pisciculus.

GOSSIPIUM est, ex quo paratur tela gossipina.

GRACILIS corpore, est non crassus. Vis gracilescere? Ieiuna.

GRACILLANT gallinae, ova parturae.

GRACUS (et graculus) avis cornice minor.

GRADI (gressus sum) est incedere pedibus alternatim promotis. Ergo tu, gradere gressu lento, ne confundas gradum, praesertim per gradus, et alia gradata loca ascendendo, rursumque gradatim descendendo. At eques insidens equo gradario, aggreditur hostem animosā aggressione (aggressura); congrediturque cum illo virili congressione, etiamsi aliquando digredi, aut praetergredi, aut etiam regredi (seu retrogredi) necesse sit. Nempe si primō aggressu, et congressu, res non cessit ex voto, prudenti regressu, ingreditur sua castra, ut iterum egrediatur. Tu progredere in studiis, atque si progressum in iis vis bonum, et non fieri retrogradus, cave transgredi leges methodi, a primo statim ingressu etc.

GRAECUS loquitur Graece; quamquam moderni Graeculi misere graecissant. Loquuntur quidem Graecanice, sed barbarisimos magis quam graecismos; Graeciam ipsam mare Graeciense alluit.

GRALLAE, sunt pérticae quibus insistentes grallatores, altius a terra gradiuntur, graduque grallatorio, i. e. magno.

GRAMEN, gramineumque pabulum, crescit in graminoso campo.

GRAMA (vel gramia), sudor oculorum concretus.

GRANDE dicimus, quicquid magnum crevit. Arbuscula sata crescente lunā granditer grandescit; decrescente, non ingrandescit ad tantam granditatem. Grandiloquus scit res suas grandire verbis; ut licet vegrandes sint, praegrandes videantur.

GRANDO, est pluvia congelata, cum e grandinosa nube grandinat. Sed grandines in carne suis faciunt eam grandinosam.

GRANUM frumenti reperies in granario; granatum malum, totum est granosum. Granum in pharmacopaeo, est minimum pondusculum.

GRASSARI, violento gressu ferri, ad bonum vel malum; grassationes nocturnae in academiis prohibentur, grassatores puniuntur.

GRATES age Deo, cuius gratia te conservat. Gratus esto beneficiorum, ut gratus ei sis. Hominibus quoque fac gratê (gratificare) quacumque re potes, gratîs. Gratuita Dei dona in quocumque homine vides, gratare (gratulare) sincerā congratulatione. Si quis erga te gratiosus est, excipe gratê, habe illi gratiam, et age gratiam, et refer gratiam, si potes; non ingratîs, sed ultro. Nihil facias ingratiis alicuius; ita omnibus gratiosus eris. Ingratus beneficii, ingratus est bonis. Verbo: gratitudo et ingratitudo sunt, quorum gratiā quis felix aut miser est.

GRAVE onus graviter gravat gravitate suā baiulum; qui illud diu ferre gravatur, gravatê incedens sub ingravescente magis magisque onere. Mulier gravida (gravidata) parit prolem. Vir gravis gerat se graviter, gravitatis causā; sed aetate gravis saepe praegravatur gravedine, et fit gravedinosus; quem ne gravare solari.

GREMIUM, dependens infra cingulum vestis pars, in quā (manibus sublatā) gestari potest aliquid.

GREX (m. et f.) est pecudum agmen quarum quaeque delectatur gregalibus suis. Gregaria (una e grege non primaria) aggregatur aliis, ut gregatim pascantur; sed egregia segregatur ad saginandum. Tu ut humanae congregationi servias egregiê, stude.

GROSSUS (et grossulus, m. et f.), fructus arboris novellus, nondum maturus; grossus moneta.

GRUMUS (grumulus) minimus terrae cumulus; gleba.

GRUNNIRE, porcorum grunnitus est.

GRUS (nobilis avis, ciconiā formosior) inter volandum sonorê gruit; volatuque congruō, pulchre sibi congruunt, et in pascua ingruunt; atque sic prae aliis avibus (incongruê volitantibus) congruentiam servant. Videbis et gruem ligneum in emporiis, ad ripam fluminis, extrahentem de navibus merces.

GUBERNAT navem gubernator, gubernaculō ligneo; sed magistratus gubernat rem publicam, gubernaculō prudentiae.

GULA, canalis alimenti ab ore in ventrem descendentis, cui dediti, gulosi gulones degulant omnia. Volunt enim (ut ingluviem suam gulosae aves) semper habere refertam.

GUMMI (n. indecl. et gummis, -is, f., et gumma, -ae) est succus arboris cortice exstillans; nam fere omnes gummosae sunt, et gumminant. Nos autem gummamus vasa, a qua gummatione illa fiunt gummata. Ex destillatione vero fit oleum gumminum.

GURGES (profundus in amne locus) ingurgitat in se aquas, rursumque egurgitat.

GURGULIO (-onis, m.) est supremum operculum gutturis; gurgustium vero obscura domuncula.

GUSTU cognoscimus alimentum, quomodo sapiat quod gustamus. Pincerna vinum degustat gustatoriō. Principis cibos et potum praegustat praegustator.

GUTTA, minima liquoris pars; guttus et guttulus, vasculum angusti oris, unde aqua odora capiti; et gutturnium, unde aqua manibus lavandis, guttatim inspergitur. Perdix guttata dicitur, quia veluti guttulis conspersa est.

GUTTUR tracheae pars superior, ad fauces; gutturosus, magnum gutturis nodum habens.

HABENA, retinaculum freni.

HABERE, sub potestate tenere; sed latissimō varioque sensu, quod ex sequentibus cognosces. Si habes domum, et illam habes pro utili, et habes te in ea bene, habe, sive habita (et inhabita), illam. Nam bonum habitaculum dat habitatori commodam habitationem; desertum inhabitabile est. Quid praeterea? In vestibus utere habitu simplici; sed habitum prudentiae compara tibi firmum, ut sis habilis ad munia. Inhabilem tamen ne irride, quia ut habitudo corporis, sic habilitas mentis, a Deo sunt. In bono exhibe te strenuum, et adhibe vires; in malo cohibe te, et inhibe alios. Prohibe mendacia, et perhibe testimonium veritati; quam ne posthabe ulli rei, antehabe omnibus. Si tibi venditor falsā merce imposuit, redhibe eam illi. Ita habeberis vir bonus.

Hāc, v. Hic.

Hactenus, v. Tenus.

HAEDUS (haedulus, haedillus, haediculus), pullus caprinus. Tractus ex haedili dat haedilem carnem.

HAERET, qui progredi non potest; haesitat, qui haerere incipit. Aliquando adhaeret nobis aliquid, et cohaeret aliud quid, aut inhaeret. Haesitat animo, qui rem non satis intelligit; haesitat linguā, qui adhaesê loquitur. Tu si attendes ubique cohaerentiam rerum, et scies amoliri obhaerentia impedimenta, sapies.

HA HA HAE, vox ridentis.

HALARE (et halitare) est spiritum, aut vaporem, emittere. Ut fit, cum sol adhalat terrae calorem; terraque exhalat suas exhalationes, tunc horti halant floribus, et inhalant odorem naribus. Anhêlus senex halat crebro halitu, eōque halat sanitatem. Tu vero pius esto usque ad extremum vitae halitum.

HALEC (n., et halex, halecula, et alex, f.), piscis marinus salsus.

HALLUS (et allus, et hallux), pollex pedis; unde hallucinari, impingere ad aliquid; et dehinc labi per errorem, errare.

HAMA, uncus ferreus, quō aedificium incensum discerpitur; et qualibus fabri hamant trabes; hamō piscatur hamiota.

HARA, stabulum porcorum.

HARIOLUS, divinatorum quoddam genus; quorum hariolationes quales fuerint, hariolare, si potes.

HASTA (contus praeferratus) tenetur hastili; gestatur vero ab hastato; seu in bello, seu in hasticis ludis.

HAUD, et haut, idem quod Non.

HAURIT aquam haustor e puteo haustrō. Vinum vero potator exhaurit e cyatho haustim, etiam magnos haustus, inexhaustum barathrum.

HEBES, est acumine carens. Sed hebetudo securis unde est? Si talis facta, per se hebet; si non uteris, hebescit a rubigine; si ad secandum nimis dura adhibes, hebetatur ictibus.

HEDERA, herba longissima, scandens arbores et muros; ex qua (quia semper viret) faciunt hederaceas coronas.

HEI, vox ingemiscentis.

HELCIUM, loramentum collo equi circumdatum, quō vehiculum trahit; helcium fartum aliud est.

HELLUO (et hêluo), immoderatus vorator aut potator, qui helluatur.

HELVUS color, medius inter rufum et album; quale est hélvolum vinum.

HEM, vox admirantis.

HERBA, planta minor frutice, et mollior; quas in herboso campo colligit herbarius. Seges herbida, quia herbascit (herbescit) invito agricolā, exherbatur. Fera herbatica pinguior fit, quam herbilis anser. Corona herbacea non retinet diu herbeum colorem.

HERES (-edis, m. et f.), occupans bona demortui, adit hereditatem, hereditario iure. Si coheredes adsunt, herciscunt inter se heredium, nisi quis exheredatus sit. Exheredes enim non hereditant (s. a. v.).

HERI, die praecedente, seu hesternā.

HERNIAM (h. e. rupturam et tumorem scroti), patitur herniosus.

HERUS (erus) et hera, regunt familiam imperio herili.

HEU (et eheu), vox dolentis.

HEUS, vox vocantis.

HIARE, esse ore aperto; quomodo hiat qui oscitat; terra hiat aestu, et flores hiant (seu hiascunt) dum se aperiunt. Timidus non audet hiscere, h. e. aperire os. Terra hiatu suo aliquando dehiscit homines; ipsa vero fatiscit, h. e. fit abundê hiulca. Sed canis cursu fatiscens, cum defetiscitur, aut iam defessus est, inhiat aquae (vel aquam) appetitu indefesso.

Hibernus, v. Hiems.

HIC, HAEC, HOC, rei praesentis nota. Dic ergo: Hic, quem tu hîc quaeris, abiit hinc, abhinc triennio; nec adhuc rediit. Ad haec rumor advolat hinc illinc, quod vagetur huc illuc, transeatque hinc inde. Inter haec tamen transiit ille hāc, abiitque iterum dehinc. An huc rediturus sit posthac, incertum est.

HIEMS, seu hiemalis anni pars frigida, facit ut etiam mare hiemet, nosque cogit hiemare (seu, quod usitatius dicimus, hibernare) in hibernaculis. Milites quoque hiberno amant hiberna (sc. loca).

HILARIS conviva prodit laetitatem internam externis gestibus, hilaritateque suā, exhilarat alios, ut et ipsi hilarescant, hilariterque agant.

HILLA, farcimen tenuissimum.

Hillum, v. Ile.

Hilum, v. Hir.

Hinc, v. Hic.

HINNIT equus sonoro hinnîtu, cum adhinnit aliis equis. Hinnuli sunt pulli cervini generis.

HIR, est vola manūs (a χειρ, manus). Hinc veluti diminutivum, hilum, medius volae scrobiculus, non magna res. Ne hilum quidem, contractê nihilum, et nihil, et nil. Non nihil est aliquid. Nihil non, omnia.

HIRCUS, caprarum mas, sudat hircum, id est purulentum quid, e hirquis; hircosi quidam viri hircinā libidine hircum olent, corpore plerumque hirti (seu hirsuti, et hispidi). Adolescentes hirquitalliunt.

HIRUDO, vermiculus aquaticus, cuti adhaerens.

HIRUNDO, avicula aestiva tectis haerens, ubi hirundininos nidos invenies.

HISTORIA est rei gestae circumstantialis narratio, quam scribit historicus historicā fide, dum res historiales in monumenta refert. At histrio aliena gesta repraesentat histrico habitu, et histrionico gestu, quae ars histrionia et histrionale studium, vocatur.

Hiulcus, v. Hiare.

Hodie, v. Dies.

HOMAGIUM est iuramentum fidelitatis, quod subditi praestant principi suo.

HOMO, animal rationale, sit erga alios homines, utpote humanae naturae consortes, humanus, agatque cum illis humanê (seu humaniter). Inhumani sunt semihomines, indigni dici homines, sed homuli (homulluli, homunciones, homunculi). Interim humanitus nobis accidunt defectus.

HONOR (seu honos, -oris), est laudabilis alicuius status ob virtutem. Honorant enim viros honorabiles honorificê, quamquam et inhonoros vidimus quandoque honoratos; id tamen fit honorariis saltem titulis, dum nolunt videri inhonori. Vere honestus amat honestatem, honestatque (et cohonestat) suos. Inhonestus contra inhonestat se ipsum, suorum autem fit dehonestamentum.

HORA, est vicesima quarta pars diei naturalis; cui si addis semihoram et sesquihoram, habebis trihorium. At horarium (horologium) discriminat spatia horaria.

Horda, v. Forda.

HORDEUM, genus frugis hirsutum, contunditur ab hordeario, ut fiant pultes hordeaceae.

HORNŌ (i. e. hoc anno) nascitur hornum (seu hornotinum) vinum.

HORRERE est pavore tremiscere; uti fit, cum horrida febris horrorem infert, abhorrereque cibos cōgit. Sed et alia horrenda (horribilia) faciunt ut cohorrescamus. Tu horresce peccata inprimis, si non vis exhorrescere mortem, et iudicium.

HORREUM est repositorium frugum, sub custodia horrearii.

Horsum, v. Versus, in Vertere.

HORTARI est ad aliquid faciendum verbis impellere; quomodo ad bonum hortatur, a malis dehortatur, bonus hortator. Si videt segnem, adhortatur denuo, et exhortatur acrius, quibuscumque hortatoriis (hortativis) sermonibus. Pii vero sese cohortantur, ad pietatem, sanctis hortaminibus.

HORTUS (hortulus) est ager herbis arboribusque hortensibus consitus, sub custodia hortulani.

HOSPES (-itis) est, qui advenam domo excipit; hospes, qui excipitur. Hospes activus cum hospitā sunto hospitales, excipiantque hospites passivos hospitiō hospitaliter. Inhospitis, ubi non licet apud quemvis hospitari.

HOSTIA, sacrificium.

HOSTIRE, par pari referre; quomodo beneficia hostimus, cum grato hostimento redhostimus. Frumenta admensa aequamus hostoriō.

HOSTIS, veniens hostili animo, exercet hostilitatem hostiliter, in hostico (solo).

Humanus, v. Homo.

HUMERE, est esse plenum vapore fluido. Omne autem humidum humore suo humectat alia, ut humescant ipsa quoque.

HUMERUS (umerus), summitas brachii est; humerosus homo, humeris latis; humerale, tegumentum humorum.

HUMUS (i. f.), superficies terrae. Quod iacet humi, humile est; quod se tollit humō indebitê, id humiliamus. Sed humamus cum quem sepelimus; cui interdum humato, vel etiam inhumato, filius nascitur posthumus. Tu esto humilis: nihil tutius humilitate.

Hyems, v. Hiems.

IACÊRE, est prostratum esse. (NB. Cubare, voluntarium est; Iacêre sine motu.) Exemplii gratiā, Italia iacet Germaniae meridiem versus; cui praeiacent Alpes, adiacet Dalmatia (sed hîc interiacet mare Adriaticum), obiacet Sicilia, circumiacent et subiacent minores quaedam insulae.

IÁCERE, sublatum quid violenter mittere. Ut: Nauta iacit bolidem uno iactu. Aleator iactat saepe talos; iactabundus iactator, iactitat res suas iactanter; tu iactantiam abice. Abiectus animo non audet sperare nisi abiecta ab aliis. Traicere flumen facile est, si commodus adest traiectus. Sed quando navigantibus in mari obicit se procella, et illis circumicit fluctus, et supericit undas, et conicit ex una abysso in aliam, et minatur disicere aut deicere in profundum, et sic metus naufragii inicitur, coniecta quō animo esse soleant? Horror traicit corda miserorum, faciuntque iacturam omnium rerum, cum iactura sua. Belligerator quaerit sibi subicere alios, ut plures habeat subiectos; sed coacta subiectio intuta est, invenit obices (N. obex, pro "obiex", obiectum impedimentum).

Iactare, et Iactura, v. Iácere.

IACULUM est quicquid in hostem iacitur; quod iaculari et scitê eiaculari discit iaculator in campo iaculatorio. At in aquam mittere iaculum (h. e. fundam) non tantae artis est.

IAM, nota temporis est, aut praesentis aut modo prateriti, aut mox futuri. Dic ergo: Estne iam hîc? Iam abiit, aut, iam veniet. Iamiam adero, et loquemur iam hoc iam illud. Iamdudum hoc scire debeas; iam vero non disces?

IANUA, quā itur in domum, cuius custos ianitor est, antiquis dictus ianus; a quo Ianuarius mensis, aperiens anni ianuam.

IBEX (-icis, m.), capra silvestris, mirae pernicitatis.

Ibi, v. Ubi.

Idcircō, v. Circus.

Iccere, iaciendo tangere; sive lapide, sive gladio, sive telo; ictus (-a, -um) autem dolet, ob inflictum ictum (-us, -ūs).

Id, Idem, v. Is.

Identidem, v. Ita.

IDIOTA (-ae, m.), vir privatus, curet sua privata (negotia), publicis se ne immisceat. Idiota (illiteratus) debet ad minimum callere idioma (h. e. linguam) gentis suae, cum idiotismis (proprietatibus) eius.

IDŌLUM, est simulachrum; in specie Dei idōla formare, artis est; idōla adorare, impietatis. Quod tamen faciunt idolatrae, habentes idolatrium pro pietate.

IDONEUS (muneri suo aptus) agit idoneê.

IECUR (-oris et -inoris), officina sanguinis. Si cui dolet, iecinorosus est. Etiam avicula habet iecusculum.

IEIUNUS (cibo non pastus) est qui ieiunat in die ieiunii. Oratio ieiuna eius est, qui res tractat ieiunê; qualem ieiunitatem tu cave.

IENTAT, qui sumit ientaculum, h. e. matutinum cibum.

IGITUR, particula conclusiva.

IGNIS facit suā ignea vi, ut res ignescant. Accenditur igniariō; transfertur ignitabulō. Tu, cui est ignîtum ingenium, cave esse ignis fatuus.

Ignobilis, v. Nobilis.

Ignorare, v. Noscere.

ILE (n., plur. ilia, -ium) intestina gracilia; ileus, ilium morbus; iliacus (et iliosus), qui morbum hunc patitur.

ILEX (-icis, f.), quercus durior; cuius ligna ilicea (et ilignea, et iligna) dicuntur.

Ilicet. v. Licet.

Illatio, v. Latio in Ferre.

ILLE, -a, -ud; illic, illaec, illoc (compositum ex Ille et Hic). Illūc, illic, illāc, illinc.

Illecebrae, et Illex, -icis, v. Lacere.

Illex, -egis, v. Lex.

ILLICO (seu îlico), illic mox, statim in loco.

IMAGO (-uncula), est simulacrum alicuius rei; quam si mente solum imaginamur, est imaginatio. Quidam valde imaginosi delectantur etiam imaginariis rebus.

Imbecillis, v. Baculus.

Imbellis, v. Bellum.

IMBER (-ris, m.), pluvia dense pluens; decidit ab imbrido caelo; defluit autem per imbrices imbricati tecti.

Imberbis, v. Barba.

Imbuere, v. Buere.

IMITARI, est alterius exemplum sequi; quod si est imitabile, imitatio facilis est; si inimitabile, frustra tentabit imitamen imitator.

IMMANIS numerus, innumerabilis est; immanis gigas terret ipsā immanitate sua; immanis tyrannus tractat homines immaniter.

Immensus v. Metiri.

Imminere, v. Minae.

IMMO, vel imo, particula affirmationem augens.

IMMOLARE, idem quod sacrificare (proprie molā, i. e. farre molito).

Impedire, v. Pes.

Imperare, v. Parare.

IMPETARDA, impetu ardenti portas perrumpens instrumentum.

Impetrare, v. Patrare.

Impilia, v. Pileus.

Impostor, v. Ponere.

Impotens, v. Pos.

Impulsus, v. Pellere.

Imus, v. Infimus, in Infra.

IN quod studium venisti, in eo mane, in id incumbe; vagari mente ineptum est.

INANIS locus (in quo nihil est) inaniri non potest. Potest anima exinanîri, ab inanibus inanitatibus, quibus inaniter occupantur, qui amant inanias.

Incendere, v. Candere.

Incentivam, v. Canere.

Incessere, v. Cedere.

Incestus, v. Castus.

Inchoare, v. Chaos.

INCÎLE (g. n., plur. incilia; vel inciliae, et incilae, et -es), fossa, pro aquae fluxu effossa.

Incisum, v. Caedere.

Inclutus, v. Cluere.

Incolumis v. Columna.

Inculcare v. Calcare.

Incus, v. Cudere.

Incutere, v. Quatere.

INDAGARE feram, est per odorata vestigia inquirere; quod canes indagatores, indaganter faciunt, feramque ad indaginem compellunt.

Inde, v. Unde.

Index, Indicium, v. Dicare.

INDICUM, color.

Indidem, v. Dem.

Indigena, v. Genere.

Indigere, v. Egere.

INDIGES (-etis), ex homine Deus factus (gentili superstitione); indigetare (et indigitare), invocare, vocare, nominare. Indigitamenta (-orum) rituales libri Ethnicorum.

Indoles, v. Olescere.

Induere, v. Duo, duere.

INDUCIAE, suspensae ad tempus hostilitates.

INDULGERE alicui, est plus aequo permittere; ut facit indulgens mater, corrumpens nimiā indulgentiā liberos.

INDUSTRIUS (et -iosus) vir commendatur a sua industria, cum nihil agit nisi industriê.

Inermis, v. Arma.

Iners, v. Ars.

Infans, v. Fari.

Inferus, v. Infra.

Infestare, v. Festinare.

Inficere, v. Facere.

Infitiari, v. Fateri.

Infimus, v. Infra.

INFRA, est nota sitūs sub alio. Ut: Infra nos est, quod infra est, nempe infera loca, inferioresque inferi (sc. spiritus) cum infimo inferno (-um) infernisque tenebris. Inferiae fuerunt funerales ceremoniae; inferiale autem (et inferale, et ferale) epulum, unoque nomine feralia, convivium pro demortuis. Quaedam aves sunt ferales.

INFULA, velamen capitis sacerdotis.

INGENIUM, ingenita vis cuiusque rei, in specie humanae mentis, quā pollent ingeniosi. Qui est bono ingeniō, ingenuus dicitur, facitque omnia ingenuê, pro ingenuitate suā.

INGENS (g. o.), valde magnus.

INGLUVIES, v. Gula.

Ingruere, v. Grus.

INGUEN (-inis, n.), pars corporis circa pudenda.

Iniquus, v. Aequus.

Initium, v. Ire.

Inquilinus, v. Colere.

INQUINARE te non vis? Fuge inquinamenta omnia.

INQUIO, aio, dico; inquit, inquam (pro "inquiebam").

Insidiae, v. Sedere.

Insipidus, v. Sapidus.

Insitus, v. Serere.

Inspergere, v. Spargere.

INSTAR (-aris, n.) aequalitas rei. Hinc ad instar (et sine praepos. instar) montis.

Instaurare, v. Staurare.

Instinctus, v. Stinguere.

INSTITA, taenia assutae fimbriae.

Institor, v. Stare.

Institutum, v. Statuere.

Insulsus, v. Sal.

INSULA, est terra undique circumfusa aquis; peninsula cohaeret unā parte continenti. Inhabitant eam insulares, gubernat insularius. Quaedam maria valde sunt insulosa.

INTEGER (-gri), intactus et illaesus, dehinc inculpatus. Vis ergo tibi famam integram? Vive integrê; integritas optimum scutum. Aegrotas? Et vis integrascere? Medicus tibi valetudinem integrabit, Dei ope. Sed incipe ab integro diaetam, si non vis redintegrari morbum.

INTELLIGIS (seu intellegis) quid loquar? Si nondum intellexisti, attende. Intellectum rerum tibi formo, quia tibi usui non erunt, nisi intellectae. Intelligenter igitur tecum ago, ut evadas intelligens.

INTER, interea (et interim, vel interibi), interdum.

Intercus, v. Cutis.

Interdiu, v. Dies.

Interficere, v. Facere.

Interimere, v. Emere.

Internus, v. Intus.

INTERPOLARE, est attritam vestem dissuere, inversamque perpolire, ut videatur nova; quod interpolator facit, vestemque interpolem (interpolatam) pro nova vendit.

INTERPRES fidus, interpretatur sermonem non intellectum fideli interpretatione, donec interpretata intellecta sint.

Interstitium, v. Stare.

Interula, Intestinus, Intimus, v. Intus.

Introitus, v. Ire.

INTUS, et intra, notant situm in occluso, vel motum ex occluso. Habent sua derivata, quorum sensum sic disce:

Si scire vis, stans foris, quinam amici intus, intra domum, sint, intrato domum; aut eos evoca intus foras; aut saltem inspice intro (vel introrsum). Res intraneae (seu internae) melius cognoscuntur intrinsecus. Interula, est interior thorace. Inter membra interanea (seu intestina) longissimum est intestinum. Amico intimo, patere debent intima intimê, priusquam intimentur (i. e. publicentur) aliis.

Invicem, v. Vix.

Invitus, v. Vitare.

IOCUS (verbum ludicrum) est condimentum sermonis, si quis ita iocatur, ut dicta iocō prosint serio. Nimis iocosus (seu iocabundus), et qui rebus iocularibus (ioculariis, vel ioculatoriis) plus satis delectantur, nimiā iocatione ioculariter tempus perdunt.

IOVIS (-is, m.), ethnicis summus Deus (quem in nominativo saepius Iupiter, q. e. "Iovapater", vocarunt). Iupiter planeta eius stella. Iovis dies, feria quinta hebdomadae. Veiovis (q. e. malus Iovis), daemon.

IPSE (-a, -um), non alius, ipsemet, ipsus, ipsissimus.

IRA (inflammatio ad vindictam) licita est, si quis irascitur malis; illicita, si iracundus nimis facile, aut furenter excandescit. Tu nihil fac iratus, sine prius defervescere iracundiam.

IRE, semel est; itare, itionem iterare. Si abire aliquō opus est, et abituris, ne differ abitionem (abitum); si cogitas adire alium, cognosce an pateat aditus. Ambit locum, qui circumit (sed circuitiones dant ambages); ambit puellam, qui eam quaerit uxorem; ambit honores, qui captat anteire aliis, talisque ambitio, ostendit ambitiosum animum. Cum duo (vel pauci) coeunt, coitio est; cum plures, coetum dices. Propera exire de loco, cui imminet exitium, aut aliquid exitiale (exitiosum), si patet exitus; nisi enim fugis, malus exitus te opprimet. Cum aliquid singulare inimus (h. e. inceptamus) est initium; ut, cum initiamus initiales discipulos, ut habeant sua initiamenta. ¶

Multi mortales, mox ac introeunt mundum, intereunt, atque sic interitum cum introitu iungunt. Sed et nos ceteri, hodie forte vegeti obimus, et munia obimus, cras mortem (vel morte) obibimus. Ergo qui sapis exspecta obitum tuum, non obiter. Sed qui nos morte praeeunt, non propterea pereunt, aut dispereunt. O quam multi securê praetereunt caelestia, et nimis depereunt terrena! Quae tamen praeteribunt, illique unā deperibunt; nam quicquid nunc praesens est, mox erit praeteritum. Qui redit peregrê, mox a reditu requirat in suos reditus, quomodo administrati sint. Vir fortis subit pericula, orta subito (et desubito) subitaneō consiliō. Transi flumen, ubi transitus est; transitorias vero res, cura transitorie (transeunter), quia vita transit subito.

IS, ea, id; iste, ista, istud; idem: istic, istaec, istoc (pro "iste hic", "ista haec", "istud hoc"); istîc (ubi iste est), istinc, istāc, istō, et istōc, et istorsum. Eā (sc. viā) eō, (sc. loco) eō (sc. fine) ideo ideoque. Eō magis; adeo (usque eo, usque adeo). Idem, eadem, idem: identitas.

ITA sentit Salomo, itemque Plato, alii Philosophi itidem, quod casus iidem redeant identidem. Itaque nihil novi sub sole.

ITER (itineris, n.) est itio in via, et ipsa via. Qui ingreditur iter, induit vestem itinerariam; qui facit itinera magna, consignat ea itinerariō (-um, n.); si iter iterat, scribit iterum (seu iterato).

IUBA (-ae) sunt crines a collo animalis iubati penduli; iubar vero lucidior stellae radius, instar iubae se spargens.

IUBET quis malum quid? Ne facias iussum eius, etiam millies iussus; bona vero fac etiam iniussus.

IUBILAT, qui prae laetitia clamat, iubilō (-um, et iubilatu) non semper iucundo. Annus iubileus dicitur, in quo singularis aliqua gratia populo conceditur.

IUCUNDUS sermo (delectationem afferens) auditur iucunde; res iniucunda nihil habet iucunditatis.

IUDICAT (h. e. ius indicat) iustus iudex iustê, cum exercet iudicium non secundum proprium iudicium, sed secundum leges, ad quas tamen rectê intelligendum opus est iudiciō acutō; ut autem queat recte inter partes diiudicare, et sic citra praeiudicium rem alteri abiudicare, alteri adiudicare, iubet res iudiciarias agi iudiciali processu.

IUGERUM, est portio agri 120 pedes lata, et bis tanto longa.

IUGIS fons manat iugiter.

Iuglans, v. Glans.

IUGULUS (et -um), anterior colli pars, quam homini praescindere iugulare est. Sunt et iugula ossa iuguli ima.

IUGUM est tignamentum, quō iugarius boves iugatorios aratro iugat et adiugat, finitoque labore rursum abiugat, postridie denuo coniugat, tum rursum vinculis iugalibus seiugat; donec ita saepius subiugando efficiat subiugales, et coniugos (seu iuges). Similis sors est coniugum, qui copulā coniugali coniunguntur, ad facilius ferendum multiiugas aerumnas coniugii. Equi currui praeiuncti sunt bigae (contractê, pro "biiugae") vel trigae, quadrigae, seiuges vel octoiuges. Dicitur etiam iugum scapus bilancis, et in temone currūs, ubi equi funibus alligantur; et lignum cui textores stamen circumvolvunt; et in longiore ponte sublicio iunctura una; et in vinea pérticae obliquae, ubi vites iunguntur; et iugum montis, cacumen oblongum. Iugamentō vero pannifices distendunt pannos; iugamentō vitrarius includit fenestram.

IUMENTUM, est quadrupes domestica maior, operarum nostrarum adiumentum. Unde mola iumentaria, quae iumentis versatur.

IUNCUS (herba palustris enodis, et sine foliis) et iuncetum reperiuntur in iuncosis locis; e quibus pueri plectunt iunceos (vel iuncinos) corbes. Vitem iuncidam (vel eiuncidam) vocant gracilem.

IUNGIMUS res, quas volumus esse iunctas; coniungendo eas iunctim tam arctê aliquando, ut iunctura non appareat. Aliquando illis subiungimus alias, rursumque abiungimus (vel deiungimus, seiungimus). Amicis iniungimus aliquid blande; subditis iniungimus severê, adiunctā comminatione, ut coniunctim agant. Auriga cum equum transiungit, prius eum ab altero, cui adiunxerat disiungit.

IUNIPERUS dat oleum iuniperinum.

Iupiter, v. Iovis.

IURAT, qui vindicem iniustitiae Deum invocat, iuramento (seu iureiurando) confirmans veritatem. Iudex adiurat eum, cui iniurato non credit, ut iurato fateatur verum; quamquam homo malus etiam iuratus falsa loqui audet, sanctê deierando et tamen periurando (sive peierando), h. e. periurio conscientiam aggravando, periurūs. Quidam temerê eiurant res per se bonas; alii impiê abiurant rem creditam; alii coniurant in alicuius perniciem, impiā coniuratione coniurati.

IURGARE (et iurgari) cum aliis, et excitare iurgia, gaudet iurgiosus iurgator; dignus quem omnes obiurgent obiurgatione crebra verbisque obiurgatoriis.

IUS (iuris, iusculum) cocti cibi liquor est; quomodo cocta caro dicitur iurulenta (et iussulenta); placenta vero rara iurea. Quibusdam cibis paratur ius spissum, vel ius piperatum et ius nigrum, vel ius gelatum.

IUS (iuris) est Dei et rectae rationis iussum; quod qui dicit, iure dicat, iuridico (seu iurediciali) processu; sitque iuris peritus, ut in iuris dictione sua defendat affectos iniuriā adversus iniurios (seu iuriosos) alios iniuriosê tractantes, iuxta iurisprudentiae leges. Quando iustitium est (quasi, "ius-stitium", cum ius sistitur), abstineat se a iurisdictione. Iustus vir studet iustitiae, iniustus iniustitiae. Merces iusta, iustê datur mercenario. Mortuis iusta (sc. officia) iniustê negantur.

IUVARE alios, quocumque iuvamine si quem iuvat (h. e. oblectat) habebit et ipse adiutorem Deum. Adiuva ergo ubicumque potes; immo crebro adiuta fideli adiutu, quicunque eget adiutorio tuo.

IUVENIS, tu homo succrescens, si vis fieri senex, custodi iuventam (vel iuventutem) tuam a malo! Parce tuo iuvenili corpori, ne agas nimis iuveniliter. Senes iuvenescere non possunt; sed solent iuvenari, adsueti iuvenilitati. O iuniores, audite seniores! O iuvenculi et iuvenculae, nolite esse ut iuvenci et iuvencae, quibus non est intellectus.

IUXTA te sum: asside iuxta (vel iuxtim).

LABAT (seu labascit) quidquid ad ruinam inclinat; labitur autem, quod ruit. Senex prae senio subinde lapsat. Domus labilis, et ventis labefactata, nisi restauratur, collabitur et dilabitur. Pluvia delabitur nubibus, perlabitur aerem, illabitur flumina; quae allabuntur urbibus, aut illas praeterlabuntur, et elabuntur in mare. Tu stude servare famam a labe, conscientiam a peccatorum lapsu; orans Deum, ut te non sinat prolabi in malum, aut (si surrexisti) relabi.

LABIA sunt oris margines, quae magna habet labiosus labeo.

LABOR est cum difficultate coniuncta actio; quem laboriosus homo non refugit, sed laborat laboriose, semper allaborans ut elaboret. Si tamen laborat morbo, quaerit collaboratorem, ne maneat opus inelaboratum.

LABRUM, vox homonyma. Nam in labro considentes lavamus, in labro aquam perticis duabus duo portamus. Fluvius lambit sua labra, et labrosus homo mordet sua labra.

LABRUSCA est vitis agrestis; labruscum, uva agrestis.

LAC (succus uberum) est primum nostrum alimentum. Matres enim (quia quicquid cibi assumunt, id lactescit) lactant prolem, proles vero lactet. Et a lactatu (seu lactatione), i. e. postquam ablactati sumus, venire ad lactaria (seu lacticinia) naturalissimum est; neque nutrimentum lacteum facit podagram. Bos igitur lactaria melior delico (ablactato porcello). Collactanei sunt uberibus eiusdem nutricis pasti.

LACERARE, est molle quid in frusta (vi non magna) dissolvere. Lacerna tamen (vestis vilis propter pluviam iduta) melior est integra, quam lacera aut semilacera; tametsi talis sit, ut delacerari, aut etiam dilacerari possit.

LÁCERE (lexi, lectum), provocare blanditiis. Inusitatum, sed composita sic: Alliciunt incautum deliciae, illiciuntque in periculosas illecebras, ut aves illices (seu allectores) pelliciunt alias delectabili cantu in laqueos. Delicatus habens in deliciis delicatos cibos, et delectamenta corporis, non delectatur fere aliis, quam illectamentis sensuum. Tu cave aliena arcana elicere (seu prolicere), aut pellicere ad malum, quibuscumque pellecebris, aut pellacibus verbis. Pietas te oblectet, optima animae oblectatio (seu delectatio). Pellex (maritum ab uxore pelliciens) et quicumque in pellicatu vivit, reddent rationem Deo.

LACERTUS est manūs pars, a cubito ad carpum; lacertosi sunt robusti. Lacerta genus serpentis pedatum (et quasi lacertosum).

LACESSERE aliquem (ad iram vel pugnam) cave; nam lacessîtus non feret iniuriam.

LACRIMA (vel lacryma), humor ex oculis profluens. Tu quid lacrimas (vel lacrimaris)? Quid lacrimabundus exclamas? Ad quid tot lacrimosi fletus? Tam lacrimabile bellum Europae quem non faciat collacrimare? Si quis non illacrimari tantis malis potest, ferreus esto.

LACINIA, pars vestimenti pendula, assuta; quae inde laciniata, et laciniosa dicitur.

LACTES (-ium, f.) sunt in animali terrestri intestina tenuia, sub ventriculo conglobata; lactes in piscibus masculi signum, unde piscis lactarius.

Lacteus et Lacticinia, v. Lac.

LACTUCA, herba acetariis apta.

LACUS (-ūs) est stagnum maius, habens aquas defluas, pisces lacustres. Lacus vas, ubi vinum vel cervisia conficitur, amplum et apertum. Lacuna ubicumque aqua stat, ut in campo lacunoso; est lacuna in saepe; lacunar autem (seu laquear) in lacunato conclavi.

LAEDERE, indebitê tangendo vulnerare; omnis enim laesio noxia. Ut cum navis alliditur ad scopulum, vel illiditur in fundum, forti allisu (et illisu); nam non manet illaesa. At nos collidendo chalybem silici, elidimus ignem.

LAETUS (animo simul et vultu gaudens) est, quem res laetae laetificant. Tu, cui obveniunt multa laetabilia, ut ne laetitia sit noxia, laetare in Deo, ipsumque lauda laetê.

LAEVA manus sinistra est; et laevorsum (seu laevorsus), sinistrorsum.

LAGOENA, laguncula, vas vinarium portatile.

LALLARE, infantiliter loqui.

LAMBIT canis aquam, dum exsertā linguā velociter attrahit; lambit felis patinas. Liguritor allambit (et delambit, praelambit) quicquid illi bene sapit, circumlambens labia.

LAMENTUM est deploratio cum eiulatu; quomodo lamentatur, cui aliquid lamentabile accidit.

LAMIA, spectrum femineā formā, infantium sanguinem sugens venefica.

LAMINA et lamella, sunt metalli frusta in tabellas redacta; quas laminat laminarius.

LAMPETRA, piscis lambens petras.

LANA (ovium pili) tondetur de lanatis ovibus copiosê, quando lanicium (vel lanicia, i. e. grex laniger) bene lanosum est. Hanc emit lanarius, venditque rursum lanificibus gnaris lanificii, qui laneos pannos texunt. Lanugo adhaeret lanuginosis arboribus.

LANCEAM (hastam in medio amentatam) gestat lanceatus miles, h. e. lancearius; lanceola spiculum est.

LANCINAT cutem qui unguibus aut rostro concerpit.

LANGUET res languida cum viribus deficit; elanguet (vel oblanguet, relanguet) cum languore conficitur.

LANIAT (in frusta discerpit) capillos et amictum, qui valde luget; laniat bestia ceteras animantes, crudeli laniatu. Lanius (vel lanio) mactat pecudes in laniena, earumque carnes vendit in laniario (seu lanigna taberna) super mensa lanionia. Lanista docet gladiatores, quomodo se dilanient.

Lanicium et Lanugo, v. Lana.

LANX, patina lata, minus profunda. Librae patella, lancula, vel langula.

LAPIS est varius (ut lapis molaris, lapis fissilis in tabellas, lapis bibulus, pumex etc.). Cum volumus exstruere lapideas aedes, eruuntur lapides e lapicîdinis a lapidario, et edolantur variê a lapicîda. Ager lapidosus elapidatur. Quaedam ligna lapidescunt. Deus vero lapidare iussit eum, qui dilapidat patrimonium, Deut. 21, v. 20-21.

Laquear, v. Lacus.

LAQUEUS, funis ad illaqueandum (h. e. capiendum) feras vel aves, tensus. Vitis ablaqueatur, cum circumfossa liberatur a radicibus noxiis.

LAR (laris, m.) apud gentiles fuit genius domesticus, custos domūs; lararium, sacrarium domesticum; larva, lar spectandum se exhibens; tum facies ficta vultui imposita; quomodo larvati repraesentant alienam personam.

LARDUM (vel laridum), caro suilla pinguis salita, quā traiectant assaturas macilentas.

LARGUS opum (abundans) sit largus manu, ad largiendum pauperibus; sed largê (et largiter) delargiri (et elargiri) eō tantum, ut videaris, vana largitas est; largitionibus corrumpere iudices, impium.

LARIX (-icis, f.), arbor abieti cognata odorifera; larignum lignum cariem non sentit.

LASCIVUS nequam, lasciviā petulans, lascivit ut pecus lascivê (et lasciviter).

LASSUS est, quem labores lassārunt; fit autem ut semel delassatus, facilê rursum lassescat, et lassitudinem sentiat.

LATERES (lapides cocti), e quibus fiunt aedificia latericia, coquuntur a laterario, in lateraria.

LATERE (freq. latitare) qui vult, quaerit latibulum, in aliquo latebroso loco, ubi degat latenter. Peccator autem ubi quaeret latebram, in qua oblitescat, ac deliteat?

LATERNAM, receptaculum lucernae, facit laternarius, et domino suo praefert laternarius.

LATEX (-icis, m.), omnis liquor dicitur, in specie scatebra.

LATIUM, regio Italiae, ubi nata Latina lingua, diffudit se per gentes. Nam ubi non invenies Latinum, quocum Latinê queas loqui? Ergo disce Latinitatem, sed puram.

Lator, v. Ferre.

LATRARE, caninā voce iram effundere; qui latratus naturalis est cani, sed homo qui bonos allatrat, loquentibus oblatrat, et percitus irā, arcana elatrat, malitiosus est.

Latrina, v. Lavare.

LATRONES (-unculi) olim erant milites, latrocinantes (id est, servientes) ob stipendium; nunc sunt praedones exercentes latrocinium in viis publicis; in quos inquirit latrunculator. Ludus latrunculorum est, ubi bellum repraesentando, disponuntur latrunculi, super tabula latruncularia.

Latus, i. e. sublatus, v. Ferre.

LATUS (-a, -um) fluvius latê se diffundens, quō magis fluxum prolatat (i. e. prolongat), eō magis latescit; donec in maximam latitudinem dilatatus (et collatatus), mari se infundit.

LATUS (-eris, n.) dicimus dextrum et sinistrum, tametsi corpus quadrilaterum sit. Arma lateraria, vocamus gladium; dolor lateralis, pleuritis est; collaterales, sunt cognati a latere.

Laudare, v. Laus.

LAURUS, arbor perpetuo virens, crescit in laureto, habet pulchras laureas frondes, quibus coronati victores dicuntur laureati; oleum laurinum est pretiosum.

LAUS (-dis), rei benê aestimatae praedicatio. Ergo ne lauda, nisi eum qui aliquid laudabile egit. Adulatorii laudatores collaudant, immo dilaudant, etiam illaudata facta, laudatione noxiā.

LAVARE, aquā purgare est. Praeteritum habet -i, supinum -tum, et -atum, et -otum. Unde formantur hae voces: Lavat lotrix linteamina, elavatque diligenti lavatione (seu lotione), ut bene lauta sint; semilauta vero relavat novā loturā. Qui lautitiam amant, saepe lavant in lavacro (-um), praesertim in lavabro (seu labro). Per lavatrinam effunditur e culina colluvies; per latrinam, aliae sordes. Lautia erant honoraria, externis legatis missa lautissima, manibus illotis non tangenda.

LAVENDULA, herba.

LAXUS arcus (non valde tensus) non opus habet laxari; vestem laxam, sed cingulo valde constrictam, relaxamus. Laxitas confert ad respirandum laxê. Historiam prolixam enarrare prolixê licet; alibi prolixitas sermonis odiosa est.

LECTUS, lectulus, est locus super quo quiescimus; quem sternit lectisterniō lectisterniator. Supellectile (n., et -is, f., et supellex, -ectilis) olim lectisternia, hodie omnes reculae mobiles, quam curat servus supellecticarius. Lecticā gestantur delicati, a lecticariis.

LEGARE, est personam cum mandato mittere; ut cum princeps mittit legatos cum legativo (i. e. viatico) ad alios principes, aut ablegat iudices delegatos ad subditos suos; aut relegat a se facinorosos. Socius legationis collega est; quos decet concordia, ut et omnes in quocumque collegio viventes collegas. Cum aliquis moriturus aliquid alicui legat, et iste legatarius (cui legatur) isto legato contentus non est, allegat aliquem ad legatorem, et allegat ius suum, et allegat exempla, etc.

LEGERE, legi, lectum, duo significat. (1.) Aliquid sparsum tollere. (2.) Verba scripta oculis colligere.

Derivata et Composita, a Significatione 1.

Dux belli legit milites, non ita confusê, ut solet legulus dum legumina colligit. Nam quaerit lectos tantum, utpote sustentandos publicā collectā rursumque inter collectos, habet delectum. Quia non deligit elegantes formā, aut inelegantes, sed quos videt esse diligentes, eos ob diligentiam diligit, et alligit; negligit vero negligentes, ob negligentiam. Tum ex toto collecto (seu collecticio) agmine, seligit, ordinatque legiones ex milite legionario, relinquens alios auxiliis; et ex illis, si exercitus sparsus recolligitur, sublegit, novā selectione etc. Electores eligunt electione liberā quem volunt. Aquilex curat aquilegium. Coronariae mulieres delectantur florilegio. Tu si fueris diligens, eris praeceptori dilectus, etc.

a Significatione 2.

LEGIT lector lubens scripturam legibilem, relegitque lectione iteratā, ut si quid fuit illectum, aut non intellectum, novā perlectione patescat. Levicula sublegit cursim, notabiliora praelegit aliis, aut dat praelectori, pulchra collectanea.

LEMURES (m.), umbrae mortuorum, spectra.

LENIS (non vehemens) aura lenit sudantem viatorem lenê (leniter) afflans lenimine (lenimento) suavi. Fac et tu delenias (vel delinias) alios, lenitate morum, ceu suavi delenimento (seu delinimento).

LENO impurus, et lena impudica, impiā lenoniā arte, exercent lenocinium; sed lenocinium verborum, lenocinatur auribus.

LENS (-dis, f.), pediculi foetus, adhaerens capillo; sed lens (-tis, f.), legumen piso minus. Lendes non edunt lentes, sed cutem.

LENTIGO (-inis, f.), macula in corpore subrufa, qualibus deformatur lentiginosus.

LENTUS, talis ut flecti possit, nec frangatur, dehinc motu tardus. Arcus lentus, habens lentitiam bonam, bene potest lentari; si induruit, inditur fervidae aquae, vel cineri, et lentescit denuo. Arbor lentiscus dat resinosum lentorem, et lentiscinum oleum. Tu esto ad iram lentus, et ubi lentitudo melior est quam praecipitantia, age lentê.

LEO, quadrupes generosissima est; cor leoninum etiam de humano dicimus; lea (et leaena) parit leunculos; leopardus est semileo et semipardus.

LEPOR (et lepos, -oris, m.), suaviloquentia, quam habet sermo lepidus; barbarus est illepidus.

LEPRA, scabies profunda carnem depascens; leprosi sunt miseri.

LEPUS (-oris, -usculus) fera delicatior; leporinus adeps sanat vulnera.

LESSUS (-ūs, m.), lugubris eiulatio.

LETUM, (poetis) mors; letale, mortiferum; letaliter aegrotans raro revalescit.

LEVIR, uxoris meae (aut mariti mei) frater.

LEVE (-is, sine pondere) onus fertur leviter; et quicquid habet levitatem, id levare, ac elevare, leviculum est. Vides aliquem gravatum? Releva, ut sentiat levamen. Nolle sublevare miserum, nequidem levidensi (vel -o) munusculo, immisericordia est; irridere etiam, levitas, quod faciunt leves mente.

LÊVIS res habet superficiem tactui aequalem; aspera ut accipiat lêvitatem (seu lêvorem), lêvigatur (seu lêvatur), et allêvatur vel delêvatur.

LEX (iuris et aequi regula) docet sanctione legali, quid ad mentem legis latoris (qui legem tulit) agendum sit. Sed an agatur legitimê (h. e. legi consentaneê) cognoscit leguleius (qui leges legit et interpretatur), ut in illeges (legi non subiectos, petulantes) animadvertat magistratus. Exlegibus (lege exceptis) conceditur privilegium (privato homini data lex), sed ut privilegiarius nihil agat illegitimê.

LIBARE, duplex verbum. (1.) Labiis gustare. (2.) Vinum aut mel sacrificio affundere.

Composita a Significatione 1.

Delibat cibos, qui alteri praelibat; illibatum (et indelibatum) dicitur intactum.

A Significatione 2.

Sacerdos libabat libum (placentam) et alia libamina (libamenta) delibutus unguento. Sed liba mellita, parat libarius.

LIBER (-ri), cortex arboris interior; quam antiqui delibrabant, faciebantque libros a librariis scriptos, et in taberna libraria venditos. Libellos ferebant libelliones; libelli famosi vetiti sunt.

LIBER (-a, -um; sui iuris et potestatis) utitur rebus suis liberê, progignitque liberos, consortes libertatis suae; quā si donat servum, facit libertum, cuius filii libertini sunt, plusquam semiliberi. Homo liberali mente liberalis est in alios, ostendens liberalitatem ubi potest; illiberalis omnia facit illiberaliter. Quem quis liberat e periculo, est eius liberator.

LIBET (seu lubet, i. e. placet) aliquid honesti agere? Age libens (aut libenter) summaque libentiā quidlibet. Sed cui allibescit (collibet) prolubitu agere, malum est prolubium. Libîdo libidinosum libidinari cogit.

LIBRA, idem quod as, unciae; et libra instrumentum res librandi. Nam libripens (qui res librā pensat) librat merces librā, h. e. libraminibus eō destinatis; dum se librant super librili. Ut autem perlibret, videt num res sit libralis (unius librae) an bilibralis, tri-, quadrilibralis; atque tum illi opponit libram, aut selibram aut sesquilibram etc., donec libramentum ostendat aequilibrium. Tunc enim patet librans et libratum esse aequilibria, et rem recte delibratam. Tu si quid serio agendum est, delibera prudenti deliberatione, etc.

LIBURNA, et liburnica, navis celer.

Libum, v. Libare.

LICET, duplex verbum. (1.) Liberum est. (2.) Prostat venale.

Derivata et Composita a Significatione 1.

Licet agere licita, non licet illicita. Licentia quosdam corrumpit; eos videlicet, qui dum nimis licenter agere volunt, prolabuntur in licentiam malam, fiuntque licentiosi.

A Significatione 2.

Cum res venalis licet, emptor eam licetur, facitque licitationem. Sed si licitatori alius contralicetur, plerumque plus pollicetur. Tu autem si quid pollicitus es, habe ratam pollicitationem. Licet sint, qui pollicita non praestent, egregii homines, scilicet! Quos imitari si tibi libet, ilicet.

LICIUM, instrumentum textorium, e filamentis contextum, quō diductō aperitur stamen ad excipiendum tramam. Unde bilix (et trilix) tela duplici (et triplici) texta licio.

Lictor, v. Ligare.

LIEN, viscus in sinistro latere, atrum humorem attrahens; lienicus (et lienosus) ex liene laborans.

LIGARE, vinculis constringere; quod habet varios usus, neque ligamina sunt unius modi. Caligas colligamus ligulis. Femori subligamus subligaria: Fronti praeligamus frontalia. Libris illigamus chartas. Lictor lictoriis loris circumligat, et perligat maleficum; tum ei post tergum religat manus et alligat palo. Chirurgus obligat vulnera ligamentis idoneis ad deligandum; est enim istuc obligatus.

LIGNUM, corpus plantae (dimin. ligillum). E ligno et fruticibus lignosis struunt lignea aedificia fabri lignarii. Sed lignator lignatur in silva; peractaque lignatione, convehit ligna in lignarium (nunc etiam dicunt lignile). Herbae quaedam etiam lignescunt.

LIGO (-onis, m.), instrumentum fodiendi ferreum.

LIGUSTRUM, arbuscula.

LILIUM (herba magno flore insignis) crescit in lilieto, unde oleum liliaceum; sed lilium convallium minuto est flosculo, sed odoratissimo.

LIMĀ (ferramento incîsuris asperato) limamus (h. e. radimus aut polimus) metalla, delimando asperitatem, et elimando ut niteant; a limaturâ remanet limatura.

LIMAX (-acis, m. et f.), cochlea sine testa.

LIMBUS, est sutela in margine vestis, ne retexantur filamenta; ideo enim limbus obducitur, a limbolario.

LIMEN, trabicula ostii transversa duplex; subliminare et superliminare reperiuntur in qualibet ianua; non item liminaris lapis. Eliminare dicitur, qui quod intra domum agitur, spargit foras. Multi captivi, vel aliās eliminati, recuperant sua postliminio, iure postliminii.

LIMES (-itis, m., signum dividens agrum ab agro) limitat agros. Limitaneus miles custodit provinciam. Res quaeque habet suos limites; extra quos ne procurrat, limitanda est, limitatione certā.

LIMPIDA aqua, est purê clara, perspicuae limpitudinis.

LIMUS, lutum ex aquae putredine relictum; quomodo limosa est tota Aegyptus, quia quotannis oblimatur a Nilo flumine.

LIMUS (-a, -um; aut limis, -is, -e) oculus fit, cum collimamus ad scopum.

LINEA (funiculus lineus) cretata, extensa super mensam, sublataque et demissa, facit lineam pictam in mensa, rectiorem quam si ad ligneam lineam, h. e. lineale lineares illam. Pictor delineat lineamenta picturae. Sagittarius collineat ad scopum.

LINERE (et aliquando linire; lêvi, lítum) est aliquid molle crassê inducere. Ut linit vietor dolia pice, infunditque ita litis liquorem, et oblinit epistomium luto; relinitque cum promendus est potus. Lituras facimus in libro liturario; in quem quidvis notabile illinere licet; sive allinendo ad marginem sive interlinendo textui; quod si postea displicet, lituramus etc.

LINGERE mel, et delingere de cochleari, puerilis linctus est. Sed lingurire et ligurire, et liguriendo patrimonium abligurire, morbus est ligurionis, curandus non liguritione, aut linctu (h. e. medicinā lingendo assumenda) sed fame, aut pistrino.

LINGUA, lingendi et loquendi instrumentum; dimin. lingula (et ligula). Unā linguā loquimur omnes linguas, quas callet aliquis bilinguis, tri-, quadrilinguis etc. Linguax loquitur nimia, elinguis nihil, elinguatus impeditê. Tu esse bilinguis cave, immo et linguosus.

Linire v. Linere

LINQUERE (liqui, lictum), sinere, omittere. Linque peccata! Cave delicta. Nam si quid quod faciendum est delinquis, delinquis. Si studium virtutum relinquis, derelinquet te Deus. In deliquio solis, paucula lux nobis est reliqua; in deliquio animi, tenues reliquiae virium. Reliquator partem debiti solvit, partem reliquatur.

LINTER (-ris, m. et f.), navicula ex uno ligno excavata; alveus ligneus quō aquantur pecora.

Linteum, v. mox Linum.

LINUM, herba cuius semine pascitur avis linaria, et e cuius corticibus fit tela linea (seu lintea). Nam linteo texit linteum, quod emit et vendit lintearius; ex quo netrix facit linteamina, et linteola. Horum vero ramenta, linamenta dices.

LIPPUM (viscosê lacrimantem) impedit lippitudo; qui enim lippit, non bene videt.

LIQUOR est humor fluidus; qui semper liquet, seu liquidus est; non semper liquet, seu clarus est. Omnis pinguedo est liquabilis; quam si liquas (seu liquefacis) habes liquamen. Si quid liquatum (aut colliquatum) vis clarescere, deliqua, quomodo mustum eliquatum clarescit. Superflui humores defluunt e tecto per deliquias (seu delicias); undecumque per colliquias (collicias); ex agris per liquelices (liquelix, est porca eliquandis aquis).

LIRA, sulci striga eversa. Agricola liratim serit, cum sparsum semen inarat; et hoc vocant lirare. Sed mentis delirium est, cum delirus delirat, h. e. mente aberrat.

LIS (-litis, f.) controversia est inter partes iudicio contendentes. Litigium vero (q. e. litagium), cum in foro litigant litigatores. Sed esse nimis litigiosum, est vitilitigare (h. e. de re inutili litigare); cuiusmodi vitilitigatores exosi sunt.

LITARE (et litari) Deo, debet omnis peccator, offerendo litationes (seu litamina) et litanias.

LITTERA parva res est; litteratura ingens. Nam omnes bonae artes vocantur litterae; quas in litterariis ludis docent litteratores (h. e. litterarum doctores). Tu tamen si vis evadere non litterator (tinctus litteris), vix gnarus scribere litterulas, aut ad amicum exarare litteras, sed verê litteratus, disce omnes bonas litteras; licet has quidam illitterati fatui oblitterare, aut penitus esse oblitteratas optent.

LITUS (vel littus, -oris), ora maris; ubi reperies litoream arenam, et litorales pisces, avesque, in litorosa regione.

Litus, v. Linere.

LITUUS, bucina minor incurva, sono acuto; quā canit liticen.

LIVERE, colore plumbeo esse; quomodo pennis livet lividula livia. At homo invidus livescit, cum livet (h. e. invidet) fortunis aliorum; qui livor (et livedo) malus est.

LIX (licis, f., id est cinis per quem stillat aqua) colata facit lixivium, seu aquam lixivam. Vinum lixivum, est ex uvis contusis per se fluens. In castris lixa lixat cibos ut elixos (seu elixatos) edant.

LOCUS, receptaculum rerum, ubi locamus res. In loculo condimus mortuos. In loculis servamus pecuniam. Per loculos, seu loculamenta, collocamus res minutas, in arca loculata seu loculosa. Elocat domum ad inhabitandum locator, accepto locario (N. locarium pretium est pro locatione). Opifex autem locat operam mercede. Parentes locant filiam marito, si non est propter aliquem defectum illocabilis; atque si locupletes sunt, locupletant generum; qui viderit, ut bona in se collata, bene collocet.

LOCUSTA, cicada maior gregatim volitans, camposque vastans.

LODIX (lodicula), linteum lecti operimentum.

LOLIGO (-inis, f.), animal marinum, atro succo plenum.

LOLIUM, degener frumenti foetus, ne faciat panem loliaceum, excernitur cribrō loliario.

LONGUS (longulus), ante se protensus. Optas tibi praelongam vitam? Longê praestaret bonam. Nam longitudo rei malae elongat miserias. Promisit tamen Deus prolongare vitam piis, ut longum vivant. Si habes ante te iter longinquum, non sufficiet esse te longurionem, aut longipedem, aut habere longurium (pérticam longam); ipsa longinquitas retardabit.

LOQUI, est continuo fari. Sed cum loquimur alicui, aut alloquimur aliquem, loquela moderanda est sic, ne loquaces locutuleii videamur, et loquacitate molesti simus. Cum habemus aliquid eloqui sollemniter, aut colloqui cum honoratis, convenit praeloqui aliquid, antequam proloquamur; postea vero adhibere eloquentiam. Sed praeloquium sit breve, proloquium clarum, eloquium potens, colloquium ipsum pacatum, ne collocutorem offendas. Rem inhonestam circumloqui decorum est; interloqui aliis, indecorum; multo magis obloqui.

LORA, et loraea, vinum acinaceum.

LORICA, ferreum indusium, quo se loricat miles; ita paratur a loricario, ut diloricari nequeat. Scalae muniuntur loricā; castraque circumdantur loricā.

LORUM, coriaceum vinculum, varii usūs. Nam e loris fiunt loramenta; loro agitantur equi antecessores; malesici caeduntur flagris loreis, a lorario, qui aliquando loripes est.

LOTIUM, urina.

Lubet, v. Libet

LUBRICUS locus, ubi quis facile labitur; ut est viae lubricitas, quam imber lubricat; atque tum per lubricum itur lubricê.

LUCANICA, farciminis genus.

LUCAR, praemium ludionibus.

LUCIUS, piscis reliquorum tyrannus.

LUCRUM ex vendita merce emolumentum. Pecuniam enim lucrari, videtur lucrosum; sed multo magis lucrifacere animas.

LUCTA est, ubi duo luctatores sese invicem complexi luctantur, et quisque suum colluctatorem eluctari (h. e. prosternere), ipse vero ineluctabilis manere, nititur. Nos Christiani habemus spirituale luctamen, obluctari satanae, reluctari carni, deluctari cum ipsa ineluctabili morte.

Lucubrare, v. Lux.

LUCUS, silva amoena, cuius arbores comas densas, sed elevatas habent, ad iucundam sub umbra spatiationem; qualem si vis habere, collucato (vel inter- et sublucato) arbores.

LUDERE (lusi, lusum; lusitare) est aliquid agere, aut dicere, oblectationis causa. Delectat enim iuvenes cum invicem ludere, etiam se invicem ludere (illudere). Placetne ergo Lusitare? Aut quomodo lusus fiant spectare? Omnis lusor requirit collusorem; etiam cum se ludificant. In ludo gladiotorio, si lusio seria est, periculosa est; sed est plerumque collusio (colludunt enim secum) et spectatorum ludificatio. In aliis ludis publicis obleclant ludii et ludiae, saltu; quibus musici praeludunt, et alludunt; sed ita ut praeludium non abludat ab illorum gestibus. Et quia satietas est ludi etiam, interponitur quandoque diludium. Sed alludamus etiam ad nostros litterarios ludos. Vis hîc non ludere operam? Sed ita proludere (vel praeludere) negotiis vitae, ut postea operas peragas ludibundus? Dicam. Omnia anteludia quae hîc exerces, seriê fiant, non lusoriê, tametsi ludicra videantur. Haec methodus non deludet (seu eludet) te, nec exibit in ludibrium.

LUERE, duplex verbum. (1.) Affundendo obiter lavare. (2.) Solvere, piare.

Composita a significatione 1.

Eluimus aquā poculum, ut sit elutum; proluimus os, colluimus dentes; pelluimus in malluvio (q. e. "manuluvio") manus; subluimus in pelluvio (q. e. "pediluvio") pedes; abluimus (vel deluimus) undecumque illuviem, eluimusque talem proluviem (seu colluviem) foras, aut offundimus colluviari porco. Vinum diluimus ut sit purum. Eluvio, et diluvium, si quando contingunt, circumluunt agros, alluunt urbes, polluunt (h. e. inquinant) segetes, quamquam interdum afferant utilem fundo nostro alluviem. Tu autem ut serves conscientiam impollutam, fuge omnem pollutionem.

A Significatione 2.

Vis non luere culpam? Ne admiseris; et non sequetur luitio. Vis recipere oppignorata bona? Relue.

LUES (-is, f.), quivis contagiosus morbus; lues vaga, lues venerea.

LUGERE, ob amissam rem caram vehementer tristari; quomodo luget fida uxor lugubri voce et corde, luctuosum obitum maritii; nec facile potest elugere, dum verus est luctus.

LUMBRICUS, vermiculus ad pluviam e terra prorepens.

LUMBUS, infima pars dorsi, circa renes, ubi corporis robur est. Hinc delumbis et elumbis (et -us), debilis; et delumbare, debilitare; et lumbago (-inis, f.), debilitas lumborum.

LUMEN solis, dum illuminat terram, facit diem; dum vero alterum luminare (-is, n.) facit luminosam lunam.

LUNA (luminare caeli minus) facit lunari suo cursu noctem illunem, aut sublunem; illud in novilunio (et interlunio) hoc in plenilunio et circa illud. Experiuntur vim lunae omnia sublunaria; maxime vero lunatici (qui statis lunae temporibus laborant morbo comitiali), sive sit die Lunae, sive aliās.

LUPOS et lupas rapaces, quaerit luparius in silva, ob lupinas pelles; voracem lupum piscator in aqua; impuram lupam in lupanari seu lupanario (NB. lupanar et lupanarium, g. n.) impurus lupanarius; amarum lupulum, lupularius in horto; amarissimum legumen lupinum rusticus in agro; usum vero lupati (seu lupi), h. e. freni asperrimi, novit equiso.

LURCO (gulosus bonorum consumptor) lurcat avide cibos.

LUROR, pallor nigrore mistus; luridus, ita pallidus.

LUSCINIA (et lusciniola) avicula, suavitate cantūs omnes antecellens.

LUSCUS, altero oculo captus; lusciosus (et luscitiosus, et luscinus), qui ad lucernam non videt; eluscare, facere luscum.

LUSTRARE, triplex verbum. (1.) Lumine adhibito intueri. (2.) Militem conscriptum in ordinem redigere. (3.) Aquā conspersum aliquid eluere, seu expiare.

Derivata et Composita, a Significatione 1.

Pergamus lustrare voces; lustramen hoc non iniucundum est. Sol collustrat omnia, ut possint a nobis quoque collustrari, et perlustrari, melius quam sublustri nocte. Quod illustre est, non opus habet illustratione, cum ipsum illustret alia.

A Significatione 2.

Romani lustrabant cives suos quovis lustrō (i. e. quinquennio), bilustriō bis.

A Significatione 3.

Lutosa apri lustra (lacunas) visitant venatores; sed qui visitat lasciva lustra (i. e. ganeas) et ibi lustratur, lustrandus est mox lustrico illo die; non aquā lustrali, aut lustrifico cantu, sed fuste: haec est optima nebulonis lustratio (seu lustramentum).

LUTEUS color, est dilutê ruber; qualem habet luteum ovi; et avis luteola.

LUTRA, canis amphibius.

LUTUM, diluta humore terra; ex qua fiunt parietes lutei, integraque lutamenta; sed et lignea domus lutatur (seu delutatur). Pisces lutarii (seu lutenses) sunt insalubres; et tamen lutulentus sus in deliciis habetur. Via lutescit a pluvia, et collutulat viatorem.

LUX, flamma sese diffundens, et omnia circa se reddens visibilia. Emanat e lucido corpore, tralucet pellucidum, in non translucido relucet, ac elucet. Lucifer stella luculenta, luculentê (seu luculenter) lucet. Ad lucernam (q. e. "lucicernam") lucubramus, ut habeamus elucubratum opus antelucanis horis, antequam dilucescet, diluculō. Cum diluculum appropinquat, sublucescit, mox plene illucescit, elucescuntque dilucidê omnia quae nox obtexerat, non interlucente luna, sol enim praelucidus, collucet omnia, et illucet omnibus. Tu ne sis lucifuga; quā tibi praelucent qui viam virtutum dilucidant, sequere, luciper lucem perdidit.

LUXARE pedem, est articulare, h. e. loco suo evellere; qualiter luxus (luxatus) vir claudicat. Ergo luxationem cave.

LUXUS (-ūs) est nimietas in victu, amictu, habitatione; luxuria (et luxuries), intemperantia gulae; quomodo luxuriat (vel luxuriatur) luxuriosus.

LYNX (-cis, m. et f.), fera acuti visus; lynceus oculus.

LYRA, instrumentum musicum, cuius chordae rotulā versatili plectuntur. Carmen lyricum, quod ad lyram cantabat lyristes (-ae), seu lyricen.

Macellum, v. Mactare.

MACER (-ri, et macilentus) a defectu nutrimenti extenuatus; quomodo macet (macescit, et macrescit), qui famem patitur. Tu animae maciem (macrorem, macritatem, macritudinem) cave. Ager saepitur maceria (muro sine calce); emaciatur vero fimo sicco, aut nimio cultu. Coquus cibum durum macerat aquā, antequam maceret ignibus.

MACHINAM (instrumentum artificiosum, aliquid grave loco movendi) excogitat machinarius, scientia machinali. Qualibus ad construendum machinam (h. e. ingentem fabricam) mundi, Deus nullis est usus; utitur ad destruendum infinitis machinis, machinosus satan. Sed machinetur quicquid vult impius machinator, confundetur cum omnibus machinamentis suis.

Macror, v. Macer.

MACTUS, mage auctus (vox sacerdotis pagani, cum tauro arae imposito affundebatur vinum, clamantis, "Mactus est taurus vino et thure.") Hinc laudantes profectum in bono dicimus, macte virtute. Et mactare infortunio (affligere). Et mactat mactator pecudes, carnesque mactatarum vendit in macello macellarius.

MACULA, foeda in corpore aut veste nota. Sed tu neque librum macula; quia maculosus non facile emaculatur. Super omnia vero serva teipsum immaculatum, ne commacules animam vitiis. Sunt et maculae, foramina in reti. Maculosum animal dicimus vario colore conspersum.

MADERE (humore perfluere) non vis? Vita madorem; omnia enim madida madidant, seu madefaciunt, et commadefaciunt, permadefaciunt.

MAERET (ob tristitiam dolore afficitur) amicus maerore gravi, dum ob mortem amici incedit maestus (seu maestê), et maestitiam luctu testatur.

Magia, v. Magus

MAGIS (plus) scit magister, adeptus scientiam magistralem, quam discipulus nondum initiatus magisterio; qui tamen si didicerit magistrare (in societate praeire) poterit fieri ludimagister, vel aulaemagister, vel unus e magistratu.

MAGNUS, quantitate conspicuus; ut sunt magnates, et viri magnifici, ob magnitudinem, et magnificentiam magnificandi, magnopere. Sed maior (q. e. "magior", seu "magnior") est maioris aestimandus, ut maiores nostri, et magistratus maiestate a Deo honoratus. Maximus estne maximus natu? Est maximê.

MAGUS (occultorum naturae indagator) per magiam, et artem magicam, mira praestat; sed magia infamis, et pseudomagus, praestigia sunt.

MAIALIS, porcus castratus.

Maiestas, et Maior, v. Magnus.

MAIORANA, herba fragrantissima.

MAIUS mensis, -us, -a, -um.

MALA, genae pars eminens.

MALLEUS, instrumentum manuale capitatum, quō aliquid malleat (i. e. contundit) malleator, si materia est malleabilis.

Malluvium, v. Luere.

MĀLUM, fructus quem fert mālus (f.) arbor; sed lignum mālinum, non bonum daret navi mālum (-us).

MALUS (non bonus) malê peribit in malitia sua; malignus malignê nocet aliis malignitate sua; malitiosus malitiosê noxius est, sibi et aliis.

MALVA herba, malvacea folia.

MAMA (et mamma) mater est; et uber quo lactat; mamilla, tuberculum uberis (etiam in viro). Dic ergo: mamma, praesertim mammosa, tegit mammas et mamillas mamillari.

MANARE, minutim fluere. Quomodo aqua e fonte manali (i. e. iugi) promanat, foras emanat, in rivos demanat, per prata dimanat, arenam permanat; raro autem remanat.

Manceps, et Mancipium, v. Capere.

MANCUS, carens manu alterā. Tum in genere mutilus, defectus.

MANDARE, aliquid alicui gerendum committere, aut cum mandato mittere. Habes domi quod agatur? Manda tuis, et ut satisfaciant mandato tuo, attende. Si alibi, manda (seu amanda) aliquem mandatarium, negotiumque illi demanda; quod si est serium, adde litteras mandati, ut agat nomine mandatoris sui confidentius. Ita qui aliquem ante se praemandat, aut illi quid commendat, commendare illum solet litteris commendaticiis, si commendabilis est.

MANDE, ac remande cibum (h. e. commole dentibus), ut concoquas facilius. Sed mandones manducant non cibum manducando (seu commanducando) sed non mansum (praemansum) glutiendo; forte ne frangant mandibulas; digni quos appelles manducos in terriculamentum pueris.

MANE est diei exortus (g. n., indecl.); manê conspicitur matuta (i. e. aurora). Quod tempus matutinum quia convenit studiis, tu studiose surge matutino.

MANEO, in loco me contineo hîc ubi sum; emaneo inde, ubi non sum; permaneo alicubi diu, si mansio commoda est; remaneo alicubi post alios; mors autem manet omnes.

MANES (-ium, pl. m.), exutae corporibus animae.

MANGONES sunt, qui res veteres ut vestes mangonizant (h. e. repoliunt) captantes mangoniō suō mangonicos quaestus.

MANIFESTAM iniuriam (clarê apparentem) repellere manifesto, et manifestare manifestarium furem, nemo prohibetur.

Manipulus, v. Manus.

MANSUETUS homo agit mansuetê, et mansuetudine suā mansuefacit alios, ut mansuescant; mansuetarius immansuetas feras, mansuefieri docet.

MANTICA, est viatorum pera; quam manticulatur (h. e. expilat) manticularius. Mantissa, emptae rei additamentum.

MANU (instrumento operandi nostro) perficimus operas manuarias, prehendimus manubria vasorum, tollimus manuales fasces, colligimus manipulos (quicquid manus implet) et disponimus manipulatim. Manus lotas abstergimus mantili (vel manteli, et mantelo, et mantelio), frigentes calefacimus manicis (-a) et manicatis tunicis; furaces vero constringimus manicis (-ae, manuum vincula). Manu servit Domino suo amanuensis. Militum manipulus excurrit in hostem, ut reportent manubias, et dividant inter se praedam manubialem (manubiariam), in qua captanda praestant se non unimanos (unam habentes manum) sed aequimanos (utrāque pollentes), et tantum non centimanos.

NB. Alicubi mutatur a in i, ut: Pugnare cōminus (q. e. cum manu, prope) vel êminus (e manu iaculando). Adminiculum, est baculus in manu, et quodvis sustentaculum, auxilium; adminiculare (et adminiculari), auxiliari.

MAPPA tegit totam mensulam; mappula ad unum discum est.

MARCERE, marcescere, fierique marcidum quicquid viget, humore vegetante defectum, marcorem contrahit; solum quod aeternum, immarcescibile est.

MARCULUS, aerariorum malleus.

MARE alit marinos pisces; maritimi accolunt mare; ad transmarinos non venitur nisi mari.

MARGARITAE (et -a) nascuntur in margaritifera concha.

MARGO (-inis, m. f.), extremitas folii; marginamus ergo (et demarginamus) libros, ut marginati sint; emarginamus ulcera, adimendo crustas.

Maritus, v. Mas.

MARMOR (-is, n.), lapis solidissimus, ex quo fiunt marmorea vasa, et marmorati parietes, et marmorosā duritie pavimenta, a marmorariis.

MARS (-tis), deus belli gentilibus, hinc bellum. Martis stella, Martis dies, Martius vel Martialis furor, Martius mensis, Martia cervisia.

MARSUPIUM, est sacculus nummorum.

MARTES (-is, f.), fera magnitudine felis, pelle pretiosa. Martes scythica.

MAS et femina, sunt diversi sexus in animali (in avibus masculus, et semella). Cum parentes maritant filiam, fit marita, vivitque cum marito suo maritalem vitam. Pullus gallinaceus fit semimas capo, cum incipiens masculescere emasculatur.

MASSA, fit e farina aquā subacta; massa auri, vel ficuum; massula, parva massa.

MATER (femina pariens) et matertera (matris soror) et commater (matris loco stans in baptismo) sint materno animo in matrimum (matrem adhuc habentem) et matruelem (matris fratris filium); et cum tempus est matrimonii, dent illi viduatam matronam, aut matronali gravitate virginem. Equa matrix, alitur propter foetum, quem in matrice gestat. Brassica matrice amissā non crescit. Matricula est catalogus civium.

MATERIA (vel materies) est, ex qua fit quaevis res materialis; in specie materiata domus, quam exstruit materiarius, praeparans materiam tempore materiationis (seu materiaturae).

MATTA, storea scirpea.

MATULA (matella et matellio), urna aquaria, in specie urinaria.

MATURUS fructus est, qui maturescere potuit, ut permaturesceret, h. e. maturitatem suam assequeretur. Immaturis non vescimur, praematuris delectamur. Tu matura (i. e. accelera) studia tua, ut maturê ematurescant; nam nescis annon moriturus sis praematurê.

Matutinus, v. Mane.

Maximus, v. Magnus.

MAXILLA est mandibula, unde maxillares dentes.

ME ama, meique causa meos, qui mecum sunt, mi amice, mihi dilecte etc.

MEARE, est ultro citroque ferri; ut per omnia meabilis aer, qui immeat et intermeat, et permeat ipsos terrae meatūs; estque ipse quoque meabilis (et permeabilis), omnibus rebus. Pisces cum aqua demeant, contra aquam remeant, seipsos praetermeant, supermeant, aut submeant. Qui cupit commeare aliquo, impetrat sibi commeatum (licentiam abeundi) et prospicit de commeatu (id est viatico); atque si transeundum est, transmeare quaerit uno commeatu (i. e. traiectu).

MECHANICUS (manuarius opifex) nullus novit omnes mechanicas artes.

MEDICUS (morborum curator) medetur ope medicinae morbis, si non sunt immedicabiles; sed medicamenta praeparat medicamentarius. Aliquando medicatur feliciter medicamentosis naturā cibis, aut medicatîs arte; et sic adhibet loco remedii, diaetam; quae medicatio pulchra est, et prudentiae medicae (seu medicinalis) non postrema pars. Medicastri et mulomedici, iactant interdum medelas, quibus nihil fit irremediabile.

MEDITOR (cogitando aliquid quaero) attentā meditatione id quod est, ut illud recte meditatus intelligam; praemeditor id quod futurum est, ut id rectê praemeditatus, rectê expediam.

MEDIUS, stat inter duos; columna mediana (seu intermedia) exactê in medio (-um). Mediator quaerit medium (aut plura media) reconciliandi dissidentes. Dividis aliquid per medium? Erunt duae medietates. (Sed dimidiae partes, quas fecisti dimidiando: retine dimidium, et mihi da dimidium.) Mediastinus servit omnibus in domo. Res mediae magnitudinis vocamus mediocres.

MEDULLA, pinguedo in medio ossis, nondum emedullati; ego vero medullitus te amo.

MEIERE, emittere vesicā urinam; olim mingere, unde commingere et micturire, mictio.

MEL (-lis, n.), dulcissimus cibus apum, quae mellificant in mellario, e congesta melligine herbarum. Sed mellarius tempore mellationis (mellariae vindemiae) eximit melculum (seu melliculum, dimin.) et parat e melleā dulcedine, mellitos cibos. Potio mellita (mellitula) fit ex aqua mulsa (melle mista), sicut et mulsum (potio ex melle et vino). Promulsis (-idis, f.) fuit potio mulsea, cibis praemitti solita.

MELES (et melis, f.), animal mellis avidissimum; a quo melinae pelles.

MELIOR (magis bonus) aliis esse vis? Age melius quam alii, et melioresce in dies; factusque meliusculus, meliora alios. Omnis melioratio habet laudem.

MELO (-onis), peponum genus maximum, dulce.

MEMBRUM, est pars corporis organica; membrana, pellicula membrum tegens; et membrana pellis pergamena. Bimembre (et tri-, quadrimembre etc.) dicitur, quod tot habet membra. Laterna membranacea translucet. Libri membranei sunt durabiles.

MEMINI ego tui (in mente habeo te), memento tu mei; uterque memor sit Dei. Bona memoria est, quae memoriter memorat, quicquid memorabile didicisti. Talem si non habes, fac tibi libellum memorialem, in quo memoranda consignes; is tibi commemorabit.

MENDA (vel mendum) vitium est rei mendosae, quam emenda, si res est emendabilis; aliās frustra tentabit emendationem emendator. Tu cogita tuas mendas (errores in agendo) et esse inemendabilis cave.

Mendax, v. Mentiri.

MENDICUS (pauper stipem quaerens) mendicat, ut emendicet; assuetus mendicitati et vitae mendicae, fit mendicabulum.

MENS (-tis) vis animae rationalis, quā cogitamus, et cogitatio ipsa. Menisci, cogitare, inusitatum. Sed mentio, commentum, comminisci, reminisci, etc. quorum usum sic disce: Mentem sanam da Deus! Amentes (dementes) miserê per amentiam dementiunt; quicquid vident vel audiunt, dementat eos; praesertim si sunt naturā vehementes. In cuiuscumque rei mentionem (levem commemorationem) incidunt, absurda comminiscuntur, et quaevis commenticia commenta, pro vero habent. Praeterita reminisci possunt, sed monstrosā reminiscentiā. At vero, qui aliquid ingeniosê commentus est, refert sua commenta in commentaria (vel commentarios) cum novis commentationibus.

MENSA (cui accumbitur cibi causā) instruitur supellectile mensariā. At mensa mensarii (seu mensularii), ubi nummi permutantur.

MENSIS, est lunae cursu demensum spatium; res menstrua durat mensem. Quod durat diutius, est bimestre, tri-, quadri-, quinque-, semestre; quaedam vix semestre (seu semestrium, pro "semimestre") durant, aut sesquimensem; aut redeunt quotmensibus. Intermestris luna dat noctes tenebricosas. Menstruum (sc. stipendium) datur militibus. Menstrua sunt menstrualis morbus.

Mensura, v. Metiri.

Mentio, v. Mens.

MENTIRI, contra mentis conscienitam loqui. Unde mendax (pro "mentax"), qui mendaciter falsum loquitur, etiam si mendacium coloret veritate, aliquando ementito nomine pro alio se venditans.

MENTUM, maxilla inferior, quae inter edendum movetur; quam habentes magnam mentosi, mentones dicuntur. At mentagra (vel mentigo) scabies per faciem serpens.

Meracus, v. Merus.

Mercari, v. Merx.

MERCES (-edis) promeritum labore praemium; mercenarius, mercede conductus.

Mercurius, v. Merx.

MERDA, excrementum alvi; merdare (et com-, permerdare) poetica et obscaena sunt.

MERENDA, pomeridianus cibus.

MERERE (vel mereri), praemium acquirere, iuxta meritum. Qui peccat, punitur merito; immerenti (seu immerito) paena infligitur immerito, quia illam non commeruit. Militi (seu equo meret, seu pedibus) datur promeritum stipendium, quantum armis meritoriis meritavit; emerito vero ordinatur emeritum. Tu bene merere de omnibus, et demereberis gratiam omnium.

MERETRIX (-icis), impudica mulier, pro meretricio quaesta meretricatur; sed puniet meretricium Deus.

MERGERE, sub aquam demittere; quomodo mergus se mergit (et mersat) crebrā mersione, et mox rursum emergit. Homo demersus (immersus), si non emersit, submersus est.

MERGES (-itis, m.), manipulus spicarum, tollitur mergā (furcā frumentaria).

Meridies, v. Dies.

Mersio, v. Mergere.

MERULA, avis canora.

MERUS (et meracus) purus, nulla re mistus; ut cum (vinum) merum bibitur, sine aqua merê ut est.

MERX (-cis, f., quidquid lucri causā emitur et venditur), quam venalem in libero mercatu quisquis vult mercatur, aut etiam praemercatur. Sed ipsi mercatores multa simul commercando, aut mercimonia inter se commutando, exercent commercia. Mercaturae deum fecerunt gentiles Mercurium, eique attribuerunt stellam Mercurii, et diem Mercurii. Sed tibi nullum sit commercium cum superstitionibus; atque si paterfamiliās es, etiam aliquid promercale habe.

Messis, v. Metere.

MET, adiectio personam determinans. Ut: Egomet novi memet, tumet etiam. Ipsemet adulatur sibimet, etc.

META, sex significat. Nam: Ad metam itur; meta (aggestae terrae) terminat agros; metam fêni videbis in prato; metam butyri, vel casei, in mensa; metam sacchari apud mercatorem; metam in mola. Hinc metari (agros, castra), designare, distinguere, metiri.

METALLUM et res metallicae eruuntur a metallariis, e metalliferis fodinis.

METEORUM, concretum aereum.

METERE, segetem desecare. Metit messor frumentum, tempore messis, falce messoriā; aut demetit celerius falce fenariā. Praemessum debetur Deo.

METIRI (mensus sum), quantitatem rei explorare. Mensor metitur, iterataque mensione, remetitur, an iustum commensum habeat. Immensum ob suam immensitatem, non subiacet dimensioni. Quod alicui admetimur (vel demetimur), demensum est.

Metrum, v. Ianuam Linguarum Reseratam.

METUIT omnia meticulosus, etiam ubi nihil metuendum est; immo praemetuit, ipse sibi metum fingens.

MICA, minimum quid in aridis; in specie arenula, quae micat, h. e. splendicat. Unde dimicare, gladiis micantibus pugnare. Aurum emicat (aut promicat) e lapide metallico.

MIGRARE, ad peregrê habitandum proficisci. Sed nobis tota vita migratio est. Nam immigramus in mundum nescii unde; tum transmigramus hinc inde. Iam commigrando in domicilium certum, iam semigrando in secessum, iam remigrando ad priora; donec veniat tempus emigrandi ad aeterna. Qui sapit, praemigret animo.

MILES (homo belliger) amat militiam, adsuetusque vitae militari, mavult esse militiae, quam domi, gnarus versari militariter cum suis commilitonibus. Sed utinam militemus contra spirituales hostes.

MILIUM, genus frugis.

MILLE, decies centum. Adde uni unum millies, ultimus erit millesimus; milleni passus faciunt milliare. Millenarius millies repetitus, dicitur millio.

MILLUS (et millum), caninum collare clavatum.

MILVUS, avis pullorum rapax.

MINAE (-arum) duo significat. (1.) Murorum pinnas. (2.) Denuntiationem mali.

Composita, a Significatione 1.

MINAE turrium sursum eminent, extra aedificium prominent, aliis aedificiis praeminent (et supereminent), transeuntibus imminent; aliquando etiam casum minantur. Humilis eminentiam ne quaerat.

a Significatione 2.

MINAS iactat hostis minax, dum ob aliquid factum minatur, aut, ne fiat, interminatur, vindictamque comminatur. Tu time comminationes, et interminationes Dei, ut avertas mala imminentia malis.

MINERA, subterraneus fluor, ex quo lapides et metalla fiunt.

Mingere, v. Meiere.

Minimus, v. Minor.

MINISTER (adiuvans res alicuius) et ministra obeundo ministerium suum, ministrent fideliter. Qui pro alio res administrat, est administrator; debetque aliis res necessarias administrare (seu subministrare) pro necessitate.

MINIUM (pigmentum rubrum) eruitur e miniaria; fitque ex illo miniacus color, quō miniamus varia.

MINOR (magis parvus) sit minus elatus; minimus minimê (nequaquam) se praeferat maioribus; minimum (ad minimum) illis, quibus aetate minor est; aliās minuetur. Nam magna solemus diminuere, dura comminuere. Labor minutus est circa minutias; sed dum attentio minutim dividitur, imminuitur; et intra minutum horae quid expedias? Minutal cibus est delicatorum; aestimatur plusquam minuto.

MIRARI, est suspenso intellectu intueri; ut miramur omnes res miras; miracula vero etiam demiramur. Sed mirum quam inepti sint quidam miratores, qui mirabundi admirantur nugas quasvis; verê mirabilia Dei opera ne attendunt quidem.

MISCERE (aliud cum alio) potes aliquando utili mistione (mixtione); aliquando mistura (mixtura) noxia est. Suntque res quaedam mistiles, quae facile commiscentur; aliae non patiuntur sibi admisceri, immisceri (vel intermisceri) aut permisceri. Vide ergo ne omnia mixtim (aut commixtim) agas, etiam cum res miscellas in miscellanea tua inscribis. Rebus promiscuis utere promiscuê.

MISER est, qui se miserê habet, et cuius miseriam misereri (animo) et miserari (verbis aut lacrimis) decet. Si te non miseret (miserescit) hominis miserandi, miserum! Non es misericors; sed immisericordem manet immisericordia. Sis proinde miserabilium miserator.

Missile et Missus, v. Mittere.

MITIS (moribus lenis) agit cum omnibus mitissime, et mitigat verbis mitigatoriis ipsos etiam immites, ut mitescant.

MITRA (mitella) capitis muliebris fascia; et pileus subductus pelle; et fascia collo pendens, quā saucium brachium gestatur.

MITTERE, significat linquere, ablegare, proicere. Ut: Paterfamilias mittit servum inutilem, aut eum rursus dimittit; bonum vero mittit ad labores, aut si plures sunt, dimittit hinc inde. Aliquando etiam telum missile (proiecticium) mittit ad scopum; atque si saepe missitat, attingit. Aliquos famulos admittit ad gregem, ne quid amittant; committens illis, ut petulcas pecudes non committant inter se. Hi ergo emittunt gregem e stabulo, et immittunt in pascua; praemittentes illis emissarios (i. e. molossos) qui oculis emissiciis observare lupos ne intermittant. Cum remittunt pascere, domum remittunt, et in stabula intromittunt. Breviter: nihil praetermittunt, aut omittunt, nisi quod non permittit Dominus. Saepe foetum submissê vociferantem submittunt, vel transmittunt Domino ad mactandum. Idem paterfamilias servo fideli promittit mercedem, et promissum (promissionem) servat, aut eum manumittit. Tu cave ne quid turpe committas, ob quod necesse sit demittere oculos. Quem admisisti in amicitiam, et ille admisit culpam imprudens, remitte illi, praesertim si demissê rogat. Ipse autem in laboribus ne esto remissus; urge potius honestê coepta sine intermissione.

Mixtura, v. Miscere.

Mobilis, v. Movere.

Moderare, v. Modus.

MODIUS, mensura aridorum; modiolus, dimin. Et media rotae pars.

MODUS (mensura temporis, actionis, formae) est ubique bonus; modo scias, quid modo sit utile. Semper igitur cogita, cuiusmodi sit res, quae obvenit; non enim sunt uniusmodi omnes, variant admodum: haec est huiusmodi, ista istiusmodi, alia aliusmodi, infinitā propemodum varietate. Sicut et rerum species multimodas videmus, omnimodas novit solummodo Deus. Quomodo ergo agam, inquies? Quomodocumque, dummodo rationabiliter, ne praemodum exorbites. Nam dum hîc sumus, semper quodammodo erramus; postmodum liberabimur imperfectione istā. Interim observa haec, quae dicam. Res modicae, praestant immodicis, licet hoc modernus mundus non intelligat, appetens omnia immodice. Qui scit moderare (vel moderari) seipsum, potest constitui moderator aliorum; ut doceat immoderatos agere moderatê. Qui vero subest moderamini alterius, sit modestus; immodestia res turbat. Tu ergo amodo, gere te modestê, ac moderatê (moderanter, moderatim); et metire te modulo tuo, quemadmodum sutor calceum tibi conficit ad modulum pedis tui; et cantor ad modulum (qui manûs motu fit) modulatur cantionem.

MOENIA (-ium, plurale tantum), cingens urbem munimentum.

MOLA (machina, quā frumenta rediguntur in pulveres) raro sola est, construitur intra molendinum, habens moletrinam ubi circumaguntur lapides molares, a rotis molariis rotati. Hîc molitor frumentum molit, et permolit, donec emolat; sed pro molitura quaerit emolumentum. Dentes molares commolunt escas.

Immolare, v. suo loco, sub I.

MOLES (-is, f.), gravitas. Secundo, labor gravis. Tertio, opus laboriosê confectum. Unde moliri aliquid laboriosê conari. Hinc, moles oneris, non tollitur sine magna mole, dum molem aedificii exstruere molitur industrius molitor. Debet enim adificium prius demoliri, impedimenta amoliri, nova fundamenta admoliri, contrarias molitiones (si quas obmoliuntur maligni) remoliri, et emoliri. Ita te a studiis nulla molestia deterreat; sit labor primus molestus, aut submolestus, deinde tamen non molestabit, sed summê oblectabit.

MOLLIS (dimin. molliculus, et mollicellus), tactui cedens. Unguentum molle, mollit mollitie (mollitiā, mollitudine) suā induratos tumores, ut molliter mollescant, emollitique fluant.

Momentum, v. Movere.

MONEDULA, graculus minor.

MONERE (recordari facere, item hortari) et moneri amicitiae est. Amicus enim fidus commonet praeterita, admonet praesentium, praemonet de futuris, submonet etiam si quid agendum est. Sicut et monumenta (vel monimenta) rerum gestarum et a collo suspensa monilia, commonefaciunt nos virtutis utili monitu.

MONETA, variae sortis pecunia, quam cudit monetarius, in officina monetaria, ex metallo monetali.

MONS (monticulus) est altus terrae tumor. Montes multi faciunt montosam regionem. Montani inhabitant montana (sc. loca). Transmontani non omnes sunt monticolae. Promontorium est terra in mare protensa.

MONSTRAMUS (videndum exhibemus) digitō, quod praesens est, et commonstrari potest; demonstramus dubium, praemonstramus futurum. Monstra, et res monstrosae plerumque sunt praemonstratrices, monstrificorum eventuum.

Monumentum, v. Monere.

MORA (morula, temporis dilatio) taediosa est illi, cui non vacat morari, aut uni rei immorari. Ergo noli morari (demorari et remorari) illum, cui non est otium tecum morari (commorari); aliās ille impatiens remorae, te non morabitur.

Moralis, et Moratus, v. Mos.

MORBUS est praecursor mortis; quō qui tentatur, morbidus est; qui saepe ac variê, morbosus. Morbilli sunt exulceratio cutis a sanguinis ebullitione veniens.

MORDET (dentibus laedit) mordax canis tanta mordacitate, ut non solum praemordeat quod admorsit, sed et mordicus tenens obmordeat, commordeat, et demordeat. Remordet etiam ab alio cane acceptō morsu. Catelli morsicant morsicatim. Morsulas dat pharmacopola.

Mores, v. Mos.

MORETUM, placenta ex herbis.

MORI (partibus dividi) necesse habet, quidquid natum est; ideo mors depascit omnes mortales. Praecedit autem emortualem diem aliquid mortiferum, quod hominem emori cogit, facitque primo moribundum, dein semimortuum, tandem mortuum (demortuum). Non tamen demoritur homo, quia anima non commoritur. Corpusque intermortuum resurget. Studiis bonis immori pulchrum est; sed si prius in te mortificasti peccatum. Sic enim transitur ex mortalitate in beatam immortalitatem.

Morosus, v. Mos.

Mors, v. Mori.

Morsus, v. Mordeo.

MORTARIUM (mortariolum), vas in quo contunditur aliquid pistillō; et ubi arena calci permiscetur rutro.

MŌRUS, arbor baccifera; mōrum fructus eius. A cuius similitudine mora rubi, et mora rubi idaei, etc.

MOS (moris, m.), vivendi consuetudo. Sed mores hominum variant more gentium. Bonos mores docet doctrina moralis; agnosciturque bene moratus, cum est morigerus legibus; qui nemini morigeratur, morosus est, ob suam morositatem invisus omnibus.

MOVERE (ex loco in locum agere) potest robustus motor quamlibet rem mobilem, et promovere ulterius. Sed motus (-ūs) non sit in momento oculi, neque momentum bilancis. Terrae motus commovet montes, aliquando amovet (et dimovet) de loco suo; emovens a radice, et transmovens aliō. Fur admovet manum rebus alienis, easque submovet, ac removet; et remotas abscondit in loco remoto. Tu semove tua, ne talibus pateant.

MOTACILLA (avicula) motat (motitat) caudam, motitatione fere momentaneā, sed non momentosā.

MOX (q. e. motu uno).

MUCET (mucescit) omne crudum humidum. Non placent mucida? Prohibe mucorem.

MUCRO, est cuspis; mucronatum telum, cuspidatum.

MUCUS (et muccus) profluit e mucosis (mucidis, muculentis) naribus, nisi detergis mucinio.

MUGIL (et mugilis), piscis capitosus.

MUGIT bos mugitu sonoro, silvaque illi remugit.

MULCEMUS blandā mulcedine (lenitate) ferocem equum; blandisque verbis demulcemus (et permulcemus) offensum amicum.

MULGET capram caprimulgus, dum emulgens lac digitis, immulget mulctrae (vel mulctro, mulctrali). Emulget iudex pecuniā illum, cui irrogat multam (seu mulctam) pecuniariam, h. e. cum multat (mulctat) nummis; sed pecunia multaticia conferenda est in publicos usus.

MULIER (muliercula) curat negotia muliebria. Vir mulierosus, mulierarias voluptates.

Mulsum, v. Mel.

Multa, Mulctra, v. Mulgere.

MULTUS, numerosus; multitudo minor est, ubi aliquam multi; maior, ubi permulti. Peccat multum, qui multoties admonitus non emendat.

MULOS (et mulas; animalia ex asinis et equabus nata) curat mulio, arte mulioniā; morbos autem mulinos (et mulares) mulomedicus.

MUNDUS (omnia continens) creatus est a Deo verê mundus (-a, -um); nunc res mundanae immundae sunt. Muliebris mundus, mundat quidem suā munditiā (vel munditie) corpus; sed ut immundities animae emundetur, aliā mundificatione opus est.

MUNGIMUS nares mucciniō (mūcinio), ut emunctae sint; emungimus candelam emunctoriō, ut clarius luceat; per emunctoria corporis effluit pituîta.

Municeps, v. Capere.

MUNIRE civitatem (circumcludendo tutam praestare) munimentis (-um), necessitas coegit; quia immunitam facile occupat hostis. Sed ut vere munita sit, oportet non tantum praemuniri, sed et undique circummuniri, firmissimêque permuniri.

MUNUS (-eris) duo significat: (1.) officium publicum, (2.) donum quasi publicum. (NB. Primo sensu pluraliter dicitur non tantum munera, sed et munia.)

Qui sunt in muniis publicis, eorum munus est bene regere; ideo fiunt immunes ab oneribus, ut pro hac immunitate fideliter communitati serviant. Munera largitur munificus; quem propter opulentiam decet munificentia, remuneratur civilis. Sed per munerationes corrumpere iudicia, lex muneralis vetat.

MURAENA, anguilla marina; muraenula, similis, sed minor piscis.

MUREX (-icis, m.) conchylium purpuram evomens. Muricatum (h. e. quadricuspidatum) ferrum.

MURIA, salsugo marina; cui similis muriatica caro.

MURMUR (-uris, n.) gratum edit aqua, dum rivulus defluens murmurat; at ursus murmurat aliā murmuratione. Tu nemini obmurmura.

MURUS est caementicius paries, quem faber murarius facit. Civitas murata habet antemurana valla (antemuralia) et intermurales fossas; et pomeria (i. e. loca pone murum) commoda.

MUS (minimum quadrupes) insidiatur penori, conspurcatque id muscerdus; sed capitur muscipulā (seu mustriculā). Pelles murinae, murium silvestrium maiorum, sunt in pretio: muris norici, muris pontici. Musculus est carneus funis in corpore; musculosi sunt robusti.

MUSA, vis mentis, ingenium, studium, gentilibus dea studiorum. Musae amant quietum museum potius quam musicum strepitum. Quia tamen suavissima ars musica recreat fessos spiritus, musicus esto.

MUSCAE abiguntur muscario (-um), necantur autem fungo muscario (-a, -um).

MUSCUS (lanugo arborum et lapidum) si nocet arbori muscosae, emusca illam.

Musculus, v. Mus.

Museum, v. Musa.

MUSSARE (mussitare) pressā voce loqui, ne quis audiat.

MUSTELA, animal mure maius oblongum; piscis fluviatilis exos.

MUSTUM, vinum recens, nondum defaecatum, sapore musteo (dulci); servatur in mustario urceo, pro parando mustaceo (-us, et -um), edulium ex musto.

MUTARE, statum rei convertere, aliud pro alio dare et sumere. Omnia sub caelo mutantur, quia mutabilia sunt, et obnoxia mutationi; immo et caelum immutabitur (demutabitur), et transmutabitur. Solus qui supra caelum est, immutabilis est. Mercatores permutant (vel submutant) merces; aliquando et mutatorias vestes.

MUTILUM corpus est aliquo membro mutilatum (i. e. imminutum). Mutica spica, est demutilata aristis.

MUTUS (fari impotens) non loquitur; qui mutit, loquitur submissê; qui obmutuit, desiit loqui.

MUTUUS, utrinque reciprocus. Facit enim mutua necessitas, ut rebus nostris mutuō (et mutuê) utamur. Ut si quis habet pecuniam mutuaticiam, mutuat illam alteri; mutuatur vero illam, qui accipit.

MYRRHA, arbor, cum suo myrrheo (et myrrhino et myrrhaceo) succo, amarissima est.

MYRTUS (frutex) fert myrtillos e quibus faciunt vinum myrteum (myrtinum, myrtaceum).

MYSTA (arcanorum dux in sacris) enarrat mysteria Dei, sensum recludens mysticum.

NAE, affirmatio cum admiratione.

NAENIA, cantilena exsequialis.

NAEVUS, nativa macula, crimen.

NAM, coniunctio. "Namque" idem, sed plerumque postponitur.

-NAM, adiectio. Quisnam?

NANCISCI (nactus sum), per fortunam adipisci.

NAPUS, rapa oblongior.

NARE (natare) in superficie aquae fluere; quomodo nat (seu natat) natatile animal vario natatu. Anates connatant in natatili (-e, n., lacuna in domo). Natator denatans unā ripā, adnatat alteri, vel hinc inde obnatat; et postquam tranavit, enatat. Natrix supernatat rivis.

NARIS (-is, f.), capitis cloaca.

NARRAMUS rem ignaro; praenarramus ea quae ad narrationem intelligendam requiruntur. Denarrari (enarrari) non potest, quod inenarrabile est.

NASCITUR animal, cum generando in lucem prodit; nascuntur herbae, cum innascuntur hortis satae, aut internascuntur satis, aut enascuntur sponte; denascuntur hieme, sed renascuntur vere. Ita enim fert natura earum, naturalisque ordo, et praeternaturales causae. Nati et natae hominum, non sunt eādem nativā indole, etiamsi pares nativitate, eādem natali die, ab iisdem parentibus prognati, aut inter se cognati, vel agnati. Inter diversas nationes facile nascitur nationale odium.

NASSA piscatoria.

NASUM (respirandi meatum) habet magnum nasutus naso. Nasturtium herbula est aquatica, piperata.

Natare, v. Nare.

Natura, v. Nasci.

NATES petulantis metuant virgas.

NAUSEAM excitat navigantibus nauseosus maris odor; etiam illis qui aliās non facile nauseant.

NAVIS, est vehiculum per aquas; quā navigamus flumina, pernavigamus maria, praeternavigamus insulas, et cum enavigare libet, annavigamus portum, renavigamusque aliō. Nautae disponunt navalem apparatum. Nauclerus (seu naviculator) praest navigationi, cui naulum (vecturae navalis pretium) solvitur. Contingit quandoque naufragium. Ergo tu, si non vis fieri naufragus, noli naviculari: extra navigium nemo naufragat (vel naufragatur).

NAVUS (seu gnavus) esto (i. e. strenuus) in negotiis, ignaviam fuge; navitas ad omnia prodest. Qui aliis navat (operam) lubens, et quod coepit enavat (efficit), habet gratiam; ignavus est odiosus.

NE, duplex adverbium, (1.) prohibendi, (2.) interrogandi. Ne sperne parva, ne (i. e. "ut ne") deficias in maioribus; neque (nec) puta hoc dici nequicquam (frustra): ne quidem verbum sine causa dico. Sin fieri non poterit quine (quin) haesites, quinetiam te pudeat, quinimo paeniteat. Intelligisne?

NEBULĀ (vapore denso) obductus aer nebulosus est; homo sceleribus coopertus nebulo (-nis).

Nec, v. Ne.

NECARE (mori facere) ferro, aut enecare fame, est inferre necem. In bello internecino adeo solet saeviri, ut devicti internecentur, ad internecionem usque. Tu ut effugias perniciem, fuge omnia perniciosa.

NECESSE (et necessum) est, quod aliter nec esse potest; ut cum necessitas postulat necessario, ut studioso subministrentur sumptus necessarii ad studia, a necessariis; si quando tamen iuncti necessitudine nolunt, aut non possunt, Deus excitat alios pro necessitate, qui necesse habent pauperem iuvare.

NECTIT virgo corollam, cum connectit flores, illisque annectit, subnectit, innectit (aut internectit) alia ornamenta nexilia, nexibus variis.

NEGARE licet, quod non esse verum constat; negare beneficium petenti, et digno, non licet; multo minus abnegare depositum. Ergo negatio, sermoque negativus negatorius, cauta sint; denegatioque modesta.

Negligere, v. Legere.

Negotium, v. Otium.

NEMO, est nullus homo; non nemo, aliquis homo; nemo non, omnes.

NEMPE, nominatim, omnino.

NEMUS, silva amoena et pascua; qualibus abundans nemorosa regio, abundat nemoralibus umbris, et nemorensi melle.

NEPOS (nepotulus), filii aut filiae filius; neptis (-tis, f.), filia. Omnis enim avus habet nepotem, vel neptem, sicut et proavus pronepotem, abavus abnepotem, etc. Nepotes etiam dicuntur qui post nos nascuntur.

NEQUAM (nulli bonae rei aptus), nequissimus vivit nequiter, donec poenam det nequitiae suae.

Neque, v. Nec, in Ne.

NET fila netrix; netaque tradit textori.

NERVUS, filamentum carneum in corpore, motionis instrumentum. Corpus nervosum agit nervosê (robustê). Enervum (nerve) enervat vires. Nervus in arcu eiaculatur sagittam.

Neu, Neve, v. Vel.

Neuter, v. Uter.

Neutiquam, v. Ut.

Nex, v. Necare.

Nexus, v. Nectere.

Ni, v. Nisi.

Nictare, v. Nivere.

NICTERE, canum gannitus est, dum feram odoratu quaerunt.

NIDERE, inusitatum, sed renidere, idem quod renitere (v. Nitere), subridere.

NIDOR, ex rebus adustis gravis odor.

NIDOS construunt sibi aves e nidamentis (h. e. stramentis, musco, floccis, etc.) dum nidulantur (nidificant).

NIGER corvus totus nigret; nigella (obnigra) cornix nigricat; internigrans sturnus ostentat maculas albas. Quicquid nigras (denigras, nigrefacis) accipiet nigrorem (nigredinem, nigritiam, nigritudinem).

Nihil, v. Hilum, in Hir.

NIMBUS (praeceps imber) decidit nimbosa tempestate. Imago Christi pingitur nimbata, h. e. circumdata radiorum nimbō.

NIMIRUM, scilicet, indubie.

NIMIS, est plusquam satis. Sed omne nimium est noxium; licet quidam nimietatem nimiê (nimiō, nimium, nimiopere, nimioplus, praenimis) ament.

Ningere, v. Nix.

Nisi (contracte Nî, "non aliter quam si") agis prudenter, nonnisi risum reportabis; quidnî ergo id praevenias?

NISUS, accipitris genus.

NITET (prae puritate splendet) annulus bene nitidatus (politus); sed praenitet ipsa nitida gemma praestringens oculos nitore suo. Tu fac ut virtus tua eniteat in omnibus.

NITI virtute necesse habet (inclinando sese in illam, sese fulcire), quisquis ad honores nititur; anniti autem eō, laudabilis est nisus. Virtute nixus potest eniti, quōcumque enixê connititur, dummodo obnixê et constanter illi innititur. Virtuti reniti, est obniti honori suo.

NITRUM (e quo fit pulvis nitratus) paratur in nitraria; aqua nitrosa in thermis est.

NIVERE, inusitatum, frequentius Nictare. Oculus humanus nictat, ut pupilla siccescens nictatione palpebrae humectetur; oculus piscinus, quia in humido est, non connivet; aquilinus ad solem est inconnivus. Tu ad mala connivere noli.

NIX est pluvia in formam lanae concreta. Hieme ninguida, et in locis nivosis, ningit multum, aggeresque nivei obstruunt vias; aqua nivalis, aut nivata (nive refrigerata), putatur salubris.

NOBILIS (honoribus notabilis) est, quem rex nobilitat, sed ob gesta nobiliter facinora, eoque ob nobilitatem mentis, quae illum discriminat ab ignobili.

NOCERE (damnum inferre) potest omne nocivum; si tamen non sit actu nocens, est innocens (seu innocuum). Voluntaria tantum noxa, habet noxam, luitque noxam, eō quod noxium (noxiosum) est; innoxius non est obnoxius poenae.

NOCTUA volat noctu, oculisque noctuinis, videt etiam in tenebris.

NODUS, est ligatura quae non facile solvitur; ut in arbore nodosa, quam abnodamus, et liberamus nodatione suā, cum ramos inutiles cum nodis amputamus. Scirpus enodis potest nodari, sed non opus habet enodari, cum non habeat nodos, neque internodia. Nos vestem fibulamus nodis (nodulis), ligulas vero adstringimus nodis laxis. Connodator nodat retia, nodataque tibialia etc.

NOLA, tintinnabulum.

Nolle, v. Velle.

NOMEN, est vocalis nota rei, quā nominamus rem quamque nominatim; atque si quae sunt binomines, aut cognomines, distinguimus hanc ab illa praenomine, vel adnomine (agnomine), aut cognomine, prout res ab hoc vel illo accidente denominatur, aut transnominatur; modo non fiat cum ignominia, et ignominiosê; quod cavere debent nomenclatores, quibus personarun nomenclatio (nomenclatura) committitur.

NON, particula negativa. Ut non sis indoctus, disce nonnihil. Nonne fastidis? Nondum. Nonnumquam forte? Immo non umquam.

Nonus, v. Novem.

NORMĀ exploramus angulos, an normales (normati) sint; immo et enormes colossos, annon ibi aliquid abnorme, aut denormatum, sit. Tu disce normare actiones tuas, ne ullam enormitatem committas.

Noro, v. Noscere.

NOS diligimus nos, et favemus nobis rebusque nostris et nostratium (nostras, -atis); quisque nostrum ita est affectus, omnesque homines nobiscum.

NOSCERE (et gnoscere, novisse et nosse), rem intellectu tenere. Unde II. Nōro, contractum ex "novero", et III. Nota, signum.

I. Derivata et Composita a Noscere.

Noscere omnia impossibile est, internoscere bona a malis ubique necessarium; quia res nota et notoria non decipit. Ignotas ergo res noscitamus, ut certis notis nobis notescant (innotescant), nosque in notitiam earum veniendo, notificamus eas aliis, ut et ipsi cognoscant cognitione certā. Notio rei olim cognitae, post oblitteratae, reparatur, dum eam ab aliis dignoscendo pernoscere discimus; quod enim praenoveramus, recognoscimus facile. Tu fragilitatem humanam agnosce, et peccantibus ignosce.

II. Composita a Noro.

Gnarus rem novit, ignarus ignorat. Gnaritas rerum melior est ignorantiā, quia ignoratio abducit in peccata. O quam multi peccant ignoranter!

III. Derivata et Composita a Nota.

Notarius notat res notabiles, aliasque notatu dignas illis annotat. Tu de libris enota, quidquid bonarum annotationum reperis, et quid unaquaeque denotet.

NOVACULA, culter barbae rasorius.

NOVEM sunt ter tria, numerus novenarius; novies noveni sunt octiginta unus. Decies nonus facit nonaginta; inter quos ultimus est nonagesimus. Nonagenarius transivit natalem suum nonagies; nonageni decies sunt nongeni (et nongenti, et noningeni), quorum ultimus est nongentesimus.

November, v. Ver.

NOVERCA raro est sine novercali odio.

NOVUS, nunc demum noviter factus; novissimus, ultimo factus (aut futurus); novitius, novus alicubi; novellus ob novitatem tenellus. Agrum novat, qui novalem (seu novale, n.) facit. Vineam novellat, qui novellis vitibus conserit. Res veterascentes novare (renovare) utilis novatio (renovatio) est; sed novator citra necessitatem res innovans, et denuo (de novo) mutans, vel nova (sc. nuntia) curiosê captans, vel spargens, odiosus est.

NOX incipit cum noctescit, ut noctu (nocte) dormiamus. Sed convivium nocturnum, praesertim pernox (g. o.), facit multos abnoctare (domo) et pernoctare alibi; dissolutos noctivagos, etiam per binoctium, trinoctium, quadrinoctium. Quidam fiunt noctambuli morbo. Aequinoctium recurrit bis anno, vere et autumno, aequinoctiali tempore.

Noxa, v. Nocere.

NUBERE est caput velare; quod non licuit virgini innubae, tametsi nubili, sed quae viro nupsit. Quae datur nuptui, ordinariê denubit in aliam familiam; enubere (extra nobilitatem) inhonorum putatur. Nupturientes firmant pronubis anulis connubium, connubialique die celebrant nuptias; a nuptiali festivitate pronubi, et pronubae, deducunt nuptam domum.

NUBES (vaporum densata multitudo), cum aerem nubilat, facit tempus nubilum; dies innubis (seu innubilus) non est nobis gratus tempore fervido. At cum e nube atra valde nubilatur aer, messores congestant frumenta in nubilar (et nubilarium, locus obiter tectus).

Nucleus, v. Nux.

Nudius tertius, v. Dies.

NUDUS (non vestitus) et nudipes non potest nudari; seminudus ostendit ex parte nuditatem; denudare (enudare) tegenda, turpe est.

NUERE est motu capitis (aut oculi, et manūs) animi sensum indicare; sive tali nutu ipsi aliquid innuimus, sive alteri annuimus, vel abnuimus, aut dare renuimus. Sed voluntas nostra in multis nutat, saepeque ipsi divino numini renutat.

NUGAE, sunt verba vana, qualibus nugax (nugiger) nugator oblectatur. Tu dedisce nugari, sermonesque nugatorios fuge.

Nullus, v. Ullus, in Unus.

NUM, anne? Num-an.

NUMELLA, vinculum collum stringens.

Numen, v. Nuere.

NUMERUS, unitatum collectio. Notis numeralibus numeramus res numerabiles, quantumvis numerosas, et fere innumeras; supernumerarias tamen non annumeramus summae. Res gestas enumeramus. Exercitum dinumeramus si transnumerari potest; pernumeramus autem, et si opus renumeramus pretium, pro rebus emptis.

NUMMUS, pecuniae particula una; qualium multum reperies (varii numismatis, i. e. signaturae) in nummaria cista nummati (nummosi) mercatoris; aut apud nummularium (nummorum permutatorem).

Numquam, v. -quam.

NUNC, hoc ipso tempore.

NUNCUPARE, nominare.

NUNDINAE, dies contractuum, et mercatūs; ad quem concurrunt nundinatores cum nundinalibus mercibus, quas in foro nundinario venundantes nundinantur; sed nundinatio in foro iustititae vetita est.

NUNTIARE, est rem nunc gestam significare; quomodo nuntius laetum nuntium (-us et -um) laetê annuntiat, tristem dolenter obnuntiat. Praenuntius praenuntiat rem nondum factam; renuntius affert quod alter renuntiavit; internuntius transmeando ab altera ad alterum internuntiat. Iudex pronuntiat sententiam, denuntiatque reo poenam; sed arcana rei publicae non enuntiat; sed renuntiat quandoque officium iudicis; atque tum in locum eius renuntiatur alius. (NB. scribunt etiam per c, Nuncius.)

Nuntius, v. Nuntiare.

NUPER (et nupero die), non longo abhinc tempore; nuperrimê (et pronuper), valde nuper.

Nuptiae, v. Nubere.

NURUS (-ūs), filii uxor.

Nusquam, v. -quam.

Nutus, nutare, v. Nuere.

NUTRIT (alit) nutrix prolem uberibus; alii vero nutritores alios nutricant (et nutricantur) aliō. Debent vero nutricii boni sic enutrire, ut innutriantur bonis moribus.

NUX crescit in nuceto, praemittens multa nucamenta, promittit multas nuces, seu nuceos fructus. Nucleus continetur intra naucum. Qui obscura enucleat, loquatur enucleatê; alioqui enucleatio aestimabitur nauci.

O, particula vocandi.

OB oculos situs (i. e. ante); ob eam rem (i. e. propter); obducere.

OBBA, vas ligneum unde potus infunditur.

OBEDIRE (oboedire) alicui, est suadentem audire et sequi. Beatus obediens Deo! Nam obedientia habet multas promissiones, inobedientia comminationes.

OBELUS (Gr. οβελος), veru; obelius, placenta veru assata; obeliscus, veruculum; obeliscus, nota censoria in margine libri; obeliscus, turris e lapide solido.

OBESAS (pingues) vaccas reddit steriles nimia obesitas (Columella, De Re Rustica).

Obex, v. Iacere.

Obitus, v. Ire.

Oblatus, v. Ferre.

OBLIQUAM viam videns ante se auriga, obliquat equos.

Óblitus, v. Linere.

Oblîtus, Oblivisci, mox.

OBLIVISCI, memoriam rei amittere; oblitum esse, perinde est ac non didicisse. Sed remedium oblivionis est repetitio. Attende, tu obliviose!

Obnixe, v. Niti.

Obnoxius, v. Noxa, in Nocere.

OBOLUS, minimus nummus; datur tamen etiam semiobolus, et diobolus, triobolus, h. e. semiobolaris, di-, triobolaris nummulus.

OBSCAENA (vel obscêna, h. e. foeda, spurca) verba arguunt obscaenitatem animi; tu nihil etiam cogita obscaenê.

OBSCURA nox obscurat omnia; sed obscuritatem rursum tollit lux.

Obsecrare, v. Sacer.

Obses, v. Sedere.

Obsitus, v. Serere, et Sinere.

Obsoletus, v. Olescere.

OBSONIUM (vel opsonium), quicquid coctum (praeter panem et carnem) mensae apponitur; quod obsonat (vel obsonatur) obsonator.

OBSTETRIX (-icis), parturientis ministra obstetricat (et obstetricatur).

Obstinatus, v. Stinare.

Obtentus, v. Tendere, et Tenere.

Obulus, v. Obolus.

OCCĀ (instrumento dentato) occamus (h. e. semina in agris sparsa glebis obruimus). Quae occatio, et occatoria opera, tam necessaria est, ut seminatio ipsa; quia semen non deoccatum (aut inoccatum) perit.

Occasio, Occidere, v. Cadere.

Occipere, v. Capere.

Occiput, v. Caput.

Occîsus, v. Caedere.

Occultus, v. Celare.

Occumbere, v. Cubare.

Occupare, v. Capere.

OCIOR (ocyor, i. e. velocior), ocyssimo cervo esse non potes; age tamen omnia ocius (ocissime), ut absolvas quantocius.

Ocium, v. Otium.

OCREA, calceamentum maius, tibias et genua tegens, ut vides in ocreato.

OCTO (bis quatuor) viros octies membratim positos dum videbis incedere, dices incedere octenos (vel octonos). Ultimus inter octo, est octavus; inter octodecim, decimus octavus; inter octoginta, octogesimus; inter octingentos, octingentesimus. Octonarius continet integros octo; octans octavam partem integri. Octogenarium senem vidi; octingenarium reperiri hoc saeculo non credam, etiam si id octavum, imo octogies, aut octingenties dicas.

OCULUS videt oculari pupillā; sed si oculario morbo obtenebratur, per ocularia. Testis oculatus est qui ipse vidit; oculeus, plenus oculis; oculissimus, quem quis amat oculitus. Si unoculum (monoculum, seu coclitem, cocles) exoculabis, caecus fiet. At inocula surculum arbori, brevi accipiet novos oculos. Ocellos parvos habet ocula; nux oculata foraminosa est.

ODIT vir bonus, odiō sanctō, res odiosas (odibiles). Maligno osori res bonae exosae (perosae) sunt.

ODŌRA res odorat; nos autem illum odorem odoramur odoratu nostro. E rebus odoratis parat odoramina (odoramenta) odorarius; sed inodōrae, nec vestem inodorant, nec aliud.

OECONOMUS (domūs dispensator) administrat oeconomiam, resque oeconomicas.

OFFA (dimin. offula, offella), carnis concisae, et in globum convolutae frustum iurulentum.

Officium, v. Opus.

Oh, ohe, oho!

OLEA (arbor) profert olivas; e quibus quia sunt oleosae, exprimit oleitatem, conficitque oleum olearius, in mola olivaria; expressumque illud olivum excipit in serias oleares, reservatis foliis oleaceis, et fracibus oleagineis, ad alios usus. Olivat autem, cum olivetum est maturum. In oleastro (-ster) frustra oleamenta quaeras.

OLET (odorem emittit) quicquid est olidum; oletum graviter perolet, quia recentem putredinem redolet. Libenter olfacimus (olfactamus) grata olfactui; suaviolentes autem herbas adolemus flammis. Quod exolevit, vix subolemus, ut exoletum vinum.

OLESCERE, augeri, crescere; inusitatum, sed composita sunt in usu, haec:

Adolescens (adulescens) adolescit a prima adolescentia usque in adultam (pro "adoletam") aetatem. (Sed adolescentuli et adolescentulae cum incipiunt adolescenturire, debent esse modesti.) Deinde rursum abolescunt, et obsolescunt, fiuntque exsoleti (obsoleti).

Parentes relinquunt post se prolem (q. e. "pro olem", progeniem; vel subolem, et sobolem), nisi sint improles. Natura inolet (ingenerat) cuivis peculiarem indolem (innatam vim), etiam proletariae plebi.

OLIM, quondam (de praeterito et futuro).

Oliva, v. Olea.

OLLAE, ollulae, et ollaris formae vasa, ex argilla fiunt.

OLOR, avis est; olorinus color candidus.

OLUS (holus, -eris, dimin. olusculum) serit olitor in horto olitorio; unde oleracea edulia.

OMASUM (et ab-), pars ventriculi bovini ultima, nigrior.

OMEN (-inis, n.), elapsum ore verbum, futuri eventūs signum; qualia omina qui captat, et ex illis ominosa quaedam ominatur, ominator est. Sed alii hoc abominantur (ut malum omen aversantur) tamquam abominabilem abominationem.

OMENTUM, intestinorum operimentum.

OMNIS homo, eoque omnes homines, errare possunt omnino, circa omnia omnimodê, et prolabi in omnifarios naevos.

ONUS, aliquid portatu grave, et quod premit. Oneribus mercium, et aliis onerosis rebus, onerat nauta onerariam navem, alibique rursum exonerat. Tu vide ne cuiquam sis oneri; si vero ipse te sentis oneratum (onustum) deonerabit te patientia.

OPACAE (densae, umbrosae) arbores opacant (et inopacant) humum opacitate suā.

Opera, v. Opus.

Operire, v. Perire.

Opes, v. Ops.

Opilio, v. Ovis.

OPIMUM vis habere anserem? Opima illum.

OPINARI, non est scire; et tamen mundus opinionibus regitur, infinitisque opinationibus, de rebus opinabilibus scinditur. Sed et casus inopinati nos turbant, dum pleraque veniunt inopinanter (inopinatê, inopinatō).

Opiparus, v. Parare.

Opis et Opitulari, v. Ops.

OPIUM, succus papaveris crudi.

Oportet, v. Opus.

Opperiri, v. Periri.

OPPIDUM (civitatulam) inhabitant oppidani, non semper oppido divites; mendici cursant oppidatim.

OPS, opis, antiquis multitudo, copia. In specie, singulariter auxilium, pluraliter divitiae. Ferre opem potest, cui sunt opes; quia opulentus, si vult, opulentat alios opulentiā suā. Et quidnî opitulari queat, cui copia (q. e. "co-opia") est mediorum, et quidem in copia? Aut etiam copiae militares. Ad copiosos igitur confugiant inopes, pro levamine inopiae.

Opsonium, v. Obsonium.

OPTARE, duo significat: (1.) Cupere. (2.) Eligere.

Derivata et Composita, a Significatione 1.

Aliquando quem optamus adesse, advenit optato; at nos optabilem illam pacem, quam praeoptamus bello, frustra exoptavimus tot annis.

A Significatione 2.

Optat sibi centurio liberā optione fidum optionem, qui sua negotia adiuvet. Adoptator vero, adoptat sibi quem vult in adoptivum filium, aut etiam cooptat plures simul.

OPTIMUS (maximê bonus) status est tranquillus, in quo conservare patriam quam optimê curent optimates.

Opulentus, v. Ops.

OPUS est res agendo producta, vel producenda; opera, actio ipsa, qua opus est. Nam oportet (h. e. opus portat, requirit) operari operarium; immo, si res operosa est, plures cooperari tantopere, quantopere id rei operositas requirit. Parvum opusculum, parvam requirit opellam; ubi esse magnopere operosum non est operae pretium. Opifices opificia sua peragunt in opificinis (contractê Officinis). Tu quoque da operam, ut facias officium tuum, et sis officiosus.

ORA, margo cuiusque rei; tractus loci inter oras, regio; oria (horia), navicula parva, piscatoria.

ORARE, praemeditatum sermonem publicê loqui. Rogare, precari. Orat bonus orator, dum orationem praemeditatam, artificio oratorio ornatam, perorat. Ego vero te oro, ut piā oratione Deum adores (nam adorandus est), non tantum in oratorio (-um), sed ubique, prout ille sacris suis oraculis (-um) praescripsit. Exorabis omnia, dum tu non eris proximis tuis inexorabilis.

ORBIS, est corpus circulare; qualis est orbis terrae, verê orbiculatus; immo totus hic orbis (mundi), cuius sidera cursant cursu orbico. In curru, orbile saepe ab orbita exorbitat.

ORBUS est, qui carissimā re orbatur (privatur); sed tristissima orbitas est, amittere Deum.

ORCA, dolium latā alvo, ore et fundo angusto. Balaena minor, crassa et teres.

ORCUS, infernalis carcer.

ORDIRI (initium facere) vis aliquid? Cautê! Ne vix orsus, et ab ipso exordio (exorsu) aut inter primordia, necesse habeas redordiri.

ORDO est, ubi res procedunt ordine. Ordines regni ordinant leges bonas, ne quid fiat inordinatê, coordinantque se ad ordinaria onera; sed extraordinarii census, habent peculiarem ordinationem.

OREA, freni pars quae inseritur ori.

ORGANUM, est instrumentum; corpus tuum organicum (instrumentis membrorum plenum). Musicum organum facit organarius, pulsat organicus (vulgo organista).

Orificium, v. Os, oris.

ORIRI, incipere esse, aut apparere. Unde quid oritur, inde habet originem. Sol oritur quotidie in oriente, h. e. orientali plaga, cooriunturque alia sidera, et exorta, adoriuntur vivificis suis radiis omnia. Inter bonos non debet esse exprobratio ortūs, unde scilicet quis oriundus sit; cum etiam ab obscuro exortu (exorsu) clari viri suboriri soleant. (Verba quoque habent originationem ab aliqua originali voce.) Animal foetum abortit (vel abortat), fiuntque abortivi foetus. Casus talis saepe oboritur.

ORNAT (speciosê decorat) omnis ornatus. Desunt ornamenta? Inornatus eris. Virtus ergo tibi adornet, exornet, prorsusque perornet, mentem. Adornat alteri periculum, qui subornat falsum testem.

ORNUS, arbor montana.

ŌS, ōris, dimin. osculum, instrumentum edendi et loquendi. Mater adhibens suum os osculo infantis, osculatur illum (deosculatur et exosculatur); quae oscula (osculationes) signum sunt amoris. Ore hiante oscitat oscitabundus qui dormiturit (aut quem oscedo, -inis, vexat). In studiis oscitantia noxia est; cave hîc versari oscitanter. Orificium in quovis vase est. Ostream aiunt esse animal inorum (seu inos, -oris).

OS, ossis, dimin. ossiculum. Ossa durant diu, ob suam osseam duritiem; etiam in ossuario (vel -a) reposita ossiculatim. Pisces quidam sunt exosses, quos non opus est exossari.

OSCEN (-inis, m., et oscinis, -is, g. o.), avis canora.

OSCILLA (et oscillae, utrumque plur.), funis suspensus, cui insidendo pueri sese oscillant, h. e. iactitant; quae oscillatio si nimia est, noxia est.

Ostendere, Ostentare, Ostentum, v. Tendere.

OSTIUM (ianuae foramen, qua introimus et eximus) clauditur ab ostiario propter mendicos ostiatim irrepentes. Fluvii ostium quis claudat?

OSTREA (et ostreum), aquatile testaceum.

OTIUM, est vacatio a labore; turpe tamen otium est nolle laborare, sed otiari. Tu ne sis otiosus nec vitam agas otiosê; potius ama negotia, et sis negotiosus. Negotiator quia intelligit quantum sit lucrum in negotiatione, negotiatur strenuê.

OVANT (laetitiam iubilis demonstrant) victores ovatu laeto, sub corona ovali, myrtea.

OVIS (ovicula), lanigerum pecus. Ab ovibus habemus ovinas pelles, et ovillum lac. Merito igitur aedificamus oviariae (seu oviarico pecori) ovilia, conducimus oviliones, usitatius opiliones).

OVUM, seminalis massa avium, et piscium. Aves ponunt ova tempore ovationis, figurā ovali (seu ovatā). At ova piscium, ut grana milii sunt.

PABO (-onis, m.), vehiculum unirotum.

Pabulum, v. Pascere.

Pacare, v. Pax.

PACISCI cum aliquo solemus (i. e. de dando et reddendo convenire) mediante pactore aliquo, pactione certā; aut depacisci quoquomodo. Sed perfidi quandoque pacta violant, neque pacticiam mercedem reddunt.

PAENULA (pênula), amiculum viatoris.

PAETUS, cui oculi ludunt.

PAGINA (pagella, q. e. "paginella"), folii chartacei facies una.

PAGUS, habitatio rusticorum e pluribus villis compacta. Alicubi pagani (paganici) celebrant paganalia obeuntes pagatim, praesertim pagani sub paganismo.

PALĀ, colligimus lutum, bipalio fodimus terram.

In PALAESTRA exercent se palaestritae, in palaestrica scientia.

PALAM multis peccare (seu peccare palam, et propalam) turpe est; etiamsi tamen clam peccas, dispalescet. Tu arcana propalare cave.

PALANGAM (lignamentum cylindraceum) supponit palangarius moli transmovendae, eamque palangando promovet. Minorem palangarii tollunt palangā, baiulantque humeris.

Palare, v. Palus (1).

PALANTUR milites per agros palatim, praesertim dispalati (i. e. dispersi) ab hoste.

PALATIUM, domus regis augusta; sed palatinus, primarius regis minister. (In Germania, Comes Palatinus. In Hungaria, Prorex. In Polonia, Dux Provincialis.)

PALATUM, cavitas oris super linguam; palato gratus.

PALEAS (excussi frumenti folliculos) vide in paleario, aut paleato luto; palea pendet ad collum Galli gallinacei; palear sub collo bovis.

PALLĀ utuntur mulieres, palliō viri palliati; hypocrita palliat sua peccata.

PALLERE (cum flavedine albere) morbo, non tam turpe est ac pallescere invidiā, vel expallescere culpā. Est tamen pallor naturalis quibusdam pallidis.

Pallium, v. Palla.

PALMA, quattuor significat. (1.) Volam manus. (2.) Spatium quattuor digitorum. (3.) Arborem. (4.) Victoriam. Nam:

PALMĀ palmamus parietem lutatum, ut palmatus (h. e. planus) sit. Aves aquaticae sunt palmipedes, ut natare queant. At palmā (seu potius palmō) mensuramus asserem, an palmaris (palmarius) vel bipalmis sit. Arbor palma abundê proveniens in palmetis (-um) palmosae Aegypti, fert formosas palmeas frondes, dulcemque fructum palmulas. In disputatione obtinet palmam, qui palmaria (primaria) protulit argumenta.

PALMES (-itis, m.), ramus vitis.

Palmus, v. Palma.

PALPAMUS manu pectus, quomodo cor palpitet. Sed palpator (seu palpo) palpatur (palpum dat, i. e. blanditias) homini, a quo expalpare aliquid quaerit.

PALPEBRA, oculi tegumentum.

PALUDATUS Imperator, est paludamento (h. e. pallio bellico) ornatus.

PALUMBES (-is, g. c., vel palumbus, -a), silvestris columbus maior.

PALUS (-i, m.), lignamentum alterā parte cuspidatum, quā terra pangitur; ut ad palos palamus vites; et ad palos alligamus maleficos; de paxillo vero suspendimus pileum.

PALUS (-udis, f.) est aqua de uliginosa terra scatens, atque ita, stans; ut in locis paludosis (palustribus) vides.

PAMPINUS (m. et f., h. e. folium vitis) dat uvis umbracula; sed ne illas exsugat, pampinat pampinator pampinosam vitem, crebrā pampinatione, illaque pampinea (pampinacea, pampinaria) sarmenta eiectat.

Panarium, v. Panis.

PANDERE, est aliquid in longum et latum explicare; itemque patefacere. Dices ergo:

Pandimus velum, cum illud praepandimus fenestrae, rursumque repandimus. Pandimus os, cum oscitamus; dispandimus brachia, expandimusque totum corpus, cum post somnum pandiculamur. Pansa habet pedes passos, et cum discurrit passim, facit passus magnos, valde dispansos (seu dispessos).

PANDUM rostrum (deorsum incurvum) habet aquila; repandos calceos (rostratos sursum versus) gestabant antiqui; lignum fraxini pandat facile.

PANGERE (pepigi, pactum) significat iungere, figere, stabilire, facere. Ut:

Pangit pacem gens cum gente. Compingit libros compactor compacturā eleganti. Faber facit compages trabium, ad compaginandum pontem. Vinitor depangit in terram propagines, et vitibus sic propagatis, circumpangit pedamina; quae prudenter impingit terrae, ne quis impingat pedem. Arcularius vero suppingit compactili tabulae impagem, oppingitque repagulum ostio, ne aperiatur.

PANICA (et panicum), frugis genus, habens loco spicae paniculam, sive spicam paniculatam.

PANIS coquitur arte panificii, asservatur in panario.

Pannus, v. Panus.

Pansa, v. Pandere.

PANTICES (m. pl.), intestina.

PANUS, glomulus tramae, quem per stamen traiectans pannifex facit pannos; e quibus fiunt panneae vestes, et ex his detritis panniculi; pannosum vocant lacerê vestitum, obsitum pannis (seu pannuciis, -ia). Praeterea est Pannus Londinensis, pinguis, sericus, holosericus, subsericus, attalicus, damascenus, purpureus, scutulatus, undulatus, florulentus, xylinus, camelinus, etc.

PAPAVER, somnifera herba est; sicut et papavereum oleum.

PAPILIO, vermiculus est alatus. Item tentorium castrense sic albicans.

PAPPA, cibus infantilis praemansus est, quem pappant infantes. Pappus est in deflorente carduo; pappus volitat in autumno.

PAPULA (et papilla), tuberculum pectoris; pusula purulenta.

PAPYRUS (et papyrum), Aegyptia planta, unde fiebant papyracea folia, et libri.

PARES numero, et impares viribus tametsi suppares (ferê pares) sint aetate, congredi pariter non possunt, ob imparilitatem. Meus compar (socius) sit mihi moribus compar (aequalis). Comparare velle res incomparabiles, et aequiparare dispares (seu dispariles) parilis ineptia est; quae habent disparilitatem, sunt disparanda. Par impar ludere, puerilis ludus est.

PARARE (ut aliquid sit efficere) tibi vis amicos? Dicam quomodo sint parabiles. Para vonvivum opiparum, lautê apparatum; tum compara vinum bonum, emitteque pararios, et dic omnia esse parata; comparebunt. Sed sperasne amicitiam sic partam, fore inseparabilem? Separabunt se profecto, cum videbunt cenas non reparari, cum irreparabili tuo ludibriō. Ergo tu potius praepara animum ad virtutem, et praeparatus sis ad omnia. ¶ Imperat bellicus imperator exercitui, edicens imperia, iure imperatoriō. Sed Romanus imperator promotus ad imperium, eminet regibus imperiali maiestate; dictatura imperiosa non est nunc in usu.

PARCERE, est re aliquā moderatius uti. Tu ergo parce sumptibus, parce utendo bonis tuis; sera est in fundo parsimonia. Nimia tamen parcitas noxia est. Praeparcus non parcit valetudini, dummodo comparcat nummo.

Parens et Parentare, v. Parere.

PARERE, adesse, videri, obsequi. Parere nolle bene monenti paret (apparet) esse contumaciam. Compare ad iudicem, cum te apparitor vocat, aut eris reus imparentiae. Vitrum in luce transparet, in tenebris disparet, ut et omnia.

PARERE, foetum intra se genitum foras emittere. Dehinc, comparare sibi. Parens vicina partui parturit cum dolore (praesertim primipara vel gemellipara); tandemque parit partum, quem parentes educant parentali curā, ut sit qui illis vitā functis parentet, et sic parentali illo die parentalia peragat. Puerpera aliquando in ipso puerperio moritur.

PARIETEM (aedificii latus) lutat parietarius; parietinae (dirutorum parietum reliquae) ad nihil sunt.

PARMA (parmula), breve scutum.

Parricîda, v. Pater.

PARS, est aliquid in toto; sed partem maiorem rursum partimur in particulas, et particellas minores; partim dispartiendo (et dispertiendo) inter participes particulatim; partim impertiendo aliis, qui aliās essent expertes, et non participarent. Res partitione, fit bipartita, tri-, quadri-, multipartita. Iudex audiat utramque partem.

Partus, -ūs, v. Parere.

Partus, a, um, v. Parare.

PARUM (non multum) nos oblectare potest gaudium parvum parumper durans. Ideo sapiens paulum curat parvulas (paululas) voluptates mundi; desuescit illis potius paulatim, qui paulo plus sapit.

Parus, avicula e minimis.

PASCIT bonus pastor gregem suum in agro pascuo, ut ibi laete pascat (seu pascatur). Educit igitur illum ad pastum (-ūs); atque si maior est, dispescit per diversa pascua; et ne pecudes diffugiant, compescit eas flagro pastorio (pastoricio), donec depaverint campum, aut fuerint satis pastae. At hieme, cum non habet ubi eas impascat, providet pastorali curā domi pabulum; quod ut sibi ne desit, maturê pabulatur bonus pabulator.

PASSER (passerculus) avicula domestica; marinus, pisciculus latus.

Passim, v. Pandere.

Passus, v. Pandere, et Pati.

PASTILLUS, est panis parvus rotundus; iurulentus globulus; medicamentosus globulus.

PASTINACA, radix oleracea.

PASTINUM, ligo bifurcus, quō pastinat vineam pastinator crebrā pastinatione.

PATAGIUM, ornamentum vestis ad collum.

Patefacere, v. Patere.

Patella, v. Patina.

PATER (paterculus) habens filium vel filiam; qui aemulari paternas virtutes, patriosque mores, id est patrissare debent; praesertim e clarā patria, genereque patricio orti; sive adhuc sunt patrimi, sive non. Sicut et qui habent honorabiles patruos aut patrueles, aut compatres. Patricîda (et usitatius iam Parricîda, propter atrocitatem parricidii) amittit non tantum patrimonium, sed et vitam; indignus, cui aliquis patronus patrociniō suo patrocinetur.

PATERA, poculum humile, patulum.

PATERE, apertum esse, aut notum. Patet ianua, ingredere; satis patula est. Bipatentem portam si patefacis utrinque, patescet quicquid intus est, eritque in propatulo.

PATI nos oportet in hac patibili vita, quicquid evenit, patienter: unum remedium malorum patientia. Esto igitur patiens, et ne patere te commoveri ad impatientiam; poterisque perpeti omnia. Ad passiones nascimur.

PATIBULUM, structura furibus suspendendis; patibulatus.

PATINA, vas quo escas inferuntur mensis; patella; patella genualis.

PATRARE (efficere) bona vel mala possumus; sed qui perpetrat aliquid mali, non semper impetrat veniam.

Patronus, et Patruus, v. Pater.

Patulus, v. Patere.

PAUCI (pauculi; exigui numero) sunt docti scholares: mirere illam paucitatem. O si essent pauxillum diligentiores, proficerent pauxillatim.

Paulum, v. Parum.

PAUPER (paupertinus, pauca possidens) non est miser, si commoda paupertatis (pauperiei) novit: non enim eget medico, nec metuit pauperari (vel depauperari).

PAUSA (cessatio) est, cum quis pausat a loquendo vel agendo.

PAVET, qui metu percellitur, ut pavidus equus, qui facile pavescit; magis vero expavet, et frequentius pavitat, semel et iterum perpavefactus. Impavido non facile incuties pavorem.

PAVIRE, stupidê percutere; quomodo pavimus solum, dum facimus pavimentum paviculā.

PAVO (et pavus) et pava nobiles aves, pictā oculis caudā pavoniā (pavoninā, pavonaceā).

PAX! St! Vocula imperantis silentium. Sed qui amat pacem (rerum statum tranquillum) et est animo pacato, pacat simul alios. "Beati pacifici", inquit Christus.

Paxillus, v. Palus.

PECCARE (contra legem agere), humanum est; perseverare in peccato, diabolicum. Audis, peccator?

PECTE capillos pectine (pectunculo) tu impectite (impexe); ne te pectat linarius pectine, aut fullo pectine. Textor condensat telam pectine; fidicen chordas stringit pectine; agricola suo pectine pectinat segetem. Pexa vestis villosa est, quam depectimus pectine setaceo.

PECTUS habens magnum, pectorosus est; habens morbum pectoralem (-is, -is, -e) opus habet expectorari; et foveri a pectorali.

Peculiaris, Peculium, v. Pecus.

PECUNIA (emendi instrumentum) bona res est; sed pecuniosus saepe habet difficultates pecuniarias.

PECUS (pecoris, n., et pecudis, f.) est animal cicur. Multa habens pecora pecorarius, vivit de re pecuaria lautê, si pecorosus est, et habet fidos pecuarios. Sed hi plerumque sunt moribus pecorinis (vel pecuinis, sed s. a. v.), quaeruntque proprium peculium, h. e. peculiares utilitates. Sicut et in re publica sunt, qui peculiariter sibi peculia quaerunt, depeculando bona publica; sed saepe accusantur de peculatu iniqui peculatores.

Pedamentum, Pedaneus, Pediculus, v. Pes.

PEDERE (clarê ventris flatum emittere) et invicem oppedere solent scurrae: phuy!

PEDUM, baculum pastoreum.

Peierare, v. Iurare.

PEIOR (magis malus) facit peius; pessimus pessimê.

PELLARE, loqui; inusitatum, sed composita sic: Quem vis appellare (alloqui), eum prius disce appellare (nominare) appellatione propriā. A iudice si vis aliō appellare, vide ut habeas iustas causas appellationis tuae. Qui te compellat amicê, illum non debes interpellare odiosê.

PELLERE (freq. Pulsare) est aliquid ingratum abigere. Ut cum hostis exercitum ad nos appellit, aut classem ad portum nostrum appellit, eum nos prohibemus appulsu, aut etiam repellimus, ab obsidione depellimus, et si possumus dispellimus, finibusque nostris expellimus; aut compellimus (aut perpellimus), ut ipse cedat; et sic aspellimus et propellimus, quousque possumus, impulsi (compulsi) amore patriae. Opilio compellit oves, et propulsat ab illis lupos. Qui pulsat fores, nec intromittitur post iteratos pulsus, patitur repulsam, impelliturque ad iram.

Pellex, v. Pellicere, in Lacere.

PELLIS (pellicula), cutis a carne detracta mollior; e qualibus pellio conficit pellicea (vel pellicia) vestesque pelliceas, ut hieme incedamus pelliti. Cistas et thecas pelliculant alii. Versipellis vestem et vultum facile mutat.

Pellucidus, v. Lux.

Pelluvium, v. Luere.

PELVIS, sinus aquarium, ad varia perluendum.

PENATES (tantum pl.), dii domestici gentilibus.

PENDET nubes pendula in aere, cum pluvia impendet. Poma propendula (seu, pensilia) dependent de arbore, praependentque alia aliis, ad quae decerpendum viator facile propendet.

PENDERE, pendere facere; tum ponderare et aestimare; et solvere (quia antiqui pretia non numerabant sed pendebant):

Pendit (seu appendit), lanarius lanam, ut pendat (sc. expendat) quantum pendat (i. e. ponderet); iubetque ementem pendere (i. e. solvere) pensionem pecuniariam, iuxta pensuram lanae. Netrix accipit pensum rependitque tandem pensiunculam, aut pensat aliter. Dispensator dispendit (vel dispensat) in familia labores, dependens suam cuique portionem; sed prudenter pensitando, ne per multas appendices faciat dispendium; potius compendium, compendiariā (pendiosā) aliquā viā. Dum pecuniam in aliquid impendit, cavet ne impendia (impensae) fiant inutiliter. Inscribit igitur omnes expensas in librum, et si quid minus necessario expendit, compensat alibi. Faber perpendit parietem, quaerens perpendiculō lineam perpendicularem. Fur suspenditur, et punitur suspendiō. Tu cum hominibus age pensiculatê, ut magnos magnipendas, neminem levipendas, et sis impensê circumspectus.

PENE (paene) dubito, an penes hominem sit omnia penitus ingeniō penetrare. Industrioso tamen etiam penitiora, immo penitissima sunt penetrabilia, cum se in suo penetrali (-le, n., intimum conclave) occludens, in res penitissimê immergit.

PENIS bubulus, cum parte carnis, dat offam penitam; peniculō abstergimus; penicillō (-us et -um) pingit pictor.

PENNA (pennula) est avium vestis, et volandi instrumentum; omnes enim sunt pennatae et bipennes. Sed ferream bipennem gestat bipennifer.

Pensare, Pensum, v. Pendere.

Pensilis, v. Pendere.

PENU (et penum, et penus, victualium apparatus) est remedium penuriae, cum Deus benedicit penario (-um, seu cellae penuariae) nostrae.

PER aquam vadare, peramplo amne, perquam periculosum est.

PERA, pastorum (vel mendicorum) capsa, circumligabilis corpori, sacciperium dicitur.

PERCA, piscis maior; perca minor.

Percontari (Percunctari) v. Contus.

Percutere, v. Quatere.

Perdere, v. Dare.

PERDIX (-icis), avis.

Peregre, v. Ager.

Peremptorie, v. Emere.

PERENNIS (per annos durans) fons perennê fluens, conveniente sibi perennitate perennat.

PERGAMENA, membrana scribendo apta.

PERGERE, progredi est; expergefieri (seu expergisci) evigilare. Tu expergefactus (seu experrectus) expergefac alios.

PERGULA, ambulacrum tectum.

Periculum, v. Perire.

Perimere, v. Emere.

Perinde, v. Unde.

Perire, Interire, v. Ire.

PERIRE, inusitatum, duplici significatione: (1.) Aperire. (2.) Experiri.

Composita a Significatione 1.

Aperi (adperi) ianuam amico, ut aperta sit, vel semiaperta, aut saltem apertilis, pro facili apertura, si non vis opperiri eum pro foribus. Quod vis habere opertum operi, seu in olla operculo (cooperculo), seu in dolio opertorio, seu alibi aliō operimento. Rerum quas reperire (invenire) cupis, fac repertorium, et distingue reperta ab irrepertis.

Derivata et Composita a Significatione 2.

Perîtus rerum esse vis? Debes periclitari unamquamque uno et altero periculō; sed ut sine periculo sit, cave periculosas actiones. Et quicquid sic compereris, vel expertus fueris, pro experto habe, fretusque tuā experientiā, doce inexpertos experimentis certis.

PERNA, armus est porci salitus; pernio, dolor pedum frigore adustorum; compernis, qui genua habet in se contorta.

Pernicies, v. Necare.

Pernio, v. Perna.

PERNIX (summê celer) avis perniciter volat, ad pernicitatem nata.

PERONES (semiocreas) gestat peronatus.

PERPERUS, pravus, agit perperam.

PERPES (-etis, et perpetuus), non interruptus. Perpetem noctem dormire perpetim, nimium est. Sidera perpetuant cursum suum perpetuo (-uum). Perpetuitas vitae non conceditur homini; possessor tamen perpetuus dicitur perpetuarius.

Perpetrare, v. Patrare.

Perquam, v. Per.

PERSICUS arbor, fert persica.

PERSONIS certis conceduntur privilegia personalia; histrio simulans alienam personam (vultum) prodit personatus (h. e. indutus personā), ficto vultu.

Perspicere, v. Specere.

Pertaesus, v. Taedet.

PERTICA, baculus oblongus; et pértica baculus mensorius; scinduntur e perticali salice.

Pertinax, v. Tenax.

Pertingere, v. Tangere.

PES, pedis, m., quattuor significat: (1.) Instrumentum ambulandi; (2.) sustentaculum rei; (3.) mensuram pedalem; (4.) pes poeticus est mensura syllabarum.

Derivata et Composita a Significatione 1.

PEDIBUS graditur animal pedatum, sive fuerit bipes, sive quadrupes, aut multipes; ut vermis centumpeda (seu millepeda); et vermiculus capitis habens sex pediculos (pediolos) dictus pediculus (seu pedunculus), a quibus multiplicatis venit morbus pedicularis, quem patitur pedicosus (pediculosus). Pedo habet pedes longos, loripes tortos, palmipes avis planos. Miles pedes (-itis, pedarius, et pedaneus) et exercitus pedestris, unā voce peditatus (-ūs), procedit pedibus et pedatim, ne cito fatigetur. Sed pedisequi (circumpedes) non semper possunt sequi dominos pedetentim, quando currendum est expeditê.

A Significatione 2.

Mensa tripes (tripedanea) habeat suppedaneum suum. Vitis pedatur (i. e. sustentatur) ligneo pedamine (pedamento). Pomum pediculatum pendet a longo pediolo. Pedica est laqueus avium; compedes vincula pedum humanorum, quibus compeditus, aut impeditus aliis impedimentis, aegrê incedit, nisi eum expedias; quod facere expedit cum tabellarium expedis; aut bellica expeditio suscipitur, ut exercitus impedimentis ne oneretur, quibus posset praepediri; potius illi suppeditentur (ut ad pedes sint provideantur) necessaria, ne cogatur repedare rebus inexpeditis.

A Significatione 3.

Calceus fit mensura pedali (pedanea); palma manūs est minus quam semipes (semipedalis, semipedanea); palmipes dices, quod mensuram habet fere sesquipedis (sequipedalem); cuius duplum tripes (tripedalis) mensura est. Decempedā (decem pedum pérticā) metitur decempedator agros.

Pessimus, v. Peior.

PESSULUM tolle (sursum versum mobilem obicem), si vis aperire oppessulatas fores.

PESSUM, deorsum. Saepe pessum it qui alium pessum dare quaerit.

PESTIS (pernicies) seu pestifera lues, inficit aerem, facitque pestilentiam in locis pestilentiosis (pestilentialibus); pestis principum sunt adulatores.

PETERE quattuor significat: (1.) Optare, Appetere; (2.) Quaerere, et sumere; (3.) Rogare; (4.) Vi in aliquid ferri.

Tu quod petis (appetis vel expetis) unde petes? A viro bono pete petitione (petitu) humili; ne impete illum impetu verborum (seu impetuosis verbis); ut petulcus caper, qui cornibus petit obvios; aut petulans puer petulanter exercens petulantiam. Appetitus (appetitio, appetentia) sit ordinatus, rerum quae tibi competunt; si adest qui competit idem, transige cum tuo competitore competenter. Rem alteri concreditam repete, repetitio iusta est; et quod didicisti, repete repetitione crebrā, ne obliviscaris. Si tibi suppetit (i. e. sub manum venit, aut est) unde feras suppetias misero, fer, antequam oppetat mortem.

PETIGO (et impetigo, f.), asperitas cutis cum pruritu.

PETILUS, parvus, exilis.

PETIOLUS, fructum pedunculus.

PETRA, saxum; petraeus (et petrinus), e saxo; petrosus (petricosus), saxosus.

Petulans, v. Petere.

Petus, v. Paetus.

Pexus, v. Pectere.

Phalanga, v. Palanga.

PHILOSOPHUS (amator sapientiae) verus philosophatur verê, omnia demonstrans philosophis (philosophicis) rationibus; philosophaster inaniter iactat philosophiam.

PHYSICUS scrutatur causas rerum physicas (naturales); est autem pars physicae physiognomia, cum de naturae indole e signatura corporis divinat physiognomus.

Piaculum, v. Pius.

-PIAM, adiectio. Si est quidpiam uspiam, quod quaerit quispiam, aut quaepiam, poterit inveniri alicubi.

PICA, avis variegata; picus, pica minor, rostro adunco.

PICEA, arbor picem desudans.

Pictor, Pictura, v. Pingere.

Picus, v. Pica.

PIGET (taedet) laborare pigrum; sed olim pigebit (paenitebit) pigritiae suae. Tu ad labores impiger esto; otiosus pigrescit facile, deindeque ad omnia pigratur.

Pigmentum, v. Pingere.

PIGNUS (-oris, et -eris, n., aliquid creditori datum in certitudinem rei restituendae) pignerat pignerator, cum accipit mutuo pecuniam; sed pigneratur, qui dat mutuo, acceptā re oppigneratā. Tu si quid oppignerasti (vel oppignorasti), repignera, ut pigneratio (pignoratio) solvatur.

Pigritia, v. Piget.

PILA, globus fartus, quō datatim ludunt pililudii lusione pilari; pilulas dat deglutiendas medicus.

PILA, lignum rotunde cavatum, in quo pinsuntur pultes pilō (-um) ruido. Pugnat pilō, i. e. iaculo maiore praepilato miles pilanus. Dicitur pilum integra talis cohors, quam praecedunt antepilani; regit autem primipîlus (primipilaris) centurio.

PILA fulcit parietem a latere; pila firmat pontem pilatim structum, ut ingruentes pilatim undae, et glacies frangantur. Expilatores expilant (compilant) domos, suppilantes quicquid possunt; adversus quos oppilamus meatus omnes.

PILEOS, et varia impilia facit pileo. Incedere pileatum libertatis fuit signum olim; pilento (curru tecto, q. e. pileato, -um) vehuntur delicati.

Pilum, v. Pila, 2.

PILUS, tegumentum cutis in animantibus pilosis; quorum multa nascuntur depilia, postea pilant; pelles autem depilantur. Capillos (capitis pilos) tegunt mulieres, capillari (sc. reticulo); viri quidam non satis capillati, ementiuntur capillitium facticio capillamento. Quaedam herbae capillantur, h. e. folia capillācea nanciscuntur.

PINCERNA, pocillator.

Pinea, v. Pinus.

Pingere, figuram coloribus effingere. Pictor gnarus picturae pingit varias picturas. Quicquid enim vult depingit, et pigmentis a pigmentario paratis expingit, appingens insuper varia ornamenta. Sed mulier pigmentō pigmentata turpis est, tametsi sic perpicta sibi placeat.

PINGUES (succo altili abundantes) plerumque etiam sunt pinguiarii (pinguia amantes), oblectanturque pinguedine. Praepingue corpus hebetat mentem; pinguescant igitur, et ventrem pinguefaciant (impinguent, s. a. v.) qui hebescere volunt.

PINNA est in ala avis penna durior, quā volat; pinna in pisce remigium, quō natat; pinna (seu pinnaculum), fastigium praealti muri. Hinc aves pinnatas, pisces pinnigeros.

PINSIT (in pila contundit) pinsor frumentum pistillō in pistrino pistrinali apparatu. Sed ex frumento pisto (piso) pistor format panes in pistrina, super tabulam pistoriam, ut eos secundum artem pisturae pinsat in furno.

PINUS (-ūs, et -i, seu pinea) et pinaster, mirae altitudinis pinus, proferunt nuces pineas. Ingredere pinetum, videbis.

PIPER (-is, n., arbuscula) dat piper (fructum) unde piperati cibi, et piperatum libum. Fungum succi lactei sed amarulenti, vocant piperitem.

PIPIO (-onis, m., pullus avis) pipit (pi, pi, clamat). Gallina suos pipiones ductans pipat. Passer pipilat. Nos ipsi differimus pipulō (-um), qui nos laeserunt.

PIRATA (-ae, m., praedo marinus), conductus ab archipirata, volitans navibus piraticis facit piraticam.

PIRUS (-i, f.) fert pira, unde conficunt (vinum) piraceum.

PISCIS (pisciculus) natat in flumine piscoso (pisculento) aut piscina, ubi eos piscantur piscatores retibus piscatoriis; vendunt autem piscarii in piscaria (foro piscario) et emunt qui carne piscinā delectantur. Tu expiscari stude artes bonas.

Pistillum, Pistor, Pisus, v. Pinsere.

PISUM, legumen.

PITISSARE, identidem gustando bibere.

PITUITA, humor albus et crudus in corpore, quō abundant pituitosi; pituita gallinarum morbus.

PIUS (placidus, benignus; in specie, Deum colens) agit piê, quia pietas placet pientissimo Deo. Si quod piaculum commisit, expiat culpam iusto piaculo; nempe piaculari paenitentiā, sine qua peccatum est inexpiabile. At impius semper magis se impiat impietate suā.

PIX, resina igne colliquata, dum eliquatur in picaria, aut dum picantur vasa, exhalat fumum piceum, facitque manus piceatas.

Placare, v. Placere.

PLACENTAS pinsit placentarius.

PLACETNE, ut pergamus? Placitum est semel, displicere non debet. Utinam complaceat omnibus nobis, sequi beneplacita Dei! Homo placidus agit placidê; atque si quem offendit, placat iterum. Implacidus autem, qui nullo etiam placamine ad placabilitatem permovetur, habebit implacabilem quoque Deum.

PLĀGAS, percussiones multas, natesque plagosas habebit, cui contigit plagosus magister.

PLÁGAS (priore brevi) mundi, caeli regiones describit cosmographus. Plagas (i. e. retia maiora) tendit circa silvas venator. In plagulas dividitur scapus papyri. Plagas (vel plagulas) circumdant lecto.

PLAGIUM commitit plagiarius.

Plagula, v. Plága, 2.

PLANCAE, sunt tabulae planae, saepes e tabulis facta. Homo plancus (pedibus planis).

PLANETAE (errantes stellae) habent suum planetarium cursum.

PLANGUNT (h. e. incutiendo plagas pectori lamentantur) miserabili plangore (seu planctu), qui tragicum obitum suorum deplangunt.

PLANTAS (stirpes humō crescentes) plantat plantator in plantario; arbusculasque plantarias inde rursum explantat et transplantat in hortum, ne pecora deplantent ramos; aliquando et supplantat vites arboribus. At planta pedis est cui insistimus. Luctator supplantat colluctatorem, ut cadat.

PLANUS campus habet planitiem. Arcularius complanat asseres planulā. Sermo planus explanat mentem loquentis planê.

PLATEA, vicus in urbe latior.

PLAUDERE (antique Plodere) manibus, ob res plausibiles excitat plausum, ut alii quoque manus complodendo applaudant. Sed quibus res displicet, supplodunt pedem, et explodunt rem applausu indignam. Displodit bombardam miles.

PLAUSTRUM (currum onerarium) regit plaustrarius.

PLEBS (plebecula, ignobilior populi pars) utitur sermone plebeio; plebicola (plebi favens) defendit plebiscita (h. e. a plebe decreta).

PLECTIT virgo plectilem corollam, plexamque cum implexis et perplexis flosculis imponit capiti. Magistratus plectit capite maleficum. Fidicen plectit chordas plectrō. Quem complectimur amore, eum amplectimur manibus, h. e. amplexamur amplexu suavi. Complexio corporis, varios complectitur humores. Sophista dum perplexê et sermone perplexo loquitur, perplexatur.

PLEIADES (-um, pl. f.), stellarum cumulus.

PLEGMA (-atis, n.), crines in radios divisi et invicem implexi.

PLENUM vas habere vis? Imple. Si semiplenum vides, exple. Si quid deperiit, reple, h. e. supple novis supplementis. Si opplevisti nimium, deple. Ita plenitudo erit plenê. Avarus inexplebilis est, nullis complementis completur.

Plerique, plerumque, v. Plus.

Plex, v. Plica.

PLICAS facit sartor, cum plicat pannum plicatilem decenti plicaturā, ut vestis possit complicari, rursumque displicari et replicari. Hedera applicat se arbori; quam non tantum circumplicat undique, sed implicat se corticibus eius, ut vix explicari queat.

Composita cum Plex, plicis.

Vestis simplex sine plica est; animi simplicitas sine dolo; simpliciter agere tutissimum. Quotuplex est modus rerum? Multiplex; multipliciter enim idem potest fieri, et multiplicari. Quaedam sunt duplicia, et fiunt dupliciter, possuntque duplicari (seu conduplicari). Aliud rursum est triplex, quadruplex, quintu-, sextu-, septem-, octu-, novem-, decemplex (vel decuplex), centuplex, millecuplex. Complex facinoris, implicat se iisdem poenis, nisi factus supplex petat condonationem supplicii, sive coram supplicando, sive per libellum supplicem. Publica supplicatio sunt publicae preces, quibus ecclesia explicat suas necessitates Deo.

Plodere, v. Plaudere.

PLORANT (plenā voce flent) pueri ploratu miserabili, cum obitum parentum complorant et deplorant. Explorator explorat hostem.

PLUIT, cum aqua de caelo cadit guttatim. Crebra pluvia facit annum pluviosum, ubi aquae pluviae (seu pluviales, et pluviatiles) inundant campos. Vis non compluere in via exspecta dum depluat; aut fuge sub tectum quod non perpluit, sive sit compluviatum sive displuviatum (hoc est, utrinque devexum). Impluvium est area in domo aperta, quō imber impluit; compluvium fossa, in quam aqua pluvialis confluit.

PLUMA est penna in ave minor, et mollior; e quibus plumarius facit cristas plumeas, aliaque plumatilia. Aves ipsae nascuntur implumes, postea plumescunt, tum sunt plumosae; columbi quidam quoque plumipedes. Vis habere avem deplumem? Depluma.

PLUMBUM (metallum nigricans mollissimum) erutum e fodina plumbosa ad efficiendum vasa plumbea; sed plumbago (cinis e plumbo) habet usum in medicina.

PLUS sciunt plures, quam unus; plurimi plurimum, pluries id audivi plurifariam. Dicimus plurali numero: plerique ignorant optima, plerumque. NB. -plus, appositum adnomini numerali, "toties plus" significat, ut: Quotuplus? Simplus, sesquiplus (seu sescuplus), duplus, triplus, quadruplus, etc.

PLUTEUS (et -um), repositorium librorum ad legendum vel cantandum.

POCULUM administrat regi pocillator.

PODAGRA affligit podagricum (vel podagrosum).

PODEX, pars animalis posterior, quā venter exinanitur.

PODIUM, pars aedificii extra parietem.

POENA sequitur peccatum, h. e. poenale factum. At si quem paenitet (poenitet) facti, et paenitudine dat signum paenitentiae, non debet dare poenas. Sed impaenitens debet puniri, neque relinqui impunis (seu impunitus), ne impunitas augeat peccata.

POETA aut poetria, dum iuxta artem poeseos fingit ingeniosa poemata, et exornat poetico stilo, dicitur poetari.

POL, aedepol, formula iurandi gentilis.

Polenta, v. Pollen.

POLIRE, est aspera levigare; ut polio polit impolitos enses, rubiginosos autem repolit diligenti politurā usque ad polimen (i. e. nitorem). Tu quaeres depolire (et expolire, perpolire) ingenium tuum, ut politulus sis.

POLITIA est civile regimen; quod viri politici administrant iuxta leges politicae.

POLLEN (et pollis, -inis, m.), farinae flos, quem in arca pollinaria colligit pollintor; sed pro coquenda cervisia polentam facit polentarius.

POLLERE, est viribus valere; quomodo pollex in manu praepollet ceteris digitis pollentiā; nec enim illi aequipollet ullus crassitudine pollicari, ideo nec aequipollentiā virium.

Pollex, v. Pollere.

Polliceri, v. Licet.

POLLINCERE (et pollincire) solet cadaver pollinctor, ne foeteat.

Pollubrum, v. Luere.

Pomeria, v. Murus.

POMPAS (ceremonias sollemnes) amant pomposi (vel pompales, pompatici).

POMUM, omnis fructus molli cortice, ex quibus antiqui parabant pomarium (vinum ex pomis); ideoque plantabant pomaria, et in illis pomosas arbores, seu pomos varias, ad colligendum poma pomifero autumno.

PONDO (n., indeclinabile) non ubique idem est. Dupondium duplo plus est quam assipondium; centumpondium (vel centupondium) est onus ponderosum, centum pondo ponderans. Si addes aequipondio superpondium, praeponderabit.

PONE, idem quod Post.

PONIT primum templi lapidem positor, prout loci positus (positio, positura) requirit; reliquos illi superponunt caementarii, et supponunt aedificio, sibi autem invicem apponunt et imponunt aut interponunt et circumponunt, et sic muros componunt; disponendo omnia appositê, et anteponendo vel postponendo alia aliis, et male posita deponendo, aliterque transponendo aut opponendo et inutilia seponendo, donec tota compositura parata sit, et incompositum appareat nihil.

Vis deponere pecuniam, aut aliud depositum, quaere tibi fidum depositarium; ne incidas in impostorem, qui tibi imponat imposturā suā, aut reddat aliquid levius suppositicium. Tu ipse moribus esto compositis, praepone te nemini (seu postpone tibi neminem). Propone tibi ad agendum optima, et dispone prudenter. Librum perlectum repone in repositorium. Si quid loqueris, expone verbis claris. Si quos vides opponere se sibi, et rixari de propositionibus oppositis, interpone te, et compone lites, si potes; hoc tibi semper sit propositum.

PONS transitur curru; ponticulus pedibus; traiectus pontone.

PONTIFEX, summus sacerdos Romae, indutus veste pontificali (vel pontificiali), vi pontificii iuris, fungitur pontificatu.

POPINA, locus ubi esculenta publicê parantur et venduntur; cui adsuetus popino, deliciasque popinales semper apud popinarium (popinatorem) quaerens popinatur.

POPLES (-itis, m.), pars genu posterior.

POPULUS alba (-i, f.), arbor, et populus nigra crescunt in populeto; ligna populea (et populna et populnea) mollia sunt.

POPULUS (-i, m., dimin. popellus), multitudo hominum sociata, amat mores populares, et cum popularibus conversari populariter, etiam valde populosa natio. Specta populatim, videbis istam popularitatem ubique. Hostilis populus cum ingruit non parcit: populatur et depopulatur (perpopulatur) omnia.

PORCA, cava sulci stria.

PORCOS, porcas, porculos, totumque genus porcinum, pascit porcarius in campo, saginat porculator domi, venundat porcinarius in foro.

PORRIGE manum (i. e. extende) erga illum, cui aliquid porrigis (i. e. extensā manu das) exporrectā fronte.

PORRIGO (-inis, f.), furfures in capite.

PORRO, continuatis nota.

PORRUM (et porrus), allii genus minutum; porracea folia.

PORTA civitatis est, quā onera portantur; sed portus est aqua profundior ad portuosam civitatem, unde portitor vehit merces ad litus, petens ab apportantibus eas portorium. Tum eas exportant e navibus, et important tabernis, undecumque comportatas. Quae si non venduntur, asportantur denuo, et deportantur ac transportantur aliō; aliae vero reportantur vendibiliores. Porticus mercatorum sita esto in loco opportuno, non in angiportu, aut loco importuno, ubi hominum importunorum importunitas molesta esse possit.

Portendere, Portentum, v. Tendere.

PORTIO est assignata alicui pars, dividenda iuxta proportionem rerum.

Porticus, et Portus, v. Porta.

PORI (meatus) sunt multi in porosa cute.

POS (seu potis) sum eius rei quam possum. Potior, validior, preastantior, nobis est ille, quem eligimus potius; potissimus, qui potissimum placet. Potiri re desideratā non semper potest, qui compos mentis est; impos rationis vix umquam, etiamsi potestatem habeat. Dum potentes potenter de potentatu inter se contendunt, impotentior solet deici. Accidit tamen contrarium quandoque, quia omnipotenti Deo per omnipotentiam suam possibile est operari impossibilia nobis.

POSCA, aquatum in torculari vinum.

POSCIMUS opem, seu precibus seu vi, cum indigemus; deposcimus (exposcimus) autem, cum differtur; aut etiam plus apposcimus, nostra vero reposcimus. Si quis nobis nostrum negat, postulamus eum iudicio, aut expostulamus cum eo de iniuria.

POST alium venisti? Sedebis post; qui postea erit adhuc posterior; qui postremo, erit postremus. Quid futurum sit postero die (seu postridie) et inposterum, et quae sit futura condicio nostrorum posterorum, totiusque posteritatis, quis novit? Postquam (et posteaquam) nemini datur videre sua postica. Mundus tamen agit praeposterê, qui non recogitat sua postuma. Domus etiam habeat posticum.

Posthumus, v. Humus.

Posticus, v. Post.

POSTIS, m., ianuae latus.

Postlimium, v. Limen.

Postulare, v. Poscere.

Potestas, Potiri, Potius, v. Pos.

POTU carere nullum animal potest, habetque naturalem potionem aquam; sed homines excogitant varia potulenta, quae dum potant immodicê reddunt se potulentos. At potatores amant compotare, circumpotare, totosque dies perpotare; ubi vasa potoria epotando fiunt poti; postridie tamen redeunt ad repotia, cum praestaret potionare pauperes.

PRAE (i. e. ante) aliis esse doctus vis? Aut praedives? Praeter alios diligentius disce, nihil tamen praeterquam bonum.

PRAEBE praebenda cui debentur. Milites aut clerici raro acquiescunt praebendis suis, praebentque se strenuos erga praebitores suos.

Praeceps, v. Caput.

Praeceptum et Praecipere, v. Capere.

Praecise, v. Caedere.

Praeclaudere, v. Claudere.

PRAECO promulgat iussa magistratūs publico praeconiō, adiungens aliquando praeconia rei.

Praecox, v. Coquere.

PRAEDAM quaerunt bestiae; praedam praedones, cum homines praedantur et depraedantur, etiam praedatoriis manibus; ut bonis praedaticis (praedaticiis) ditescant.

Praedestinare, v. Stinare.

Praeditus, v. Dare.

PRAEDIUM, est villa cum agris et hortis, quam possidet praediator, secundum ius praediatorium.

Praefectus, v. Facere.

Praefiscini, v. Fascinum.

PRAEFICA, mulier lamentis (super mortuum) praefecta, ritu gentili.

PRAEGNANS animal (foetum ferens) cavet sibi a noxiis tempore praegnationis.

PRAEMIUM, victoris merces.

PRAEPES (-etis), cito volans.

Praeputium, v. Putare.

Praeruptus, v. Rumpere.

PRAES (-dis) cum compraede suo publicê fideiubent pro re pecuniaria.

Praesens, v. Esse.

Praesaepe, v. Saepire.

Praesertim, v. Serere.

Praeses et Praesidium, v. Sedere.

Praestega, v. Stega.

Praestigiae, v. Stringere.

Praesto, v. Stare.

Praeter, v. Prae.

Praeteritus, v. Ire.

PRAETOR (summus iudicii praeses) exercet praeturam in praetorio, instructus auctoritate praetoriā (praetoriciā), quam interdum committit propraetori; stipatus milite praetoriano.

PRANDIUM est cibus meridianus, ubi prandent compransores pransoriā hilaritate. Pransi redeant ad labores; impransi ieiunent.

PRATUM, ager gramineus, unde fenum pratense colligitur.

PRAVI mores depravant rem publicam, nisi pravitas emendetur maturê, ut servetur iuventus indepravata.

PRECAMUR Deum precibus piis et obtinemus bona precario. Hominibus apprecamur bona, gratulabundi; aut imprecamur mala, indignabundi; vel deprecamur iram. Et quicquid aliquis comprecatur nobis, idem reprecamur illi.

PREHENDERE (et prendere), manu extensa captare. Dic ergo: Prendimus (seu prehendimus) manu, quod prensari patitur. Comprehendimus mente, quod non est incomprehensibile. Quem deprehendimus in malo facto, apprehendimus illico, aut reprehendimus verbis. Tu si esse vis irreprehensibilis, sic vive ut sis indeprehensibilis.

Prelum, v. mox Premere.

PREMIT (freq. Pressat) vinitor uvas prelo (instrumento pressorio) violento pressu appresso, et exprimit uvorem in suppositum vas pressorium. Sed impressor imprimit arte impressoriā libros, formā pressā vel laxā, aliquando suppresso nomine. At mentibus nostris expressê impressum est, ne quem deprimamus, aut opprimamus iniustê. Oppressorem tamen reprimere, aut etiam comprimere, immo opprimere, lex non vetat.

Prendo, v. Prehendo.

Pridem et Primus, v. Prior.

Pridie, v. Dies.

Princeps, v. Capere.

PRETIUM (vel precium) magnum habet res pretiosa, praesertim lapides pretiosi. Abundatia tamen rerum res depretiat, immo et manupretia.

PRIOR antecedit posteriorem, primus omnes. Primates, tenentes primatum, occupant locum primarium; primores dentes, et primani milites, et primitiva vocabula, imprimis observanda sunt, apprimê. Quod fuit prisco tempore, praeteriit iam pridem; prîstina sunt nupera, non ita pridem facta. Quam pridem primitiae coeptae sunt offerri Deo? Mox primitus: quamprimum maturescunt, priusquam incipit messis.

PRIVARE neminem debes re suā; praesertim si privatus (sine publico munere) vivis, res tuas age privatê (et privatim).

PRIVIGNUS et privigna, sunt filius et filia mariti, vel maritae.

Privilegium, v. Lex.

PRO, est nota finis, medii, modi, seu mensurae, sic: Quod emisti pro me, solve pro me; pro ratione pretii, prout inter te et vendentem convenit.

PRO!, v. Proh!

PROBRUM, crimen turpe, aut infamia turpis. Dic ergo: Si vacas probrō, opprobrium non erit tibi probrō; ille potius fiet probrosus, qui tibi falsā exprobratione opprobraverit.

PROBUS es (alienus a crimine)? Probê age. Probitatis est omnia probare; improbê facta numquam probare, approbam mentem semper factis probare. Si quid audis probabile, vel improbabile, ne illico improba tamquam improbum, aut reproba tamquam reprobum; sed probatum demum approba, utque alii simul comprobent cura.

PROCERES (-um, plurale tantum), trabes e pariete prominentes; eminentes in civitate vel regno viri.

PROCERA arbor valde procrevit; estque conspicua proceritate sua.

PROCUL veniens, non est procul nobis, sed qui abiit procul.

Proculcare, v. Calcare.

Procumbere, v. Cubare.

PROCUS modestê procat dari sibi sponsam in matrimonum; sed nimis procax molestus est suā procacitate, praesertim si amor non est reciprocus, et non reciprocatur.

PRODIGIUM, portentum ominosum; loco quorum nobis saepe narrantur prodigiosa mendacia.

Prodigus, v. Agere.

Prodire, v. Ire.

Proditor, v. Dare.

Profecto, v. Facere.

Professor, v. Fateri.

Proficisci, v. Facere.

PROELIUM (praelium) est, dum exercitus commissi die proeliali (proeliari) proeliantur.

PROH! Proh dolor.

Prohibere, v. Habere.

Proles, proletarius, v. Olescere.

Prolicere, v. Lacere.

Prolixus, v. Laxus.

Promere et promptus, v. Emere.

Promulgare, v. Vulgare.

Promulsis, v. Mulsum in Mel.

PRONUS ad meridiem locus, inclinatus est; pronum animal, deorsum flexum.

Propago, v. Pangere.

PROPE terram quidem est luna; propior certe longê quam sol; nec tamen tam propinqua, ut vulgus putat. Quippe, quae tum cum proxima est, in illa ipsa propinquitate (proximitate) plusquam 40 milia milliarium abest; tametsi prope spectata videatur prope (seu propemodum) tangi posse, praesertim cum appropinquat occasui. Te proximis proximare caritas iubet.

PROPERARE (celeriter ire). Si opus est, appropera properê; sed non nimis praeproperê, ne nimia properatio res perdat, et tu merearis improperium, h. e. probrum.

PROPHETAE et prophetides (seu prophetissae) afflati spiritu prophetico prophetissant; sed prophetias interpretatur eventus.

PROPINAT haustum qui offert, propinatione amicā.

Propinquus, v. Prope.

Propositum, v. Ponere.

PROPITIUM (clementer faventem) vis habere Deum? Propitia illum precibus tibi, in propitiatorio.

PROPRIA proprietas hominis est, malle esse proprietarium, quam possessorem alieni.

PROPTER quam causam irasceris? Propterea quod negligens es; quapropter (seu propterea) emenda. Quot habes annos? Praeter propter viginti. Cave imitari eos, qui praeter propter vivunt.

PRORA, pars navis anterior; proreta rector eius.

PRORSUS (seu prosus) sermo, incedit prorsus (vel prorsum); ligatus prorsum rursum saltat.

PROSAPIA, longa progenies.

Prosilire, v. Salire.

PROSPER (seu prosperus) est, cui res eveniunt prosperê, h. e. pro spe et voto; nempe quem Deus prosperat, seu prosperitate beat. Improspero cedunt omnia improsperê.

Prostibulum, Prostituere, v. Statuere.

PROTERVUS (petulans) agit protervê (proterviter), mereturque suā proterviā castigationem.

Protinus, v. Tenus.

Protritus, v. Terere.

PROVINCIA (regio certa, pars regni) regitur a provincialibus, provinciatim positis.

Proximus, v. Prope.

PRUDENS (in omnia providens) agit prudenter, habetque laudem prudentiae; imprudens se et omnia intricat imprudentiā suā.

PRUINA (congelatus ros) cadit pruinosā nocte.

PRUNA, candens carbo.

PRUNUS, arbor, fert pruna, fructum. Videre vis? Ito in prunetum. Prunellus ferens austera pruna inter vepreta est.

PRURIT (ardet libidine scabendi) molesto pruritu pruriginosa cutis; prurigo in vitia, afficit animos.

PSALLE psalmos, tu psaltes e psalterio.

PSITTACUS avis ore psittacino ut humano loquitur.

-PTE, adiectio est, significans aliquid fieri per se, non per aliud. Ut: Ego meāpte voluntate, tuāpte causa, haec facio; ille suopte ingenio fingit, etc.

PTISANA, contusum frumentum; ptisarius.

PUBES (-is, f.) tria significat: (1.) inguen, (2.) primos adolescentiae pilos, (3.) multitudinem iuvenum. Sic: Cum circa pubem erumpit pubes, tunc adolescens pubescit, et fit ex impubi (seu impubere) puber, habens annos pubertatis, cui nudari pubetenus turpe est. Apud Romanos omnis pubes ad arma exercebatur; senes nullibi repubescunt.

PUBLICA negotia (quorum usus communis est, non privatus) non semper expedit esse publica, hoc est, fieri publicitus, etiamsi profutura publicê; publicantur tamen suo tempore. Publicani, qui publicō vectigali fruuntur certō pretiō, quaerunt sua commoda.

PUDET hominem pudicum loqui aliquid pudendum; patrare autem impudica prorsus dispudet. Immo quia pudibundus est, cum alios videt agere impudenter, pudicitia sua mox illum pudefacit, seu pudore suffundit. Ímpudens (vel impudicus) contra, quia semel depuduit, tantā impudentiā est, ut numquam pudefiat. Sed tu eiusmodi propudia fuge; deque rebus propudiosis etiam loqui te suppudeat.

PUERI (homines ab infantia ad pubertatem tendentes) puerilia tractant, lusitantes pueriliter; praesertim pueruli (vel puelli, et puelluli). Habent et puerae (puellae) suas puellares lusiones. Sed o quam saepe adhaeret viris, non pueritia (puerilis aetas) sed puerilitas (pueriles mores)! Ita est: Infantes puerascunt, senes repuerascunt.

Puerpera, v. Parere.

Pugil, v. Pugnus.

Pugio, v. Pungere.

PUGNARUM plenus est mundus; quia omnia contraria pugnant contra se pugnaciter. Miles pugnax impugnat hostem, vel oppugnat munitionem, donec expugnet, si non est inexpugnabilis. Sed oppugnati resistentes oppugnationi, et depugnantes pro salute sua, repugnant, locumque suum e propugnaculis propugnant.

PUGNUS est volae digitorumque complicatio; pugillo comprehendimus quicquid est pugillare; ut pugillares, dum illis inscribimus aliquid. Pugiles olim pugillabant; postea pugilatus armorum coepit.

PULCHER (pulchellus) pulchrê placet, ob pulchritudinem.

PULEX est pediculus ater, salax.

PULLUS, dicitur parvus foetus animalium; ut pullus equinus, pullus asininus pullus gallinaceus, pullus hirundinus, pulli apum. Tempore pullationis ex pullescente ovo, quod animari incipit, fit pullicenus, novus pullus; tum pullaster, pullus adolescens, quorum agmen dicitur pullities. Ex dentibus pullinis, primum provenientibus, agnoscitur aetas equi. Pulli arborum sunt novi ramusculi, qui a radice pullulant, cum arbor pullulascit, aut repullulascit.

PULLUS, -a, -um, colore obscuro; pullatus, veste tali lugubriter indutus; pulligo, color pullus.

Pulmentum, v. Puls.

PULMO, est respirationis follis; quō laborant pulmonarii. Pira pulmonea, pulmoni similia, sapida sunt.

PULPA (portio carnosa in animali et fructu) dat bonum pulpamentum.

PULPITUM, locus editior, oratoris statio.

PULS (dimin. pulticula) est pulsatum et contusum frumentum; unde pulmentum coquitur in olla pulmentaria.

Pulsare et Pulsus, v. Pellere.

PULVIS in via facit iter pulverulentum, quia pulverat; pulvisculus, seu medicina pulverea, assumitur in potione. Pulvînar est in lecto, pulvînus (pulvinulus, pulvillus) in horto; cuius glebae dum occatione dispulverantur, dicitur pulveratio. Pulvere nitrato utuntur bombardarii.

PUMEX est lapis spongiosus, quō pumicamus cutem in balneo. Pumicosa terra, foraminosa. Oculi pumicei, duri ad lacrimandum.

PUMILUS (et pumilius, et pumilio), staturā perexiguus.

PUNGUNT se pugione pugiles, dum vulnerare volunt punctim. Orthographus adhibet punctionem, dum interpungit sermonem puncturis certis; puta punctis, aut incisuris. Creditor expungit nomen debitoris, aut si plura sunt dispungit. Hilaris ioculator compunctus scommate, repungit.

PUNICEUS color, purpurā dilutior.

Punire, v. Poena.

PUPPIS, pars navis posterior.

PUPUS est parvus puer; pupillus, patre orbatus; pupillaria bona curat tutor. Pupae ludunt cum pupis. Pupilla oculi recipit in se imagines rerum.

Purgare, v. Purus.

PURPURA (murex) in mari est; purpurā (h. e. sanguine illius) tinguntur panni purpureo colore in officina purpuraria. Sed plerique purpurati superbiunt suā purpurā (veste purpureā). Feminae purpurissant se purpurissō (h. e. pigmento facticio), ut videantur purpurare.

PURUM est a sordibus liberum, servans puritatem suam purê (puriter); purificatum autem ab impuritate liberatum. Ergo quod impurum est, purgandum est, et depurgandum (expurgandum), et quoties opus repurgandum, prorsusque perpurgandum, reiectis purgamentis. Aegrotat tibi venter? Utere purgatione.

PUS (h. e. putris sanguineus humor) exprimitur ex ulcere purulento, postquam suppuravit.

PUSIO, parvus puer; pusilla res, quaecumque parva.

PUSTULA (et pusula), tuberculum purulentum. Vesica cutis ab adustione.

PUTARE, duplex verbum: (1.) plantam a superfluis virgultis purgare, (2.) opinari, sperare.

Derivata et Composita I.

Putator putat arbores tempore putationis, falce putatoriā, amputans et exputans inutilia putamina; ut arbor interputata crescat felicius. Sed Iudae in circumcisione opputant praeputium.

Derivata et Composita II.

Logicus putat se non falli: puta quando rationes suas reputando sic vel sic deputat. Multo minus arithmeticus, cum numeros supputat (vel computat). Disputator disputans de re disputabili, nihil irrationabile imputet aliis.

PUTET (male olet) palus putida; habet et ingratum putorem putorius animal.

PUTEUS est fons profundus, aquas non fundens foras; quem fodit putearius propter aquam putealem (seu puteanam).

PUTRET, seu putridum est, quicquid corrumpitur putredine, h. e. nimiā humiditate. Qui ergo vult putrescere vivus, utatur putrefaciente nimio potu; hîc illi imputrescet, simulque intestina vivo exputrescent, tandem ipse totus computrescet.

PUTUM (et purum putum) metallum, purissimê excoctum.

PYXIS (dimin. pyxidicula), vasculum tornatile operculatum.

Qua, v. Qui.

Quadamtenus, v. Tenus.

Quadra, v. Quattuor.

Quadriga, v. Iugum.

Quae, v. Qui.

QUAERIS scientiam? Quaerita eam in libris, et quaere ex magistro, quid hoc aut illud sit; sed diligenter quaeso te. Ut ergo acquiras sapientiam, conquire tibi bonos libros, et disquire (perquire) omnia; exquire exquisitō studiō optimā; inquire in dubia, et si quid oblitus es, require; haec sunt requisita veri profectūs. Si quaestio est de quaestu, quomodo acquirantur opes, artes quaestuariae docebunt. Mercatura est quaestuosā, sed et quaestores publici, et quaestorii scribae facile ditescunt e quaestura, si quaestuarii sunt. Quaesitor inquirit in maleficos. Conquisitor conquirit milites, etc.

Quaeso, Quaestus etc. v. sub Quaerere.

QUALIS (cui similis) sit interna rei qualitas et qualiter operetur internê, cognoscitur qualitercumque (qualiterqualiter) ex figura externa, qualiscumque illa sit.

QUALUS (et qualum), corbis vimineus, varii usus; diminutê quasillus (et quasillum).

QUAM pulchrum est, scire plus quam vulgus! Et intelligere quam plurima. Quamobrem tu disce plurima. Quamquam (quanquam) enim id esse molestum putant ignavi, perquam tamen iucundum est; tam certo id crede, quam vivis.

-QUAM, adiectio, ut: Potestne esse quisquam, cui placeat quidquam, quod vidit numquam nec de illo audivit umquam? Nonnumquam forte. Sed potestne reperiri usquam, quod nusquam est? Nequaquam: nequicquam id quaeres.

Quamvis, v. Vis.

QUANDO agendum est leve quid, agatur quandocumque. Sed venit aliquando (seu quandoque) arduum negotium; et tum observa, ecquando commodê agi possit; ut nequando paeniteat, siquando male succedat; quandoquidem omnia suo tempore fiunt optimê.

QUANTUS mons? Quantulus (vel quantillus) pulvisculus? Res ista quantum valet? Quanti venditur? Quantō maior fuerit, tantō pluris (carius). Quantisper durat? Quantitas rei cognoscitur mensurando quantālibet mensurā. Sed quantaquanta est, aliquanta est; quam reddere maiorem aliquantō poteris, si aliquantulum anniteris.

QUARE? Qua de re, seu causa?

Quartus etc. v. Quattuor.

QUASI, veluti, circiter.

Quasillus, v. Qualus.

Quassare, v. sub Quatere.

QUATIT arborem (h. e. violenter commovet, et agitat) qui vult decidere fructum; aut eum decutit pérticā; nuces vero quassat ut excutiat nucleum. Fulmen cadens de nubibus concutit terram, et incutit hominibus pavorem, res autem quas ferit discutit aut conquassat. Fluctus marini percutiunt scopulos, et repercutiuntur, a scopulis. Equus succussator succutit (succussat) sessorem.

QUATTUOR bis bini sunt; quater quaterni, sedecim; quaternio, charta plicata in folia quattuor; quaternarius numerus, ex bis bino compositus. Quartus dies quartanae febris est; non tantum quarto (vel quartum) redeunti, sed toties quoties. Quartarius est quarta pars mensurae. Quadrum (et quadratum) est quicquid habet quattuor angulos; ut quadra, id est discus cibarius quadratus, et cista quadraria. Quadrans, quarta cuiusque rei pars; quadrans geometricus, quarta pars circuli divisa mensuris suis. Quadrantal, mensura liquidorum, amphora. Puer quadrinorum annorum, dicitur quadrimus, qui non semper manet in quadrimatu, sed fit quandoque quadragenarius, h. e. quadraginta annorum, quadragies transiens diem natalem. Sed decies quadragesimum, h. e. quadringentesimum, hodie nemo attingit. Quis enim quadringenarium vidit? Qui quadringenos (vel quadricenos) vixisset annos? Esse quadrimanum vel quadripedem, non quadrat humanae naturae.

QUE, coniunctio.

QUE, adiectio, significans omnia. Ut: Quis? Quisque. Ubi? Ubique, etc. Dic ergo: Quisque (vel unusquisque) nostrum exspectet mortem ubique, quia venire potest undique occasione quāque; quandoque insperato, subito quoque.

QUERCUS (-i, et -ūs, f.), arbor ferens quernas (et querneas) glandes, querceasque (vel quercicas) frondes. Quercetum non ubique reperies.

QUERI de iniuria, et dolorem iustum testari querelis (vel querimoniis, vel questibus) licitum est; sed quidam nimis queruli (queribundi) nimium apud se queritantur (vel quiritantur), et apud alios conqueruntur, talibusque conquestionibus (conquestibus, quiritationibus) produnt impatientiam.

QUERQUEDULA, ex anatum genere minima.

Questus, v. Queri.

QUI, quae, quod, pronomina relativa. Qui vult sapere, discat id quod bonum est. Sed quî (quomodo)? Et quocum? (Seu quicum?) Et quā (sc. viā)? Quā (sc. parte, quatenus) docere aliquid possunt omnia, quāquā ibis, et quāquāversus, disce.

QUIA, ideo quod.

Quicquam, v. quidquam, in Quam, adiectio.

QUID, interrogat de re. Quid video? Quid libri (cum genitivo)? Quidquid (quicquid) est, pulchrum est. Quid si inspiciam?

Quidam et quiddam, v. -dam.

Quidnam, quidpiam, quidquam, v. -nam, -piam, -quam.

QUIDEM, et equidem, particula discretiva. Quandoquidem et siquidem, quoniam.

QUIES, cessatio a motu; sive quiescimus ante opus, sive interquiescimus in opere, sive requiescimus post opus; et acquiescimus (conquiescimus) in re bene gesta. Homo quietus agit omnia quietê; inquies (seu inquietus, et irrequietus) inquietat se et alios. Ager requietus, cui per annum dedimus requiem (vel quietem), feracior est.

QUILIBET, quivis.

Quimus, v. Quinque.

QUIN, qui non, ut non, cur non. Ut: Non possum facere quin te rogem, quin et urgeam, ut dicas cur irascaris: quin dicis? Quinimmo (quinpotius) tace.

QUINQUE, sunt tria et duo; quincunx, quinque unciae; sed res dispositae per quincuncem habent figuram crucis, ubi res quinae habent quintam in sui medio (⁙), etiam saepius quam quinquies: ⁙ ⁙ ⁙ ⁙ ⁙. Quintani sunt milites legionis quintae. Quintilis mensis a martio quintus. Quima puella, facta quinquagenaria superavit quinquaginta aestates, et inchoavit annum quinquagies, iamque attigit quinquagesimum; quod in hoc sexu vix uni e quingentis contingit.

QUIPPE, reddit praecedentis causam.

QUIRE, idem quod posse; nequire, non posse.

Quiritari, v. Queri.

QUIRRITARE, vox porci.

QUIS, quaerit de persona, ut: Quis debet discere? Quisquis vult non esse truncus.

QUISQUILIAE, rerum reiectamenta.

QUŌ, adverbium ad locum. Quō ibimus? Estne ire quoquam opus? Prodeamus deambulatum quopiam. Ergo quoquo (quocumque) ibimus, tantundem erit; ire quōquōversum non possumus.

QUŌ, coniunctio. Ut Terentius: "Non id eō feci, quō tibi molestus essem". Quominus, ut ne.

QUOD, pronomen, v. Qui, quae, quod.

QUOD, coniunctio, causam reddens. Quod si, condicionem ponit aliam.

Quondam, v. -dam.

QUONIAM, causam reddit.

Quoque, v. -que, adiectio.

Quorsum, v. Versus.

QUOT, interrogativum numerale. Quot sunt res? Numera eas. Si non vis singulas, attende quotenae incedant, et quoties redeant. Ita quotquot fuerint, deprehendes multiplicando, quotiescumque opus erit. Sed quotus sit, aut quotumus, videbis si a primo numerare incipias. Quotuscumque autem quis ordine sit, non refert, si bonus est. At hoc quotusquisque curat?

Quum, v. Cum.

RABIES, furor caninus; quō correptus canis fit rabidus (seu rabiosus); quem rabidê imitatur rabiosulā linguā clamosus rabula.

RACEMUS, acinus uvae, aut uva minor; sed et panicum racematis paniculis est, omnisque fructus racematim crescens racemosus dicitur. Vindemiam sequitur racematio, ubi pauperes racemantur.

RADERE est superficiem duram scalpendo deterere; quomodo lignum Guaiacum, ob duritiem insecabile, radulā tantum rasile raditur, ut ramenta adhibeantur medicinae. Rusticus corradit fenum rastro. Gentes pleraeque rasitant capita, sed rasurā dissimili; dum incedunt alii rasi, alii semirasi; alii circumradunt verticem, alii praeradunt; alii et barbam abradunt (deradunt). Aliquos tamen irrasos esse delectat.

RADIUS, aliquid virgae instar protensum. Ut splendor lucis promicans; rotae brachia; mensorum frumenti hostorium; stilus commonstrantium litteras; dens pectinis apud textores. Imprimis radiosus est sol, qui proiciens radios super aliquid levigatum, et irradians illud, facit ut ipsum quoque radiet; usque adeo, ut radiatio illa praestringat oculos.

RADIX, imum plantae, quā bibit alimentum. Nulla enim planta caret radice; quaedam valde radicosae sunt, et radicantur (radicescunt) profunde. Vis aliquam eradicare? Evelle radicitus, si bene radicata est; alioqui repullulant etiam parvae radiculae. Radicula (i. e. raphanus) cibus et condimentum est. Viviradix est plantula cum radice terrae inserta.

RAEDA (rheda), currus vehendis hominibus, quem regit raedarius.

RAIA, piscis asperrimus, radendus.

RALLA (et rallum, et rulla), ferrum quō raditur vomer.

Ramentum, v. Radere.

RAMUS, brachium arboris; quales arbor ramosa multos habet, cum plurimis minoribus ramulis (ramusculis). Ramalia (rami ex arbore decisi) et fragmenta ramea conveniunt igni. (Ramex, et ramicosus: idem quod hernia, herniosus.)

RANA, animal amphibium coaxans; ranula (et ranunculus). Item ranula, tumor venularum sub lingua.

RANCET caro rancida, ob vetustatem putrescens; cuius rancor halat insuavem odorem; sed magis occultus cordis rancor.

RANGIFER, animal cervo simile.

RAPA (vel rapum) dat salubre obsonium; praesertim rapa passa. Rapacia (et rapicia, h. e. raparum frondes) et semen rapicium, sunt medicamentosa; potissimum si rápina (penultima brevi) sit in loco siccaneo.

RAPERE, aliquid celeriter captum auferre; quomodo raptores rapinae avidi, adsuetique rapacitati, raptim abripiunt a viatoribus, et diripiunt quicquid possunt, saepe alter alteri praeripiens. Ita lupus rapax surripit surrepticio raptu e caula oviculam; aut arripit praedam apertê in campo, eamque per terram raptans (raptitans). Ne sibi eripiatur, proripit se aliō. Torrens rapidus rapidê fert quidcumque corripit. Te autem si quis corripit ob peccatum, vide ut correptio adferat correctionem. Prophetae per raptum animi mira vident.

RAPHANUS, est rapa amara, ex qua fit raphaninum oleum. Maiore raphano contuso utimur ad carnes pro aromate.

Rápina, v. Rapa.

Rapîna, v. Rapere.

RARI capilli raro (vel rarê) sunt a natura; morbo rarescunt, aut disrarantur evulsione. Quod rarenter (rarissimê) fit, ob ipsam raritatem mirabile videtur.

Rastrum, v. Radere.

Ratio, Ratus, v. Reri.

RATIS, navigium rude, e tignis inter se nexis factum; qualibus utuntur ratiarii.

RAUCUS fit, et raucet (h. e. obtusā voce loquitur), qui ad ravim usque (seu raucedinem) clamat. Sed et a vento, nimioque pinguium esu, raucescimus (vel ravimus)

RAVUS (et ravidus), color inter flavum et caesium.

RE, signum iterationis. Ut Revenire est retro venire.

Retrorsum, v. Versus.

RECENS, demum factus; recens seu recenter.

Recessus, v. Cedere.

Recidivus, v. Cadere.

Reciprocus, v. Procari.

Recisamentum, v. Caedere.

Recrementum, v. Cernere, et Crescere.

Rectus, v. Regere.

Recuperare, v. Capere.

Recusare, v. Causa.

Reddere, v. Dare.

Redigere, v. Agere.

Redimere, v. Emere.

REDIMIRE, est redimiculo, id est fasciā, revinciendo caput ornare.

REDUVIA, abscessus circa radices unguium.

Redux, v. Ducere.

Refellere, v. Fallere.

Refert, v. Res.

Refertus, v. Farcire.

Refocillare, v. Fovere.

Refutare, v. Futis.

REGERE, est aliquid suā vi se movens in ordine continere, ne aberret. Ergo rege, bone rector, rectê omne regendum, ut rectā (sc. viā) eat ad finem. Adhibe regimen circumspectum, iuxta regulas rectas. Omnia regularia meliora irregularibus. Dirige igitur directione prudenti, ne quid aberret; si aberrat, corrige correctione debitā. Si quid collapsum est, erige ut sit erectum; tuque sis et director et corrector bonus. Arrige aures! Arrectarius pons munit portam.

REGS (contractê REX) cum regina sedentes in sua regia (sc. domo) regionum suarum centro, regnant, h. e. regali maiestate regnum regunt. Habentes regionatim rectores, velut regulos, et per remota regna proreges. Interrex tempore interregni gubernat. Via regia publica est, omnibus libera.

Regestum, v. Gerere.

Reicere, v. iacere.

Relatio, v. ferre.

Relictus, v. linquere.

RELIGIO, legis sancta observatio; tum, modus colendi Deum; tandem, conscientiae scrupulus. Dic ergo: Religio facit religiosos, sed cōgere alios ad religionem suam vi, religio est illis qui res divinas tractant religiosê. Irreligiosi sunt, in quibus nulla religiositas apparet.

Reliquus, v. Linquere.

Remex, v. Remus.

Reminisci, v. Menisci, in Mens.

REMULCUS, funis navis tractorius; unde remulcare, sic navim trahere.

REMUS est pala quā in aquam impactā remex (-igis) remigat, h. e. navem propellit. Fitque ut magnum remigium forti remigio magnas etiam biremes, triremes, quadriremes promoveat.

REN (-is, m.), viscus humorem serosum purgans; pluraliter renes.

Repagulum, v. Pangere.

REPERE, humi per ventrem e loco in locum se movere; frequentativê Reptare. Quomodo repit (reptat) serpens, et omne reptile, sive lentō, sive repente (repentinō) reptatu. Dum prorepit e cavo, et in lucem erepit aut derepit arborem, vel obrepit undecumque, et adrepit maioribus animalibus, aut subrepit illis, vel irrepit in viscera, et illa perrepit, interimit aliquando repente (derepente). Tu cave subreptare (subreptitare) alienas domos, et eas perreptare; aut quemquam ullā obreptione fallere.

REPUDIAT (repellit) aliquando sponsus sponsam, aut ipse accipit repudium, et fiunt repudiosae nuptiae.

Repulsa, v. Pellere.

Requirere, v. Quaerere.

RERI, iudicando statuere, ratiocinando colligere. Ergo si quid semel reris, aut ratus es, ratum habe; neque fac irritam ratihabitionem tuam. Si rationes tuae innixae sunt rationi, videsque rationes, cur oporteat inesse huic rei talem rationem, ostende id rationibus; non habitā ratione dissentientium. Subduc etiam rationes expensarum rationali ratiociniō; multo vero magis cum ratiocinaris ratiocinativis argumentis, ne quid irrationale (vel irrationabile) in te reperiatur.

RES, quicquid aliquid est reale, non fictum. Recte uti rebus, etiamsi parvae reculae fuerint, refert (i. e. res fert, opus est) rei familiaris, immo rei publicae, reipsā (et reāpse, revera). Ergo res mobiles, et res immobiles, cura diligenter.

Reses, v. Sedere.

Resex, v. Secare.

Residuus, v. Sedere.

Resilire, v. Salire.

RESINA, humor oleosus, e resinosis arboribus manans; ex qua confit resinaceum oleum, et resinatum vinum.

Resipere, v. Sapere.

Restibilis, v. Restare, in Stare.

RESTES, et resticulas facit restio (restiarius).

Resultare, v. Salire.

RETE venatorium, et rete piscatorium, et rete aucupium, facit retiarius; illi autem circumretiunt (vel obretiunt) et irretiunt feras, pisces, aves. Sed reticulum est in capite feminae; reticulum in ventre bovis; reticulum in manu pilā ludentis; reticulata fenestra ubivis.

Reticere, v. Tacere.

Retrimentum, v. Terere.

Retro, v. Re.

REUS (in litem adductus) non semper est reus criminis; sed quamdiu est in reatu, non absolvitur a reatu.

Rex, v. Regs.

Rhaphanus, v. Raphanus.

RHABARBARUM, radix medicamentosa.

RHETOR, qui artem rhetoricam (oratoriam) profitetur, et perorat rhetoricê.

RHYTHMUS, composita rhythmicê verba.

RICA est lineum velamentum capitis muliebre; ricinus (et ricinum, et ricinium), rica longa super corpus defluens; ut cum riciniatae feminae lugent.

RICINUS, vermiculus cuti innascens, canibus molestus.

Rictus, v. Ringi.

RIDET, qui vultu et sono laetitiam prodit; sed quidam ridibundi risores etiam ubi nihil ridiculum (risibile) et quod risum mereatur occurrit, ridendo risione suā ineptitudinem produnt. Nam qui sic cuilibet rei arridet, sapientibus non arridet. Siquid non irridicule dicitur, subridere urbanum est; qui simplices deridet (et irridet), irrisor est.

RIDICA, pedamentum vitis.

RIGAT (aquā sparsim fusā humectat) hortulanus hortum, si non irrigatur ab imbre. Pratum riguum (et irriguum) non indiget rigatione.

RIGENT nobis manus, dum ab hiemali rigore (i. e. frigore) fiunt rigidae et inflexiles. Tu esse in proximos rigidus cave.

RIMA, fissura oblongior; vas rimosum perfluit. Diligenter quaerere, veluti per omnes rimulas, rimari est.

RINGITUR canis, dum diducto rictu os torquet.

RIPA est fluminis labrum; ubi ripariae hirundines nidulantur.

RISCUS, cistula pelle contecta. Loculamentum in pariete.

RITARE, lacessere; obsoletum, sed composita: Irritare cave hominem irritabilem; irritatio (et irritamen) ad malum mala est. Proritare vero etiam ad bonum est, allicere.

RITUS gentis (mos publicê receptus) varius est; ritus sacri ut ritê peragantur, conscripti sunt rituales libri.

RIVUS est fluviolus, ex confluentibus rivatim fonticulis collectus; ex quibus corrivatis fiunt flumina; et ex his rursum quandoque aqua derivatur aliō. Pisciculus rivalis parvus est; corrivalis de eodem rivo bibit, aut eandem ambit virginem.

RIXA (velitatio verborum) est, ubi rixosi rixantur.

ROBUR (vel robor) est fortitudo corporis, quali pollet vir robustus. Sed robur arbor fert roburneas glandes, et roborea (seu robustea) ligna. Tu si vis roborascere animo, ora Deum ut te roboret (corroboret).

RODIT (dentibus impactis paulatim atterit) canis ossa, rosione stridulā, dum carnem abrodit; tum os ipsum arrodit, praerodit, circumrodit, corrodit, atque si potest erodit et perrodit.

ROGAT sapiens rogator alios clarā interrogatione, quod nescit. Rogat humilis rogator ab aliis modestā rogatione (rogatu) quod non habet. Interrogat prudens rogator in comitiis, an lex roganda (h. e. per interrogationes mutuas sancienda) sit. Ubi corrogat suffragia populi, observans praerogativam tribuum (h. e. praerogans primos primum), an videant veterem legem derogare (h. e. detrahere) publicae utilitati? Si vident, obrogat illi (h. e. obloquitur), et de illa aliquid derogat, aut abrogat totam, et subrogat (surrogat) illi novam. Si mox nequit erogitare, prorogat in aliud tempus. Pecunia pauperibus erogatur (h. e. rogantibus distribuitur); illis vero, qui sibi arrogant indebita, irrogatur poena, conveniens arrogantiae suae.

ROGUS, lignea strues ad cremandum cadaver.

ROMAE nati Romani dicebantur; Romanenses, advenae ibi habitantes.

ROS (humor absente sole in herbis collectus) decidit cum rorat; tum enim aquā rorali irroratae herbae fiunt roscidae (rorulentae), etiam rosmarinus. Cum autem minuta pluvia rorat, vocant rorationem.

ROSAS quaere in rosario (seu roseto); rosatas conservas in pharmacopaeo; rosaceas corollas apud virginem; roseam fragrantiam in omnibus his.

ROSTRUM est os valde dentatum, ut porci, et avium nasus corneus, quō rostrant arbores, aut petunt grana; pulli autem rostellis percudunt ova. Navis rostrata habuit aeneam cuspidem.

ROTAE ad instar rotatur rotundum caelum, quod exactā rotunditate rotundavit Creator. Vehiculum est unirotum, vel birotum, vel quadrirote; in omnibusque sunt rotae rotatiles, quae se in cursu circumrotant. Rotulas medicamentosas faciunt pharmacopaei.

RUBER color (sanguineus) habet gradus rubedinis. Excellentissimê rubet rubicundus rubinus. Subrubet tantum rubida rubecula avis. Vitis rubella dat vinum rubellum. Ferrum rubescit rubigine, rubiginosum vero putrescit. Sed rubiginari prohibetur, si illinas pinguedine. Rubricā utuntur pictores, rubricā fabri, ad rubefaciendum varia; sed terra rubricosa non est ferax frugum. Utinam feminae erubescant rubricetā (rubro fuco) uti! Nativus faciei rubor, et ob pudorem erubescentia, optima purpura. Rubia est herba.

RUBUS, fruticulus spinosus; sive humi repens humirubus, sive erectus rubus Ideus; rubeta, rana in rubeto vivens.

RUCTARE (vel ructari, h. e. ex eruptione stomachi sonitum per os edere) turpe est, si ructus veniunt ab intemperantia. Eructare tamen crudos illos et ructuosos spiritus, salubre.

RUDIT asinus rudi sono; cui similem rudorem edit rudens (funis asper) in navi.

RUDIS, virga impolita; qualibus pugnant gladiatorum tirones, adhuc rudes (artis), antequam admittantur ad gladium; hoc enim rudimento erudiuntur; rursumque senex athleta rude donatur, diciturque rudiarius. Ita puer litterarum rudis, ut a ruditate promoveatur ad eruditionem, eruditur in rudimentis litterariis primo, et fit eruditus. Ineruditus ineptus est, nisi ad rudiculam culinariam, vel aliud rude opus.

RUDUS (-eris, n.), rudia sunt lapidum fragmenta; quibus qui locum aliquem opplet ruderat; qui amovet tale rudetum, eruderat.

RUERE, activê et passivê significat, videlicet cum impetu invadere, et cum impetu cadere. Ut: Ruit facile ruinosa domus, et ruinā suā obruit super quod corruit. Ergo ne in quem deruat, eumque adobruat, solet dirui, aut subrui. Rutro eruimus terram; rutabulo proruimus e furno ignem, cum panis coquendus est; pilo ruido tundimus ptisanam. Hostis irruit in provinciam.

RUFUS (ruber ad flavum declinans) boletus rufulus dicitur. Vis rufescere? Oleum lentiscinum rufat capillos.

RUGA index est senii, quando cutis rugatur. Frontem per se rugosam tristis corrugat, laetus erugat.

RUGIT leo rugitu leonino.

Ruidus, v. Ruere.

Rulla, v. Ralla.

RUMAT (et usitatius Ruminat) bos cibum, quem e ruma (seu rumine, et frumine) attrahit. Agni vero subrumi sugunt rumam matris; ablactati dicuntur abrumi.

RUMOR (dimin. rumusculus) tumultuariê increbescens rei novae nuntius.

RUMPERE (violenter lacerare aut fringere) fidem datam non licet; sed homines tam corrupti sunt, ut nihil fere maneat irruptum. Quoties enim ruptor foederis, ob quemvis praetextum rupturae, amicitiam abrumpit? Quā diruptā, prorumpit is in hostilitatem, erumpit eruptione abruptā, irrumpit ad nos irruptione hostili, et perrumpit quāquā potest (nisi praerupta loca custodiantur, et interrumpantur pontes), corrumpit denique omnia, ut nihil maneat incorruptum; nisi quis vitae servandae causā erumpat. Hem tantas corruptelas nostras!

RUNCAT segetem runcator, dum herbas inutiles eruncat (evellit); sed runcatio tempestiva sit.

RUNCINĀ faber serrat truncos; runcinā deruncinat asseres; runcinā hortulanus detondet saepem vivam.

RUPEM (saxum praeruptum) scandit rupicapra.

RURSUS (et rursum), per iterationem.

RUS (ruris), rusculum locus extra urbem. Abi rus (i. e. in rus) vide quid ruri (in rure) fiat, et reversus rure (e rure) narrabis. Nempe quod ruricola (seu rusticus) rurando (rurare et rurari, seu rusticando) panem quaerat; cui non postremum instrumentum rusticationis pecora sunt. In homine rustico mores rustici (seu rusticani) non tam deformes sunt, ut rusticitas morum in studioso.

RUSCUS (et ruscum), suffrutex aculeatus.

RUSPATUR gallina, pedibus quaerens.

RUSSUS, dilutê ruber.

RUTA, herba valens contra venenum; unde fiunt rutaceae corollae, et rutatum vinum.

Rutabulum, v. Ruere.

RUTILUS, rubens ut flamma; rutilat tamen aurum quoque, et rutilati arte capilli, vel qui a se ipsis rutilescunt.

Rutrum, v. Ruere.

Rythmus, v. Rhytmus.

SABULUM (et sabulo, -onis, arena terrae permista) videtur in loco sabuloso, maxime in sabuleto. Navis saburratur (oneratur) saburrā.

SACCHARUM, mel arundineum.

SACCOS frumenti receptacula, baiulat saccarius; sed sacculos exenterat saccularius. Bisaccium imponitur equo; sacciperium vide in mendico.

SACER, Deo devotus. Res sacrae asservantur in sacrario (-um) aut peculiari sacello, a sacellano; consecratae scilicet ad usum religiosum tempore consecrationis templi, et concreditae consecraneis personis. Sacramenta administrat sacerdos, fungens sacerdotio pietate sacerdotali. Sacrificia peragit sacrificus, sacrificans oblata Deo; si tamen fit scelerosus, desecratur. Sacrilegos ob sacrilegium exsecramur; est enim exsecrabile facinus. Milites itidem fiunt consecranei militiae, cum praestant sacramentum; sed finito bello resecrantur.

SAECULUM (seculum), tempus centum annorum, quō revoluto saeculares ludi restaurabantur apud Romanos. Nunc saeculum opponunt ecclesiae, et saeculares ecclesiasticis. Deus vivit in saecula saeculorum.

SAEPE, saepiculê (saepiusculê), persaepe, saepenumero: crebro iterando.

SAEPIMUS (circumdamus munitione) agros saeptō (-um) leviori; hortos vero circumsaepimus saepibus fabrilibus, ne facile queant dissaepiri; quin et intersaepimus eos ab invicem, ut intersaepti tutiores sint. Praesaepe obsaepitur (consaepitur) undique, ne pecora exeant; praesaepium vero tantum praesaepitur, ne fenum excidat.

SAEVUS tyrannus (inclementer agens), quia assuetus saevitiae (saevitiei, saevitati) immaniter saevit, nec facile potest desaeviendo etiam desaevire.

Saga, et Sagax, v. Sagire.

SAGENA, rete piscatorium minus, retis sinus, unde exire nequeunt pisces.

SAGINA (cibus quo animal pinguefit) convenit animalibus saginariis, ad mactandum destinatis, et saginario inclusis. Tu homo sagina mentem scientiis.

SAGIT (odoratu vestigat) canis sagax leporem naturali sagacitate; vir sagax et mens praesaga mali bonique praesagiunt futura certiore praesagio, quam esse possunt sagarum praesagitiones.

SAGITTA, telum quod eiaculatur arcu sagittarius.

SAGUM, vestis militaris quam super arma induebat sagatus miles.

SAL, condimentum condimentorum est; quem e salina effossum, aut e salsugine (vel salsilagine) excoctum, vendit salarius, annonā salariā quaestum faciens. Sal vero ipsum inditum cibis imbuit eos salsedine (salsitudine) facitque salsos. Nam insulsi sunt insipidi, praesalsi autem dum nimis saliuntur (vel salliuntur, et salluntur) ingrati. Per salituram (vel salsuram) fiunt salsamenta, quae salsamentarius vendit. Sal nitri, et sal petrae, e terra coquuntur, et ad cibos non adhibentur, nec apponuntur mensae in salino. Tu vide ut sales (i. e. iocos) intelligas, ne sis insulsus, et insulsitate tuā salsos risus aliis praebeas.

SALARIUM, condicta servitutis merces.

SALAX uritur salacitate (i. e. libidine).

SALEBRA (et salebritas) est loci asperitas, faciens salebrosam viam.

Salinum et Salire, v. Sal.

SALIRE, est celeriter moveri; ut salit aqua de fonte; salit (frequ. saltat vel saltitat) cornix incedens saltim (saltuatim); saltat homo per fossam saltu magno. Saltator vero, et saltatrix discunt saltare in ludo saltatorio, lascivā saltatione. Ubi praesul (vel praesultor) praesultat (quod praesul sacerdotum caveat), alii assultim sequuntur, aut subsultim, et exsultant. Sed mirabilior saltatus est, cum desultor ab uno desultorio equo desiliens (absiliens) insilit alteri, tam subitā insulturā, ut non textor celerius queat insultare sua insilia. Aqua prosilit (exsilit) e saliente (sc. tubo), dissilit in guttas. Sed transiliamus reliqua. Tu insultare bonos, et insultare miseris, cave: impium est.

SALIVA est humor linguae; humor ulmi arboris salivosus (i. e. spumans). Purpurae salivant colorem sanguineum.

SALICES, et saligna (vel salignea) ligna invenies in saliceto (salicto).

SALMON (-onis. m.), pretiosus piscis.

Saltare, v. Salire.

SALTEM, ad minimum.

SALTUS (-ūs), silva densa, in regione saltuosa.

SALUM, mare.

SALUS (-utis, f.) est incolumitas rerum, et votum incolumitatis. Nam cui optamus salutem, ei dicimus salutem, hoc est, salutamus illum seu coram, seu epistulā salutatoriā. Usus rerum salubrium salutarius est. Sed verê salvus est, quem salvat Deus salvator; sine illo salvere non possumus.

SAMBUCA, instrumentum musicum, quod plectro utriusque manūs pulsat sambucista vel sambucistria.

SAMBUCUS (-i, f.) dat fistulas sambuceas.

SAMIAT ferramenta samiator, cum lapide samio acuit.

SANCIT bonas leges (h. e. statuit consensu publico, per sanguinem hostiae) sapiens sanctor, ut sanctae sint (h. e. sanguine consecratae, inviolabiles). Sanctus vero est omnino purus, qui studet sanctitati (sanctitudini, sanctimoniae) et addiscens sacrosanctas sanctiones Dei, in sanctuario eius, observat sanctê, sanctificans dies sanctos, etc.

SANDALIUM, calceamentum muliebre.

SANDAPILĀ fertur mortuus ad sepulchrum, a sandapilariis.

SANGUIS suillus coctus, dat sanguiculum, h. e. ius sanguineum; ex humano progenerantur consanguinei. Sanguinaria sanguisuga facit cutem exsanguem, se ipsam vero sanguinolentam. Vulnera cruda sanguinant. Sanguificatio fit in corpore nostro quotidie, si sanum est. Sanies (pro "sanguies") est in ulcere sanioso, quod exsaniari opus habet.

SANNA est despectus gestu exhibitus, quomodo sanniones subsannant alios.

SANUS (viribus integer) est, qui fruitur sanitate corporis et animi. Insanus (vesanus), cui animus laborat insaniā (vesaniā); sive sit sanabilis, sive insanabilis. Optandum sanê (profecto) est, ut quicumque insaniunt (vesaniunt), sanescant; media sanantia ergo adhibenda sunt.

SAPIT palato gratê res sapida; insipida sine sapore est. Cibus saporatus resipit condimentum suum. Sapa subsipit mustum.

SAPIT mente vir sapiens, qui omnia cogitat et agit sapienter. O lumen sapientia! O tenebrae insipientia. Insipiens enim dum desipit errat, nihilque agit recte, nisi resipiat (resipiscat), o medicina errorum resipiscentia.

SAPONEM (unguentum maculis eluendis) facit saponarius.

SAPPHIRUS gemma est; sapphirinum monile pretiosum.

SARCIT vestes sartor; resarcit sarcinator aut sarcinatrix. Viator vestes sartas con sarcinat, imponitque sarcinam iumento sarcinario. Si res suas sartas tectas transfert, gaudet; si spoliatur, resarcire damnum quaerit aliunde.

SARDA, gemma.

SARISSA, hasta praelonga.

Sarculum, et Sarmentum, v. Sarrire.

SARRACUM (sarraculum), vehiculum rude onerarium.

SARRIRE solet (runcare segetes) sarritor (vel sartor) sarriculo (contractê Sarculo, id est rastello), diligenti sarritione (sarturā). Vinitor sarmenta abscissa de sarmentosis vitibus comburit, et conficit cinerem sarmenticium.

SARTAGO (-inis, f.), carnis frixorium.

SAT (vel satis, sufficienter) habet, cui satisfacit id, quod habet. Natura enim satiabilis est, facile patitur satiari. Pravae cupiditati nihil sufficit ad satietatem. Vide insatiabilem gulonem, et auro insaturabilem (inexsaturabilem) avarum! Quam exsatiari (exsaturari) nequeant! Tu crede satius esse, consistere infra saturitatem, quam obsaturari supra necessitatem.

Satagere, v. Agere.

SATAN, et satanas (-ae, m.), satanicā malitiā nocet quā potest.

SATELLES est stipator principis, custodiae honorisque causa; quorum caterva satellitium dicitur.

Satiare, v. Satis.

Satur, v. Sat.

Satus. v. Serere.

SATRAPES (vel satrapa) praeest satrapiae suae, i. e. praefectus provinciae seu territorio suo.

SATURNUS est planeta; Saturni dies ultimus hebdomadae.

SAUCIUS miles (vulnere laesus), quem aliquis sauciavit.

SAXUM, lapis ingens. Sunt autem integri montes saxei, quibus internascuntur variae saxatiles (saxetanae) herbae. Abi ad saxeta in regionibus saxosis, videbis.

Scabellum, v. Scamnum.

SCABIT cutem (unguibus fricat) laborans scabie scabiosus; quae facta scabra, deformat corpus scabredine (scabritie) suā, in quantum scabret.

SCAENA (scena), tabernaculum frondeum, unde prodeunt qui agunt scaenam in proscaenio, ut oblectent spectatores ludis scaenicis (scaenalibus).

SCALAM admovemus arbori, quam volumus scandere. Scalae sunt in domo, immobiles; res scalari formā ubivis.

SCALMUS est ligneum retinaculum remi. Remiges sedent per interscalmia.

SCALPIT (leviter rodit aut fodit) scalptor gemmas scalprō (nominat. scalper vel scalprum) artificiosa scalpturā; scriba sibi temperat calamum scalpellō. Dentes circumscalpimus dentiscalpiō; aures emundamus auriscalpiō.

SCAMNUM, est sella longior, parieti affixa; scamnellum (scabellum) subditur pedibus.

SCANDALUM, est offendiculum pedum; scandalosa vita scandalizat pios.

SCANDIMUS arborem, si scansilis est, etiam sine scansoria machina, ascendendo vel descendendo. Navem inscendimus vel exscendimus. Montem transcendimus si inascensus non est. Sed in ascensu et descensu time lapsum, etc.

SCANDULAS (ligneas tegulas) facit scandularius pro scandulari tecto.

SCAPUS, primaria columella rei, sustinens partes reliquas. Ut in herba; in uva; in libra iugum; in scala rotunda. Scapus papyri. Scapula (os scapulare), os in dorso, humeri basis.

SCARABAEUS (vel scarabeus), insectum volatile; scarabeus cornutus.

SCARIFICAT balneator, cum scalpello cutem radit; scarificatio curat morbos subcutaneos.

SCATET (scaturit) fons aquis, ubi scatebris (scaturiginibus) scatent montes quidam scaturiginosi.

SCELUS (-eris, n.), facinus admodum pravum; qualia scelestê (sceleratê) patrare, et conscientiam scelerare (conscelerare), sceleratis (scelerosis, scelestibus) lusus est.

SCHOLAM (locum litteris docendis et discendis dicatum) ama tu, scholaris; et eris tutus a disciplina scholastica.

Scilicet, v. Licet.

SCINDERE (ferramento acuto dissecare) lignum scissile facile est, etiam iteratis scissuris conscindere; sicut et lapidem scissilem. Scissor proscindit ac perscindit cibos, portionesque abscissas distribuit. Ruricola exscindit sterilem arborem, aut rescindit luxuriantes ramos; et proscindit aratro novale, ut habeat proscissum paratum sementi. Excîdium imminet urbi, cuius cives discinduntur in discidia, et rescindunt alii aliorum sanctiones.

SCINTILLA est ignis mica. Stellae scintillant scintillatione tremulā.

SCIRE (mente tenere) scientias veras verê scitum (pulchrum) est. Quod ut possis, oportet sciscere (scitari, quaerere) omnia, et adsciscere auxilia undequaque. Inscitus sciolus quia leviter tantum sciscitatur, est insciens, tametsi inscitiam suam nesciat, ideoque saepe inscienter peccet, et a veritate desciscat, cuius inscius (inconscius) est. Quam scitulum est loqui Latine tam scitê, ut lepor videatur nativus, non adscitus (adsciticius). Magistratus sciscit plebem, an legem stabilire placeat; quam plebs suo assensu (sciens volens) sciscit, fitque plebiscitum. Qui bene sibi conscit, habet conscientiam tranquillam; at male sibi conscius, et praescius poenarum, non raro sibi conscit mortem. Nos omnes nescimus occulta, rescimus praeterita, praescimus futura. Sed vera praescientia Dei omniscientia est.

SCIRPUS (sirpus), canna enodis; e qua scirpant scirpeas tegetes, variaque scirpicula.

Sciscere, Scitus, v. Scire.

Scissura, v. Scindere.

SCIURUS, quadrupes caudam pro ala habens.

SCLOPUS, sonus inflatae et per vim efflatae buccae; bombardae sonus, et bombarda, quod usitatius Sclopetum; unde sclopetarius eiaculatur sclopetares globos.

SCOBS (-is, f. et m.) decidit, cum faber scobinā scobinat lignum, vel os.

SCOPA (usitatius Scopae), quibus scoparius scopat (verrit) domum; scopulas autem, pro everrendis vestibus, facit scopularius.

SCOPUM sibi fixum prospectat sagittarius; scopulum saxeum in scopuloso mari nauta.

SCORIA, purgamentum metalli.

SCORPIUS (et scorpio, -onis), serpens caudā venenatā.

SCORTUM (dimin. scortillum), corium crudum unde fit scortea (scorteus saccus). In specie scortum (et scrotum) pellis testium animalis masculi. At scortum mulier impura, cum qua scortatur impurus scortator.

SCREAT (cum difficili conatu et crepitu sputat) screator, etiam iterato screatu cum exscreare vult viscosam pituitam.

SCRIBIT (delineat litteras) scriba, formans scriptionem, calamo scriptorio, variā scripturā. Scriptor vero scriptitat res memorabiles, atque ut edat scripta sua, iam conscribit carmen, inscribitque patribus conscriptis, et subscripto nomine suo superscribit inscriptionem honorificam. Mox perscribit rem gestam, et circumscribit suis circumstantiis, interscribens si quid post intervenit. Nunc describit aliunde quid, aut transscribit aliō, aut ad epistulam rescribit vel alicui formulam praescribit. Cui domus est venalis, proscribit eam. Magistratus autem proscribit cives malos, adscribens rursum civitati bonos, ut sint cives adscripticii.

Scriblita, v. Striblita.

SCRINIUM, rerum pretiosarum conditorium; scriniarius.

SCROBS (m. et f.), fovea arte facta, scrobiculus.

SCROFA, porca mater.

Scrotum, v. Scortum.

SCRUPUS (scrupulus), lapillus asper, qui dum incedenti per locum scruposum (scrupulosum) incidit in calceum, urget molestê pedem, nî eximatur. Sed scrupulus animi, magis angit scrupulosam mentem; ideo nimia scrupulositas noxia est. Pondus scrupulare (minimum) exploratur scrupulō.

SCRUTA (detritae supellectilis reliquiae) vendit scrutarius in foro scrutario. Scrutator vero est, qui res abditas scrutatur; saepeque nimio scrutinio etiam inscrutabilia perscrutari tentat.

SCULPIT sculptor sculptilem imaginem (vel sculptile, sc. simulacrum), dum illam e ligno exsculpit illique insculpit varias sculpturas.

SCULPONEA (-ae), calceus ligneus.

SCURRA (sordidê facetus), scurriliter scurratur; exosus merito ob scurriles facetias et scurrilitatem indignam honestis auribus.

SCUTŌ (-um) uti (i. e. clipeo coriaceo) contra scuticam (i. e. coriaceum flagrum) ridiculum foret; sed esse scutatum contra ictus sagittarum, et qui veniunt a scutali fundae (i. e. coriaceo fundo fundae), nihil prohibet.

SCUTRA, patinae genus; diminutê Scutula (scutella).

SE, praepositio notans separationem, ut seducere, seponere, seiungere, etc.

Se, pronomen, v. Sui.

SEBUM (vel sevum) habent animalia cornigera, et sebosam medullam. Candelas sebaceas facit qui eas sebat.

SECALE, siligo vilior.

SECARE (caesim dividere) solet rem sectilem sector securi, variā sectione (secturā), fiuntque segmina (segmenta). Vietor autem e secamentis ligneis facit dolia. Lignator arborem intersecat, circumsecat, persecat, exsecat, consecat etiam, si inutilis fuerit. Cum pars inutilis praesecatur (resecatur), manent praesegmina (resegmina). Resex (resecis) est resecta vitis. Insectum, animalculum incisuris notatum. Quod neque dissecari neque insecari potest, insecabile est. Sutor subsecat superfluum corium, subsecivaque frusta abicit; sed horae subsecivae (subsicivae) apud diligentem studiosum non pereunt. Gramen desecatur seculā (falce maiore); sed siciliculā (dimin. quasi seculiculā) sicilitur pratum, ut sicilimentum addatur feno.

Seclusorium, v. Claudere.

Secretus, v. Cernere.

Secta et Sectari, v. Sequi.

Secula, v. Secare.

Secum, v. Sui.

Secundus, v. Sequi.

Securis, v. Secare.

Securus, v. Cura.

Secus, v. Sequi, et Sexus.

SED, coniunctio.

SEDAT (sedere et quiescere facit) iram facile vir sedatus, sedatê agens.

SEDERE, inferiore corporis parte quiescere; item habitare. Ubi tu sedes, est tua sedes (-is, f.) commoda, si sedile commodum; sedecula (sedicula) pro sene est. Qui habent laborem sedentarium, supponunt sibi sedularia, ne a nimia sessione doleat os sessibuli. Sessili dorso equi insternitur sella et dicitur sellarius equus, gestans sessorem (i. e. aurigam). Ássidet assessor alteri, saepe eodem biselliō (sellā duorum capace). Cōnsident vel plures in consessu. Assiduus laborans assiduo, multum proficit quotidianā assiduitate. Contra qui dêsidet tantum (desidiosus, contractê Deses, desidis) nihil agit, gravis desidiā suā, sibi et aliis. Dissidêre animis (dissentire) noxium est dissidium, insidêre sedili est licitum.

Sed insidiari homini verbis insidiosis (quod solent insidiatores) illicitum; nisi in bello, ubi struere insidias hosti, eumque circumvenire insidiosê, artis est. Óbsidet (circúmsidet) urbem obsessor, quam arctā potest obsessione (circumsessione, vel obsidione); atque si fiunt induciae, poscit ab obsessis obsides. Possessor póssidet possessiones iure possessoriō; quō destitutus, instabilem habet possessionem. Qui práesidet iudicio, praeses (-idis) est; cui datur praesidium, ut iustitia ab ipso habeat potissimum praesidium (i. e. patrocinium). In urbe intuta ab hoste, collocatur praesidium militare, seu miles praesidiarius. Reses (-idis) résidet dum alii operantur, ideo cum aliis instant feriae, illi residuus est labor. Discipuli súbsident infra cathedram, per subsellia. Subsidium militare, seu miles subsidiarius, subsidiatur periclitantibus; si supersedêre velit (auxilio), reus erit.

Sedile, v. Sedere.

Sedimentum, v. Sidere.

SEDITIONEM facile movet seditiosus populus.

SEDULUS (constanter intentus) omnia sedulo (et sedulê) agens, habet laudem sedulitatis suae.

SEGES (-etis, f.), fruges nondum demessae.

Segmen, v. Secare.

SEGNIS (lentus ad agendum) agit omnia segniter. Ne segnescas, fuge segnitiem (segnitiam).

Seiuges, v. Iugum.

Sella, v. Sedere.

Selibra (Sembella idem) v. Libra.

SEMEL, unā vice.

Semen, v. Serere.

Semestris, v. Mensis.

Semesus, v. Edere.

SEMI, nota dimidiatae rei. Usurpatur in compositis tantum, ut semiassus, semicoctus, semiclausus, semicrudus, semivivus. Semis (pro "semi-as"), v. As.

SEMITA (semi iter) est quā pedibis itur; ut cum vinea semitatur; dii semitales figmentum sunt.

SEMPER durat, quod sempiternum est.

Senarius, v. Sex.

SENERE (annosum esse) honorificum est senecionibus. Vis igitur feliciter senescere? Maturê fias senex (seniculus), non seniō corporis, sed ut tibi sit mens senecta. Temperantiam intellige, conservans in vigore ipsam quoque senectam (senectutem). Quidam non seniores aliis aetate, fiunt seniores officio, ob senilem prudentiam. In senatu sunt senatores, qui ordo senatorius constituitur aut e sesquisenibus (persenibus) aut saltem e semisenibus, qui in negotiis rei publicae consenuerunt, aut illis porro cupiunt insenescere. Congregati in senaculo (curiā), turbandi non sunt.

Sensus, Sententia, v. Sentire.

SENTINA, colluvies sordium in navi.

SENTIMUS (cognoscimus rem proprio contactu) sensibus nostris, res sensiles (sensibiles) praesentes, subsentimus remotas, praesentimus futuras; insensiles nec sensatus (sensu valens) nec insensatus persentiscit. Qui recte sentit de re aliqua, detegat sensum suum illis qui dissentiunt, ut sensim recogitando assentiant, suoque assensu stabiliant sententiam veram. Iudex, laturus sententiam, non opus habet oratione sententiosā, sed legibus consentaneā, in quam assessores consentiant unanimi consensu, et sic finis imponatur dissensui partium, foventium opiniones dissentaneas. Neutri tamen parti assentabitur, quia non iudicis est, sed assentatoris, assentatoriê agere.

SENTIS (arbuscula quaevis aculeis horrens, in specie rubus) et herbae sentae pungunt. Adi senticeta, h. e. senticosa loca, senties.

Seorsum, v. Versus, sub Vertere.

Separare, v. Parare.

SEPELIMUS (humamus) mortuos sepulturā honestā, quemque sepulcrō suo; erigimusque sepultis monumenta sepulcralia in ipso sepulcreto. Nemo relinquendus est insepultus.

SEPTEM numeratum decies dat septuaginta; septies vero centum septingenta. Decies septenus septuagenus (septuagesimus) est; septies vero centenus septingentesimus. Quod fit decies septies, fit septuagies, quoties aestas transiit septuagenario; septingenarius nunc nemo fit. Dies septimus claudit septimanam. Numerus septenarius sacer habetur.

SEQUERE bonum praeceptorem, sequax discipule, spontanea sequelā; cum et sectae sectator sectatur suum sectarium, licet ob id audiat sectarius. Secus (aliās) non obtinebis, ut fias secundus a praeceptore; nec tibi erunt studia secunda, nisi omnia feceris secundum praecepta. Nec Deus illa secundabit, nisi tu obsecundabis Deo. Ergo ut primanus fias, non secundanus, primaria tibi sit cura, non secundaria, secundum (secundo) dico. Obsequere magistro, et assectare (consectare) illum; prosequere illum amore, et fideli obsequio (obsequentiā, obsequela), et consequenter (subsequenter) exsequere mandata (etiam cum ad exsequias ire iubet), et non persequetur te odio, insequetur amore; aliās nihil spera nisi omnia sequiora.

SEQUESTER (-ri, m.) est iudex arbitrarius, quem partes sequuntur, et apud quem res litigiosa tantisper deponitur, in sequestro, iure sequestri (-ris, -ris, -re), donec pateat cui debeatur. Haec depositio vocatur sequestratio.

SERA ianuam obserat, clavis reserat; sive sit sera pensilis, sive sera clausilis, sive sera Laconica.

SERENAT, cum caelum est serenum, h. e. ab exhalationibus purum; disserenat cum post nubila redit serenitas, vestesque complutae serescunt (pro "serenescunt").

SERERE, sevi, satum, significat: (1.) Seminare, (2.) plantare, (3.) pisces in piscinam ad fêtificandum ponere. Dic ergo:

Serit sator semen, cum obserit agrum; atque si satio fuit irrita, et satum periit, reserit; denuo conserens agros, ut habeat consitos (obsitos). Seminator prudens aggressurus sementem observat tempus sementis; cumque adest dies sementina, praeligat sibi linteum seminarium sive satorium, et instipat illi frumentum seminale (sementicum), et seminat (disseminat, disserit), ut suo tempore sementis surgat, et sementet.

Arborator vero serit arbusculas sativas in seminario, indeque postea transserit variā consiturā; iam inserens surculos aliis arboribus (quia fructus insitivi meliores), iam conserens consitione liberā, iam adserens arbores vitibus. Seminarium piscinale conserendum est bono seminio. Tu cave disseminare pravos mores, et inseminare animis, ne proseminetur impietas, quam punit Deus.

SERERE, serui, sertum (frequ. Sertare), ordinare, nectere; quomodo coronarius serit eleganti serie flores, dum serta (seu sertas corollas) et servias facit; conserens eos, et sibi invicem inserens (interserens), et connectens sertā. Qui veritatem asserit (adstruit, confirmat), aut oppressum asserit (restituit in libertatem), pius est assertor, et assertio pia. Sed qui deserit uxorem, impius est desertor, pellendus in desertum. Conserere manus, praesertim exserto gladio, bellatorum est. Disertus (verba facie ordinans) est, qui disertê de rebus disserit (dissertat); indisertus, quia nihil edisserere aptê potest, non audet se exserere apud assuetos dissertationibus doctis.

Serescere, v. Serenus, et Serum.

SERIA, vas fictile, solitum defodi.

SERICUM, bombycina lana; ex qua sericarius texit pannos sericos (vel sericeos), subsericos, holosericos, sericum florulentum, et alia. Vis videre? Specta sericatos.

Series, v. Serere.

SERIUS agit seria serio (id est sine ioco).

SERMO, serta ex verbis oratio. Vis pulchrê sermocinari? Vis fieri sermocinator? Disce artes sermocinatrices.

SERPIT serpens, dum longum serpentinum corpus sinuando sese promovet; solet proserpere e terra, et inserpere aedificiis. Infans manibus pedibusque serpens ut bipes incedere discat, utitur serperastro.

SERRA (serrula, serraculum) ferramentum est dentatum, cuius reciproco tractu serrarius ligna serrat (scindit), colligens serraginem, si opus est. Dentes serrati piscibus sunt.

Sertum, v. Serere, 2.

SERUM, lactis pars aquosa; quam a seroso lacte separa, et non serescet.

SERUS, post tempus veniens; serum, diei vesper est. Fructus serotinus sero maturescit.

SERVAT (incolumes praestat) servabiles fructus diligens servator sic, ut conservet sapidos, asservando condîtos in vasis; fugaces ad paucos dies reservantur. Homo praeservat se ipsum a morbis medicinā praeservativā, et conservis; si observet modum observatum ab aliis. Tu aeternum servatorem tuum observa summā observantiā.

Servia, v. Serere.

SERVUS (alieno dominio subiectus) et serva si serviunt liberaliter, non serviliter, inserviunt dominis suis servili (servo) suo servitiō gratê; sibi vero ipsis asserviunt, ut liberentur citius e servitute. Ubi plures conservi, ibi maius servitium.

SESQUI- (et sequialter, sesquiplex), totus cum dimidio.

Sestertius, v. tres.

SETA, pilus crassior, ut equinus. E setis setosorum porcorum parantur setacea; seta aquatica animal est.

Seu, v. Sive.

SEVERUS (seria acriter agens) utatur severitate, sed non nimis severê; et quod esse faciendum asseverat (severê edicit), in eo ipse perseveret. Sine perseverantia in bono, vana est omnis asseveratio.

Sevum, v. Sebum.

SEX plagas meretur, qui sexies peccat; sedecim, qui sedecies; sexcentas qui sexcenties. Si peccant iunctim seni, sexageni, sexcenteni (vel sexceni), omnes luant, a primo ad sextum, et inde ad sexagesimum et sexcentesimum. Senarius multiplicatus decies, dat sexagenam, quot annos habet sexagenarius. Senio sunt sex puncta in latere tali seu tesserae. Sextarius, sexta pars mensurae. Sextans, nummus. Bisextilis annus, in quo bis numerant sexto calendas Martii.

SEXUS (-ūs, m. et Secus, n. indeclinabile), differentia viri et feminae.

SI vis, disce. Sin (pro "sinon"), abi ad stivam.

SIBILUS (vel sibilum), sonus litterae S; quem edit serpens ore sibilō sibilans; et homo levis, dum ore acuminato sibilat, et aliquem exsibilat.

SIC (hoc modo) tibi facient alii, sicuti tu aliis; siccine?

SICA (gladiolum) sub veste gerens sicarius, insidiatur alicui.

SICCUS (non madidus) ventus siccat aerem, desiccat terram, exsiccat aquas; verbo, facit siccescere omnia. Pratum siccaneum, habens nativam siccitatem, rigandum est.

Sicilire, v. Secare.

Sicubi, v. Ubi.

SIDIT (deorsum considet) aquae turbidae sedimentum (pro "sidimentum"). Aedificium vero facit sedimentum cum desidit (subsidit). Amici collocuturi considunt alicubi, vel assidunt (obsidunt) focum, aut insidunt gramini.

SIDUS, stella; itemque stellarum certa configuratio, signum. Sidera splendentia in caelo sidereo, scientia sideralis considerat. Cum incidit praesideratio (h. e. anteversio hiemis vel aestatis), metuitur sideratio, ne scilicet arbores fiant sideratae, aut homines tangantur sideratione. Qualia si praevidet homo consideratus, agit consideratê. Inconsideratus turbat omnia inconsiderantiā suā. Nam si quid desiderat, temperare desideria nescit; quia quid verê desiderabile sit, non intelligit.

Sigillum, v. Signum.

Sigillatim, v. Singulus.

SIGNUM, nota rei arte indita, ut sunt signa militaria, bellum significantia, cum eriguntur a signiferis, propugnanda ab antesignanis. Res suas sibi signare prudentis est. Cum vero aliquid per epistulam significandum est, aut forte praesignificandum, convenit exsignare verbis significativis (significanter). Epistula subsignatur manu domini, obsignatur vero anulo signatoriō; aut sigillatur (et obsigillatur) sigillō maiori impressō cerae sigillari, manu signatoris. Quod signaculum et signatura facit, ut alius resignare non audeat. Admittendos ad pompam designātor designat, et nominatim consignat, et cuique locum suum sic assignat, ut insigniores, insigniti ante alios maiorum suorum insignibus, praecedant. Insigniter tamen civiles solent resignare locum suum praesignioribus.

SILET illud, quod nihil sonat; silescit (consilet), quod sonare desinit, ut fiat silentium.

SILEX, lapis durus ex quo ignis elicitur.

SILIGO, frumentum a tritico proximum, unde fit panis siligineus.

SILIQUAS, pisorum spicas, collige cum pisa siliquantur. Siliqua dulcis crescit in arbore. Est et siliqua ponderis mensura.

SILURUS, piscis.

SILVA (vel sylva, arboretum agreste) habet arbores silvestres, et mures silvaticos, et monstra silvana. Silvicolas reperies in regionibus silvosis, arbores quae silvescunt in neglectis hortis.

Simia, v. Simus.

SIMILA, seu similago (farina expurgata furfure) dat panem similagineum.

SIMILIS (qualis alter) cum suo consimili facile sociantur, propter similitudinem; dissimilia non bene cohaerent propter dissimilitudinem. Absimile unā parte potest assimilari subsimili aliā parte. Verisimile non semper est verum.

SIMUL (insimul, simili ratione iunctim, unā) erimus, simul ac veneris. Simulat quis id, quod non est; ac si esset, dissimulat quod est, ac si non esset; interdum bonā simulatione et dissimulatione, in bonum proximis. At simulator dum assimulat amicitiam, simultas (simulata amicitia) est, seu simulacrum (efficta imago) amicitiae; facile degenerans in simultatem (dissimulatum odium); facitque ut alter alterum insimulet iniquitatis.

SIMIUS (simia), quadrupes actionibus homini simile, est simus (sima), h. e. presso in medio naso. Sunt itaque simininae naturae etiam subsimi (parum simi); et qui habent labra resima (sursum flexa).

SINCERUM mel est sine cera; sincerus amicus sine fuco, quem ama sincerê ob sinceritatem.

Sinciput, v. Caput.

SINE, nota separationis.

SINERE (sivi, situm), non tangere. Sine alias scrutari, quae sunt sita (-us, -a, -um) in abstruso, aut a nobis dissita. Specta situm (-us, -ūs, i. e. positum) urbis. Et merces situ corruptas ne eme. Desine peccare; malus peccat indesinenter.

SINGULTUS (-ūs) est sonus gulae dum quis oppleto stomacho singultit (vel singultat); sed singultus plorantis a vaporante corde venit, ubi plorans loquens singultim (singultantia verba) loquitur.

SINGULI homines quisque pro se accipiunt a Deo singularia (i. e. propria) dona, non tantum singulares (seu singularii), i. e. excellentes viri; debentque illa excolere singulariter (excellenter) non solum iunctim, sed et singulatim (seu singillatim, et sigillatim).

SINISTER (-ra, -rum), ad laevam partem situs, indebitus, infaustus. Sinistro pede prius indui, avem advolare sinistra, aut avolare sinistrorsum (vel sinistrorus), sinistrā opinione vulgi habetur pro sinistro omine. Tu nihil horum interpretare sinistrê.

SINUS, et sinum, vas fictile ventrosum, sinum lactis.

SINUS (-ūs) laxitas vestis supra cingulum, ubi fovemus manum, et quicquid insinuavimus. Serpens dum serpit sinuat se. Mare habet suos sinūs; vestis sinuosa (sinuata) suas sinuationes; callidus vero orator suas insinuationes, quibus se insinuat animis.

SIPARE, res fundere. Inusitatum, sed composita haec: Si obsipas escam pullis, aut insipas frumenta sacco incautê, dissipabis; omnes enim minutiae sunt dissipabiles.

SIPARIUM, velum scaenae.

Sirpare et Sirpus, v. Scirpus.

SIS, contractum ex "si vis"; sultis, si vultis.

SISTERE (stiti, stitum) stare facere. Sistit se iudicio citatus, aut sistitur ab alio, cum advocato, qui ei assistat. In itinere sistimus pedem, si causae exsistunt cur subsistamus. Et cum constitimus, deliberamus, an sit persistendum in proposito, vel desistendum (absistendum). Si est insistendum proposito, vide ut impedimenta quae resistunt (aut obsistunt) et circumsistunt amoveas.

SITIS (bibere appetis)? Bibe ut sitim exstinguas, i. e. modicê, etiamsi sitibundus sis ut siticulosa terra, ne tamen arripe situlam.

Situs, v. Sinere.

SIVE hoc, sive illud (seu, seu), indifferentiae est.

Soboles, v. Olescere.

Sobrinus, v. Soror.

Sobrius, v. Ebrius.

SOCCUS (socculus), calceus laneus, aut aliās mollis.

SOCER (-eri) est pater uxoris meae, socrus (-ūs) mater. Prosocer et prosocrus, avus eius et avia. Consoceri sunt, quorum liberi coniugio iuncti sunt.

SOCIUM (adiutorem in labore) quaeris? Socia (vel associa) tibi eum, sincerê colat societatem, habeatisque res sociales bonas et malas communes; socialitas requirit paritatem. Quando insociabiles consociantur, necessario rursum dissociantur.

Socors, v. Cor.

Socrus, v. Socer.

SODALIS est in rebus levioribus ad edendum vel ludendum, ubi integra sodalitas (sodalicium) magis oblectat.

SODES, quaeso ("si audes").

SOL, fulgentissimum sidus, designat radiis suis solaribus horas in solario (sc. horologio), collustratque solarium, h. e. locum ubi insolator insolat (i. e. candidat) linteamina. Cursu vero suo adducit saepe solanos (subsolanos) ventos, et bis anno solstitium cum solstitiali aestu summā aestate, et gelu, imā hieme. Dies Solis inchoat hebdomadam.

SOLARI (et consolari) maestos (i. e. levando tranquillare) pium est, si non desint solatori (et consolatori) solacia, nempe verba solatoria, et vis consolationis. Sed aliquando est dolor inconsolabilis, cui nullum solamen afferri potest.

SOLEMUS (in more habemus) approbare res solitas, quae fiunt uti solet (assolet); hominem vero insolentem, qui affectat res insolitas insolenter (cum insolentia) ridemus.

SOLIDA saxa (plena sui) faciunt ad soliditatem aedificii, si ponantur solidê. Vulnus solidatum (et consolidatum) emplastro, solidescit cicatrice.

Solicitus, v. Sollicitus.

Solitarius, v. Solus.

SOLIUM, sella regia.

SOLLEMNIS (vel solennis) actio, fit semel anno, aut sape, et quidem sollemniter (h. e. cum ceremoniarum apparatu) magnā sollemnitate.

Sollers, v. Ars.

SOLLICITUS (inquietus curis) agit omnia sollicite; sollicitas illum aliquid (requiris)? Mox ei affere sollicitudinem.

SOLUM, quicquid substernitur alteri rei ut fundamentum. In specie terra, omnium rerum sustentaculum. Planta pedis, cui insistimus. Planta calcei, quae usitatius solea. Equo adaptantur soleae ferreae.

SOLUS (sine alio) est, qui unus solum est; solitarius, qui amat solitudinem; solivagus vagatur solitariê. Hostis desolans urbem, reddit desolatam.

SOLVERE nodum solubilem, facilis est solutio; insolubilem (indissolubilem) dissolvere nemo potest. Tu autem debitor solve debitum; utque sit solutum, persolve totum; atque si plura sunt, dissolve omnia. Si quid emisti, exsolve pretium, ne resolvatur emptio. Et dum incipis opus, absolve absolutê. Cum reus absolvitur a reatu, quam grata illi est absolutio! Dissoluta vestis dehonestat, sed magis dissoluta vita.

SOMNUS (sensuum quies) facit somnium, cum somnioso obvenit imaginatio sine re; quamquam eiusmodi insomnia veniant deliris per insomniam quoque, qui insomnes aut semisomnes somniant. Senectutem aiunt esse somniculosam (somnolentam).

SONS, nocens; insons innocens. Illum damnare prohibet sontica causa (vel morbus), id est, gravis.

SONUM suavem dat cithara, cum insonat; sonore magis sonorō circumsonat aures tuba, cum personat. Musici variō sonitu sibi assonant, quando consonant iucundā consonantiā; aut dissonant absonā dissonantiā. Resonabilis echo resonat voce eādem. Insonum neque consonum est, neque dissonum neque resonum. Tu vero cave, ne quid sit in tua mente absonum.

SOPIT nutrix (consopit, i. e. somno tradit) infantem cantu; aegrum (quem sopor destituit) medicus soporat medicinis soporiferis.

SORBEMUS liquorem, cum admotum ori attractu spiritūs in nos sugimus; sive sit sorbitio medicamentosa, sive sorbile ovum; quod absorbere unā vice, ingluviosum est; exsorbere (persorbere) sensim, civile; minutis sorbitiunculis sorbillare, delicatum. Sed canis quod evomuit resorbet, phui!

SORBUS arbor fert sorba, minusculis piris simillima; sorbus silvestris dat avibus baccas rubras.

SORDES (purgamenta foeda) et omnia sordida non tantum sordent, sed contactu sordidant. Homo autem sordidus, avarus, facile aliis sordescit.

SOREX (-icis, m.), mus campestris maior.

SOROR mea (iisdem parentibus nata) vinculo sororiō mihi obligatur; cuius maritus mihi dicitur sororius; liberi vero eius liberis meis sobrini, alterius meae sororis consobrini.

SORS, signum quō res inter nos partiendo arbitrium resignamus Deo; quomodo sortiri hereditatem inter consortes (exclusis a consortio exsortibus), ut sua cuique portio sortito obveniat, alicubi mos est; ut et subsortiri (sorte substituere) iudices. At per sortilegia divinare, quod sortilegi faciunt, prohibuit Deus; sicut et fenus accipere supra sortem. Tu acquiesce tuā sorte (statu, conditione).

SOSPES (incolumis conservatus) redit domum, quem sospitavit sospitalis providentia Dei.

SPARGERE, diffusius proicere, sive arida, sive liquida. Ut: Spargimus semina in hortis, non exspergendo inutiliter, aut dispergendo sparsim, sed sparsione ordinatā per pulvinos; superspersō prius fimō, et insperso. Tum si humus aret, spargimus aquam aspergillō aliquō, aspergendo (respergendo) et perspergendo quam crebrā aspersione opus est.

SPARTUM, iunci genus, ex quo (in Hispania) fiunt spartei funes.

SPATHA (gladio longiore et latiore) utuntur milites; spathā ligneā ad subigendam massam pistores; spathulā ad agitandum cocta in ollis coqui.

SPATIUM est extensio loci. In Horto spatioso amoenê spatiari possunt spatiatores, et hinc exspatiari aliō.

SPECERE, obsoletum, sed derivata et composita eius plurima sunt in usu. Attende! Species rei visae, imago eius est; sed species rerum (h. e. differentiae) sunt variae! Quaedam pulcherrimā specie. Quas omnes scire speciatim, cum suis specialibus proprietatibus, dat scientiam; res autem speciosas spectare, dat spectatori oblectationem, praesertim in spectaculis publicis, ubi res spectabiles (spectandae) exhibentur. Chirurgus spectatus, probatus, spectat, probat, vulneris profunditatem speciō (specillō, instrumentum est ferreum), datque specimen (spectamen) artis suae curando vulnus. Habes speculum? Speculare faciem tuam. Habes visum debilem? Utere specillo (conspicillo, et conspicilio) e vitro speculari confecto. Sed speculator prospeculatur hostem e specula, vel nave speculatoriā; aut prodit speculatum hostilia castra, ut coram speculetur quod ad rem spectat. Atque tum spectatur (cognoscitur) quam sit callidus, si possit cum opus est ut spectrum fieri inconspicuus.

Composita.

Aspicimus rem semel, aspectamus saepe, diligenti aspectu. Vir circumspectus circumspectat rem undique cum circumspicientia. Quod non possumus conspicere (vel conspicari) reddimus conspicuum conspectui nostro, adhibitis conspicillis (conspiciliis). Despicere (despicari, et despectare) terram potes, quia infra te est; despicari hominem non debes, quia tibi aequalis est; aut te superba aliorum despicientia (despicatio, despectatio) reddet aliis despicatum (despectum), erisque despectui. Despice igitur et cave. Si amicum exspectas, exspecta gratā exspectatione; quamquam inexspectata saepe gratiora.

Inspector mercium inspicit (inspectat) res venales diligenti inspectatione; aliquando et introspicit. Perspicit homo perspicax perspicaciā suā omnia perspicua perspicuê; immo saepe transpicit imperspicua, quae aliis nihil perspicuitatis habere videntur.

Sapiens prospicit futura prospicienter; et ut sibi alii quoque prospiciant, monet. Prospectanti e turri, amplus prospectus patet in campos. Respicimus id quod a tergo est; respectamus quem respectu (propter respectum) virtutis veneramur.

Suspectando caelum, suspicimus (miramur) eius altitudinem, quam imperiti suspicantur longe minorem esse quam est, habentque suspectos astronomos. Sed praestaret alibi esse suspiciosos (suspicaces), hîc suspicio non habet locum.

Spectrum, Speculum, v. Specere.

SPECUS, et spelaeum, et spelunca, cavitas terrae, vel petrae.

SPELTA, recentiores appellant id quod olim ador.

SPES (futuri boni exspectatio, dimin. specula) sperat sperabilia; exspes (qui amisit spem) desperat omnia tristi desperatione. Insperata bona magnum dant gaudium.

SPERNET (contemnet) Deus spretorem mandatorum suorum; et qui aspernantur proximos superbê.

SPHAERA caelestis (globus) habet sphaeralem rotunditatem, dividiturque per aspectum terrae (quae et ipsa sphaerica est) in duo hemisphaeria.

SPICA, caput frumenti, quod ut sementet spicat. Reliquiae in campo spiceae dant spicilegium.

SPICULUM, cuspis hastae aut teli; spiculum, telum ipsum spiculatum quod gestat spiculator (satelles).

SPINA, aculeus plantarum quarundam, vulnerans; ut spini (pruni silvestris) ferentis spineolos in spineto, h. e. spineo dumeto. Item spinae sunt difficultates in spinosis quaestionibus. In spina dorsi est spinalis medulla. Spina piscis est mollior osse pecorino.

SPIRA, rotundê flexuosa figura ex contorto fune; quomodo se conspirant angues. Et spiras facit (h. e. spirales placentulas) pistor. Et spira ornat pileum.

SPIRAT homo, dum per spiracula (spiramina) narium spiritum (i. e. aerem) inspirat et exspirat, donec et (animam) exspiret. Quamquam respiratio non competit animae, utpote spiritui naturaeque spiritali (spirituali). Cum lenis aura adspirat, facilior est respiratus; difficilior, cum venti conspirant. Religiosi crebro suspirant; suspiria crebra sunt morbō suspiriosis ab impedito suspiratu. Qui adspirant ad illicita, saepe inter se conspirant conspiratione scelestā, quam sic luunt, ut respirare desinant.

SPISSUM (partibus densê compactum) fiet unguentum, spissescetque ad quam voles spissitatem (spissitudinem), si admisces idoneum spissamentum, quō conspissetur.

SPITHAMA, spatium inter pollicem et medium digitum extensos; spithamaeum ergo est, quod tam longum est.

SPLENE (L. liene) laborans splenicus est, curaturque medicinis spleneticis.

SPLENDET noctu splendida luna splendidê; atque si nubes obtexit splendorem eius, rursum exsplendescens splendidius resplendet.

SPOLIUM, est bonum aliis ereptum; qualibus inhians spoliator erumpit e spoliario suo, et viatores spolians, despoliat (et dispoliat) vestitu, exspoliatque vitā.

SPONDA, coassatio lecti.

SPONDERE (sponte promittere) ne propera, neque spondere pro alio; sequitur sponsionem obligatio, cuius vi, si tu sponsor non praestiteris sponsum (quod spopondisti), vocaberis in ius, etiamsi in aliena causa consponsor (responsor) fueris. Sponsa despondetur sponso; qui sic desponsi (desponsati) celebrant sponsalia mutuo responsu, nempe ubi alter spondet, alter respondet. Tu ad interrogata responde placidê; morosus responsat impatienter, si quid non respondet eius voluntati. In studiis ne desponde animum: respondebit profectus diligentiae, facio sponsionem.

SPONGIA marina, et spongiosus pulmo, et spongiola fungus, fistulosi sunt.

SPONS, idem quod voluntas, aut libertas. Si tuae spontis es, fac bona sponte, ut pietas tua sit spontanea.

Sponsio, Sponsus, v. Spondere.

Sponte, v. Spons.

SPORTA (sportula), vas vimineum.

SPUERE (salivam eicere) naturale est; sputare sanguinem, morbosum. Et caveat sputator, ne sputō quod exspuit conspuat alios. Despuere omen malum, superstitiosum est; inspuere in faciem alicui, probrosum; respuere (repudiare) oblatum donum, incivile.

SPUMA, est congeries bullarum minimarum; quomodo omnis humor spumat (spumescit) concussus, maximê tamen spumosus, h. e. pinguior. Carnes coctae exspumant sordes; quas coquus despumat, et spumeas istas reliquias abicit.

SPURCAE res sunt immundae; de quibus loqui sine spurcitia non possumus. Immo etiam cogitare spurcê spurcat (conspurcat) animum. Cave!

SPURIUS incerto patre nascitur, spuria (-us, -um) proles.

SQUALOR, concretus in cute sudor; quali squalet diu captivus, totus squalidus.

SQUAMAS detrahere pisci, est desquamare piscem; sed serpentes etiam sunt squamei (squamosi); strobili vero squamatim compacti.

SQUILLA, cancellus parvus.

ST! Nota silentii.

STABILE nihil est in mundo stabilitate firmā, quocumque stabilimine (stabilimento) id stabilias.

STABULUM (pecorum locum stationalem) curat stabularius, providens illis de stabulatione ubi commodê stabulent. Sed et viatores ubi stabulentur quaerunt. In aula regis est magister stabuli.

STADIUM, via 125 passuum. Et locus ubi certatim decurritur.

STAGNUM est stans aqua; sive a stagnante propria scaturigine, sive a superstagnante (restagnante) fluvio.

STAMEN apud textorem, fila recta; in herbis sunt filamenta.

STANNUM, plumbum album, ex quo stannea vasa fundit stannarius.

STAPES (-edis, et stapeda), ubi stat pes equitis.

STARE, esse corpore erecto et immoto. Tu vero sta! Ut loquamur de statu rerum, quae possunt exprimi verbis sub hac radice exstantibus. Cum duo stant iuxta se, apparet statim an sint eiusdem staturae; non item, si diversā statione. Miles habet stationem suam in excubiis; in stativis integer exercitus; cuius pars in praesidio, dicitur miles stationarius. Naves ante portum stantes, sunt in statione. Tempore stato (certo) sunt stativa festa. Planeta quandoque est stationalis (statarius).

Stator adstat praetori, ostendens ipso statu (statione) promptitudinem ad ministeria. Abstare a sacris non decet antistitem vel antistitam, qui antestant sacerdotibus, nisi id requirat circumstantia aliqua. Sed cur ego tibi loquar de institore aut sua institoria taberna? Vel de restibili agro, vel quomodo quidam superstando essedis vehantur celerrime, aliisve distantibus rebus?

Tu mihi adstas proximê, et praestas (antestas) aliis. Praestat ut tibi praestem hoc officium, et doceam qualem te praestare debeas, cum tibi instat negotium, et instat aliqua instans necessitas, ut negotio instites instanter. Ante omnia vide quantum distes a scopo, et quantum sit inter te et rem illam interstitium; et quae circumstent difficultates, aut obstent impedimenta; et ex quibus rebus constent illa obstacula, et an sint praesto media superandi. Si sunt, ut nihil restet, ne restita; si nondum, resta et praestolare, dum exstent. Si iam constant (simul stant) et omnino constant (i. e. non moventur), et constat tibi, quanti constat unum quodque, consta tibi, et esto constans constanter.

Constantia virtus est. Inconstans nihil praestabile praestabit umquam, praesto tibi, iuvenis praestantissime. Praestantia tua et substantia in eo est, ut substes immotus et perstes in bono. Ut sis diu superstes aut tibi superstitent liberi tui, non opus superstitione aut superstitiosis ritibus: Deum ora, ut vos superstitet.

Statim, Statio, v. Stare.

Statua, v. Statuere.

STATUERE, ut aliquid stet facere; quomodo statuit statuam statuarius, statutamque statumine firmo statuminat, prouti mente statuit (constituit). Qui instituit (proponit) instituere (et constituere) scholam, firmet eam bonis institutis, h. e. legum statutis (-um); bonosque institutores, qui iuventutem recte instituant, illi praestituat, ut nemo destituatur bonis occasionibus. Si quid in bonis institutis fuerit luxatum, restituatur, aut aliud melius substituatur. Prostibulum autem (femina quae prostituit pudicitiam) in bene constituta re publica ne toleretur.

Statumen, Statuta, v. Statuere.

STAURARE, idem fere quod Struere, sed inusitatum, nisi quod collapsum aedificium instaurare (et restaurare) dicitur peritus instaurator (restaurator).

STELLAE (corpora caelestia luminosa) apparentes in caelo stellato, certis constellationibus, faciunt noctem stellantem, praesertim stellae fixae; stellae erraticae quinque tantum sunt; stellae caudatae raro apparent; stellae cadentes fiunt in aere; stellio est lacertula picturata stellulis.

STERCUS (excrementum animalium) et sordes stercoreae etiam sunt ad aliquid; dum collectas e stercorosis plateis, et sterquiliniis, avehimus stercorariis plaustris, et stercoramus agros; quā stercoratione illi pinguescunt.

STERILIS (infecunda) frugum est arena; sed tollit sterilitatem stercoratio. Capra sterilescit pinguedine.

STERNERE (stravi, stratum) est aliquid proiectum expandere. Quomodo lectisterniator sternit lectum, dum substernit stratum, insternit linteamina, supersternitque stragula (vel stragulas). Strator sternit stramen equo, equum vero insternit instragulis (seu instratis, -um); qui si sternax est, sternit equitem, vix dignus pabulo stramineo (stramenticio) aut stramento desecto, donec desinat ferocire. Strator viarum sternit (et consternit) viam straturā lapideā. Victor prosternit hostem strage magnā. Sed sutor superinsternit calceo obstragulum.

STERNUERE (sternutare, h. e. vapores e cerebro per nares eructare) si quis nequit, et opus est sternutatione, movetur sternutamentum medicinā sternutatoriā.

STERNUM, os pectoris, cordis munimen. Improvisa mala consternant nos, aut exsternant. Ista vero quid differunt? Exsternatus fugit, consternatus riget.

Sterquilinium, v. Stercus.

STERTIT, qui cum strepitu dormit; destertit tamen etiam stertor letalis.

STIGARE, fodicando pungere, inusitatum. Unde stigma, signum punctione, vel ustione, impressum. Qui instigant ad malum, notandi sunt stigmate, ut caveantur stigmatici (stigmosi), mali instigatores.

STILLAS (guttas cadentes) quis numeret, cum nubes stillat pluviam? Sed et stillatio stillicidiorum innumera est. Catarrhus destillans ex capite, et instillans in pectus, aut exstillans oculis, molestus est. At destillator (vel distillator) destillat igne per destillatoria vasa stillatas (stillaticias) aquas varii usūs.

STILUS (vel stylus), instrumentum quō scribebatur in tabellis ceratis; scriptio ipsa; structura sermonis; stilus ligatus.

STIMULUS, est cuspidatus fustis, quō arator stimulat boves, ut ad pergendum exstimulet. Tu impios stimulatores, qui ad vitia perstimulant, fuge.

STINARE, inusitatum, sed composita: Vir sapiens non tantum destinat, sed et praedestinat, quid agere velit destinato tempore, sed praedestinationem quandoque tegit. Quantō occultior erit praedestinatio sapientissimi Dei? Pavesce, nec te adversus Deum obstina: poena exspectat obstinatos propter obstinatiam.

STINGUERE, inusitatum, sed composita: Distingue rem a re, accuratā distinctione, ut distinctê videas, quid quaeque sit; indistincta confundunt. Exstinguere incendium laudabile est, debeturque exstinctori praemium. Sitis inexstinguibilis (in quibusdam morbis) exstinguit vitam, nisi restinguatur maturê. Tu Deum ora, ut te regat instinctu suo, et servet a scelerum instinctore satana.

STIPANT (densê componunt) apes ceras melle; stipant (obturant) austera poma linguam, sapore stiptico (vel styptico); stipant (densê circumdant) regem stipatores, ut incedat stipatus, aliquando et magnā turbā circumstipatus. Constipatio alvi molesta est. Cui humor aliquis obstipavit tendinem colli, obstipo (inflexo) capite est.

STIPES, -itis, m., inferior pars arboris, ramos sustinens; idem quod sudes, homo stupidus.

STIPES (-is, et stips, stipis, f.), pecunia eroganda militibus, aut mendicis. Stipendium vocatur, cum datur stipendiario militi collecta e rebus stipendiariis (vectigalibus). Stipendiosus dicitur veteranus, qui non amplius stipendiatur, h. e. meret, et tamen accipit stipendium.

STIPULA, calamus frugum, in specie remanens post messem in campo. Quid autem est stipulari? Stipulariā quādam ceremoniā contractum instituere. Rusticus enim olim sumpta in manum stipulā stipulabatur, h. e. promitti sibi postulabat; alter vero manu stipulatā restipulabatur, h. e. aliud exigebat, donec stipulatio esset rata, aliquo adstipulante, h. e. attestante.

STIRIA, stilla glacie concreta.

STIRPS, excrescens radice terrā, potest stirpitus exstirpari, etiam quae videtur radicem habere inexstirpabilem. Ita vidimus magnas familiarum stirpes passas exstirpationem.

STIVA, manubrium aratri.

STOLA, toga honestae matronae, talaris.

STOLO (superflua in arbore pullulatio) praeter necessitatem germinat; stolidus praeter rationem stolidê agens, ostendit stoliditatem.

STOMACHUS (os ventriculi, et ipse ventriculus) cui dolet, est stomachicus, curandus stomachicis medicinis. At stomachosus animus, ob quidvis se commovens (saepe sine causa), stomachatur.

STOREA, textura e stramento.

Strages, Stragulum, Stramen, v. Sternere.

STRANGULAT hominem, qui fauces constringendo necat; quae mors strangulatio (strangulatus) dicitur.

STRENA, donarium novi anni.

STRENUUS agit strenuê, instrenuus piger est. Decet autem strenuitas imprimis nobiles viros.

STRÉPERE, sonum confusum edere. Vis audire strepitum? Ingredere cauponam rusticorum, audies omnia perstrépere et circumstrépere; dum alter alteri adstrepit, et mox obstrepit, aliisque interstrepit, omnes denique constrepunt. Non aliter strepitant omnes obstréperae actiones vulgi in auribus sapientis.

Stria, v. Striga.

Strictus, v. Stringere.

STRIBLITA (vel Scriblita), placenta torta.

STRIDET (vel stridit) plaustrum stridulum non unctum, stridore aures asperante.

STRIGAS (scissuras in longum) facit arator sulcans agrum, aliquando iumentis strigosis. Strias (i. e. extrito g) videbis in columnis striatis, quae solent striari ornatūs causā.

STRIGILIS, pecten fricatorius, quō strigillamus equos; tametsi soleant obstrigillare.

STRINGIT, qui aliquid arctê comprimens trahit. Ut cum strictor fructuum, manu stringit frondem, moxque subito stringit; fit enim, ut folia destringantur, maneantque in manu destrigmenta (vel strigmenta). Miles stringit gladium, strictoque dimicat. Stricturae sunt lamellulae de ferro cuso elabentes. Abstringit se ligula? Adstringe iterum. Si se denuo distringit, constringe fortius. Sed amicum obstringe officiis, ut habeas tibi obstrictum. Praestigiator praestigiis suis, praestigiosisque artibus suis, quibus praestringit oculos, dignus est quem carnifex praestringat virgis, aut restringat ad patibulum strictê.

STRIX, avis nocturna; mulier venefica.

STROBILUS, nux abiegna, turbinata.

STROPHIUM olim dicebatur corolla, quas facit strophiarius; nobis strophium (strophiolum) est linteolum manuale.

STRUERE (ordinatim componere) lignorum struem, aut exstruere structilem saepem, non magna structura est. Sed construere arces, et circumstruere illis muros, et adstruere turres, et praestruere propugnacula, et obstruere flumina molibus, substruere denique fundamenta, quibus superstruere quidvis liceat, neque quidquam structum opus sit destrui, artis est; quā instruit artifex artificem, bonā instructione. Structor ciborum, cum mensa instructa est ferculis, dividit cibos instrumentis suis. Musica instrumenta suaviter sonant.

STRUMAM habens (tumorem sub gutture), strumosus (strumaticus) est.

STRUTHIO (et struthiocamelus), avium maxima.

STUDERE (curam dare) debet virtutibus, qui studet artes, ut studium litterarum sit coniunctum studio virtutum. Tu, studiose, age omnia studiosê.

STULTUS (insipiens) agit res stultas stultê, stultitiam prodens stultiloquio.

STUPA (reliquiae lini carminati) ut serviat stupeis funibus, tunditur stupario malleo.

STUPOR (sopor sensuum) quidam naturalis est, alios pavor stupefacit (et obstupefacit), cum obstupescunt aliquid stupendum. Membra stupida nihil sentiunt, ad omnia stupent.

STUPRUM (violenta libido) est, cum feminam stuprat morte puniendus stuprator (Deuteronomium 22:25).

STURIO (-onis, m.), aliās acipenser (-eris), piscis.

STURNUS, avis catervatim volans.

Stylus, v. Stilus.

Stypticus, v. Stipticus, in Stipare.

SUADEMUS (consilio commendamus) res bonas, ut persuadeamus; dissuademus mala. Sed oportet suasorem pollere suadā (suadelā) et uti suasione blandā, verbisque suasoriis, immo persuasoriis, si vult esse persuasor. Dissuasor autem utitur argumentis dissuasoriis. Abusus est, cum quis malesuadus illicita consuadet, suasuque suo persuasibilem impellit.

SUAVIA (iucunda gustu) afficiunt nos suaviter; insuavibus nulla inest suavitas. Mater infanti dans suavia (oscula) suaviatur illum, et tantum non dissuaviatur.

SUESCE (transfer in morem tuum) laborare; adsuetudo (assuetudo) laborum magnus est thesaurus vitae. Sed adsuesce bonis tantum, quia desuescere difficile est. Insuetum (inassuetum) consuefacere potes ad quidvis; assuetum pravis desuefacere impossibile fere. Maturê igitur desuesce, aut potius numquam insuesce.

SUB, subter, subtus, notulae sitūs inferioris.

Subsicivus, v. Secare.

SUBER (-eris, n.), arbor spongioso cortice; subereus calceus.

Subidus, v. Sus.

Subinde, v. Unde.

Subire et Subitus, v. Ire.

Sublatus, v. Tollere.

SUBLICA, palus super quem stat sublicius pons, i. e. ligneus.

SUBLIME est caelum. Aquila volat sublimê (sublimiter). Quos fortuna sublimavit raro sciunt uti sublimitate. Chymicus (chemicus) sublimat aquas sublimatas.

SUBSCUS (-udis, f.), vinculum ligneum, quō asseres forium constringuntur.

Subsecivus, v. Secare.

Subsellium, v. Sedere.

Subsilire et Subsaltare, v. Salire.

Subtegmen, v. Texere.

Subter, Subtus, v. Sub.

SUBTILIS res (habens partes tenues) vult tractari subtiliter. Caput insubtile non capit subtilitatem.

SUBUCULA, tunicula subiacens aliis.

Subula, v. Suere.

Subulcus et Succerda, v. Sus.

Succîdia, v. Caedere.

Succisivus, v. Caedere.

Succula, v. Sus.

SUCCŌ (humore) abundant succosae (succidae, succulentae) arbores. Lignum exsuccum (aridum) insuccatur aliquando oleo, ut diu duret. Succi minerales varii sunt.

SÛCINUM (succinum), succus odoriferus, ex quo fiunt succinea monilia.

SUDARE (humorem per poros cutis exstillare) salubre est, sed non nimis desudare, aut exsudare sanguinem. Qui non potest consudare, ingrediatur balneum sudatorium, aut utatur medicinis sudoriferis, et abstergat sudorem de corpore sudabundo sudariis. Tibi saluberrimum sudatorium erit, desudare in studiis.

SUDES (-is, f.), palus saepis.

Sudum, v. Udus.

SUERE (acu et filo res connectere) sutoris est opus, utile propter vestes sutiles (nam inconsutiles, insutas, quis vidit?). At sutor calceorum in officina sutoria (sutrinam vocant) consuit calceamenta. Nam acceptā subulā, transsuit corium, et assuit alterum alteri consutura firmissimā; interdum aliud quid insuens, praesuens, subsuens, circumsuens, ornatūs causā. Si sutura displicet, dissuit (vel resuit), rursumque resuit ita, ne sutura appareat. Hîc habes totum sutrinum (artem sutrinam).

Sufficere, Substituere, v. Facere. Sed aliud est.

SUFFICERE, satis esse. Quaeso sufficiat tibi, si omnisufficiens Deus tibi quoque det sufficientem necessitatem; habes sufficienter, tametsi non superfluê.

SUFFIMUS, cum accensō odorato suffimento suffitum facimus.

SUFFLAMEN est retinaculum, quō in praecipiti loco sufflaminatur rota, ne currus ruat.

Suffocare, v. Focus aut Faux.

Suffragari, v. Fragari.

Suffrago, v. Frangere.

SUGUNT porcelli sociali suctu lac maternum, e sumine, donec exsugant.

SUGILLARE (vel Suggillare) faciem, ad livorem usque contundere; sed sugillatio famae magis dolet.

SUGGRUNDA (-ae, vel suggrundia, -iorum), tectum a pariete longius emissum.

SUI curam habet quisque, sibi favet, se amat, et suos.

SULCUS est vestigium aratri, cum sulcamus (aramus) agrum bisulcis (habentibus ungulas bifidas) tauris.

SULFUR (non sulphur) et sulfureus fumus, sulfurataque omnia, citissime flammam concipiunt.

Sum, v. Esse.

Sumen, v. Sugere.

SUMERE pecuniam mutuo, et facere sumptum (vel sumtum) inutilem, in res sumptuosas cave; ne absumas (vel consumas) opes insumendo in res non necessarias. Assume cibum domesticum, et consume frugaliter. Crastinam portionem ne praesume, nec temere de te praesume. Praesumptio noxia est: resume modestiam.

Summa, Summus, v. Super.

Supellex, v. Lectus.

SUPER nos est superum caelum, et superi inhabitantes supernas sedes; hisque superior ille supremus (summus) omnium Deus. An quae supra nos, nihil ad nos spectant? Immo quae supra sunt, illa summê ad nos. Ostendet id supremus (ultimus) dies, cum superabimus mundum, nec superabit aliud, quam summum illud, quod servatur piis ubi consummabuntur omnia. O si summates mundi meminissent summitatem suam, quā exsuperant ceteros, venire superne (seu desuper)! Ut sibi ne videantur insuperabiles. Supremo enim patebit omnia esse superabilia, cum nulla superamenta erunt, praeter summariam memoriam bene aut male actorum. Dicam summatim: summa summarum erit in caelis, ibi consummabimur.

SUPERBÊ, animo elatê. Cur superbê agis? Cur superbis? Deus odit superbiam.

Superficies, v. Facies.

Superstes, et Superstitio, v. Stare.

SUPINUS (et resupinus) in dorso iacet supinê volens, aut supinatur (resupinatur) ab alio. Sed animus supinus, seu supinitas, non decet studiosum.

SUPPARUS (et supparum), levis toga.

Suppeditare, v. Pes.

Supplex v. Plica.

Supra v. Super.

SURA, cruris pars posterior, carnosa.

SURCULOS (ramusculos unius anni) adimimus surculosae arbori, et plantamus.

SURDUS (privatus auditu), non percipiens dicta ob surditatem, respondet interdum absurdê. Surdaster caveat illa quae exsurdant, ne obsurdescat in totum.

SURGE! En surrexi (sursum me erexi), eram enim surrecturus. Assurge honoratiori, immō consurgant omnes. Male exsurgit mos insurgendi adversus superiores. A mortuis resurgemus omnes: faxit Deus ut beatā resurrectione.

SURSUM, supraversum. In compositis fit "sus", ut suspendo, sustollo, etc.

SUS (-is, m. et f.), iumentum spurcum alitur ob carnem suinam (suillam) in suili, aut pascitur in campo a subulco; qui plerumque est subidis (insubidis) moribus. Venditurque a suario, in foro suario. Sucula (succula) est instrumentum tractorium.

SUSURRUS, est submissum murmur, qualem dat ventus arbores perflans; susurrat etiam qui leniter aliquid in aurem insusurrat. Sed susurronem, qui malignā susurratione alios traducit, odimus.

Sutela, Sutor, v. Suere.

Suus, v. Sui.

SYLLABAS componens e litteris, et pronuntians syllabatim syllabarius puer, syllabizat.

SYMBOLAM (partem collectae suam) qui dedit, accipit ab hospite symbolum (collatae symbolae signum). Asymbolos ad cenam non admittitur. Usus symbolae in militia est, symboli apostolici in ecclesia.

TABANUS, musca caballina.

TABERNAM erigit in foro tabernarius (institor), tabernaculum in campo miles. In tabernam divertit viator. E tabernā vinaria emunt vinum contubernales, et recreant se in contubernio suo.

TABES, est consumptio corporis, ex ulceratione pulmonum orta. Tabidus sputat tabum, et quicquid edit, tabificum est illi. Nam tabescit, donec contabescat (extabescat).

TABULAE, sunt ligna lata, quibus tabulatur (et contabulatur, id est consternitur) pavimentum, aliaque tabulata (aliae tabulationes). In tabulis publicis scribit tabularius acta publica, asservatque eas in tablino. Sed tabellas (i. e. epistulas) fert tabellarius, vel tabellio.

TACET tacitus, dum non loquitur; taciturnus reticet (et obtacet) arcana, laudabili taciturnitate. Tu loquere tacitê, et cum dixisti quod opus est, contice. Conticinium est pars noctis prima, ubi negotia conticescunt.

Tactus, v. Tangere.

TAEDA, fax e ligno piceo.

TAEDET (taedescit) vivere hominem afflictum; atque si taedium est diuturnum, vel taediosa multa simul, distaedet (pertaedet), ut pertaesus omnium mori optet.

TAENIA, fascia quā vittae nodantur.

TAETER (taetricus) vir ipsā taetricitate suā taeterrime terret.

TALCUM, metallum illiquabile.

TALEA, planta quae radice terrae inseritur (ut salicis).

TALIS poena, quale peccatum. Et dum quis taliter alteri reddit, qualiter egit ille, talio (-onis, m. et f.) dicitur; redditio ipsa retaliatio.

TALPA, mus subterraneus, caecus.

TALUS, os prope calcaneum, utrinque exstans, quos obtegit tunica talaris. Ludus talarius (ossiculorum quadratorum) relinquendus est aleonibus; ut et talitrum quod incutiunt fronti.

TAM diligenter disce, ut nemini cedas; eris tam doctus quam bonus, scholaque tibi erit tamquam paradisus.

TAMEN ora. Nam tamenetsi (tametsi, etsi) sapientia Dei donum est, attamen iubet nos orare, et laborare.

TAMINAT (et contaminat), qui aliquid manu foedat. Tu esto incontaminatus moribus.

TANDEM, ad extremum.

TANGUNT nos res tactiles, h. e. perceptibiles tactu. Sagitta scopum tangit, si eo usque pertingit, illumque attingit; quod non onmibus iaculantibus obtingit. Scopus enim imperitis manet intactus, nisi sit prope contiguus. Morbus contagiosus inficit contagio, non tantum contactu, sed et halitu. Raro aliter contingit; aut si, contingens est.

Tamquam, v. Tam.

TANTUS est (tam magnus) Deus, tantilli nos, qui nos aestimat tanti, ut tantum (tantummodo) nostrum bonum quaerat. Quod nos ingrati tantillum curamus, ut tantum non aspernemur; tantō ingratiores, quantō ille minus requirit, nempe ut illi serviamus tantisper, dum nos ad se transferat.

TAPES (-etis; et tapete, -etis; et tapetum), stragulum variis coloribus intextum.

TARDA (et bistarda), avis campestris tardivola, maior ansere.

TARDUS venit tardê, tarditateque suā suas actiones tardat, aliorum exspectationem retardat.

TARMES (-itis), vermis in carne.

TARTARUS, locus damnatorum, cum tartarea flamma; sicut et tartarus in corpore, h. e. faex vini siccata, valde nos cruciant.

TAURUS (mas bubulus) feriens tauram (vaccam sterilem) taurinis (taureis) suis cornibus, feriendus est taureā (sc. scuticā.)

TAXARE merces (indicare pretium) venditoris est, taxatione iustā. Vitia taxat taxator; sed si temerariā taxatione, retaxetur.

TAXUS, abies ligno rubente.

Te, v. Tu.

Tectum, v. Tegere.

TEGIMUS tecta aedium tegulis, ut tecta sint. Parietes vero tector obtegit tectoriō (-um). Lectisternia integimus et contegimus tegetibus; alias res praetegimus et circumtegimus aliis tegumentis (integumentis), ut quod bene pertegitur, ne retegatur. Magistratus protegit innocentes adversus iniurias; sin, reteget iniquitatem Deus iustus, protector, praestabitque protectionem ipse.

TELA, textura linea.

Tellus, v. Terra.

TELONIUM (vectigal) exigit telonarius.

TELUM, omne missile quō protelatur bostis

TEMERÊ (inconsideratā audaciā) agens, temerarius est, suaque temeritate res temerat (violat).

TEMETO (vino gravi) abstinens abstemius, non incidit in temulentiam, ut temulentus.

TEMNERE (spernere) alios, et habere contemptum, potest quilibet contemptibilis; sed rursum quilibet contemptor punitur contemptu.

TEMO, gubernaculum currūs.

TEMPERAT (tempore et modo mensurat) actiones suas temperans decenti temperaturā. Diaeta vero adhibet temperantiam, quam attemperat temperamento suo, obtemperans rationi. Intemperans accersit sibi suā intemperantiā intemperiem humorum, et dehinc morbos. Tu age omnia temperanter et omnia quae veniunt contempera sic, ut ne quid noceat.

TEMPLUM (aedes Deo sacra) est, ubi contemplamur cultum Dei; sed contemplator peractā contemplatione extemplo (statim) exit.

TEMPUS est duratio rerum; tempori (tempore) omnia fiunt. Quidam canescunt temporius (ante tempus), praesertim ad tempora (frontis latera); quae canities temporalis (temporaria) est, sed non extemporalis (extemporaria, extemporanea), quia non fit ex tempore. Tempestas aeris bona, producit fructus tempestivos, et tempestivê; intempestas caeli facit mare tempestuosum, et navigationem intempestam, praesertim nocte intempestā.

Temulentus, v. Temetum.

Tenax, v. Tenere.

TENDIT sagittarius arcum, ut tensus (vel tentus) eiaculetur sagittam; post eum retendit. Tendines (m.) in corpore distendunt membra sic, ut ab illo distentu aliquando spasmus sequatur. Viator quō tendit bonā intentione, contendat etiam pertendere. Auceps praetendit aviculis tendiculas. Milites in campo extendunt tentoria, subtendunt lectos loris, aut se obtentu frondium inumbrant. Citharoedus intendit fides, quia incontentae non sonant. Discipulus attentus attendit praeceptori attentê (magnā attentione), intentus in omnia. Iurgator contentiosus contendit verbis, aliud intendens, aliud praetendens, vario obtentu; tu contentiones fuge. Deus aliquando res futuras ostendit (ob oculos tendit) variis ostentis (-um) in caelo vel terra; semperque talia portenta, seu portentosa visa, aliquid portendunt; quia praeses mundi nihil in vanum agit, ut ostentatores vani, vanê se ostentantes.

TENEBRAE veniunt cum tenebricosa nocte, obtenebrante omnia. Tenebrio amat tenebrosa loca.

TENER puellus (aetate mollis) tenello quoque est ingenio, vult tractari tenerê (teneriter). Sed teneritas (teneritudo) animi, virum non decet; ergo ne tenerescas, sed roborascas, exerce te laboribus.

TENETUR cantharus tenaculo (i. e. manubrio); retinetur navis tenaculo (fune). Homo tenax detinet res nimis tenaciter, aliquando noxiā tenacitate; tenemur enim (i. e. debemus) esse liberales. Abstinere (se) a malo, laudabilis abstinentia est. Continere bona quoque desideria intra modum, sapiens continentia, cui debemus studere continenter. Incontinentes distinentur curis, ut qui vacant cantharis continentibus vinum continuo, continuantes potationem totas noctes; unde nec sustinere se pedibus possunt, nec sustentare vitam, habentque pro mercede morbos continuos, seu continuitatem morborum. Tu vive contentus paucis, secundum tenorem (continuum modum) virtutis, obtinebis valetudinem. Intricare vero se illis, quae ad te non attinent (pertinent), quid attinet. Quidam adeo sunt pertinaces, et defendunt sua pertinaciter, ut res suas perdant pertinaciā sua.

TENTAT (prensat ut teneat) caecus viam, dum praetentat baculo; tentat (attenttat) discipulus opus, variis tentamentis intentat (pertat) etiam, donec sit certus. Deus permittit tentatori satanae subtentare (et intentare) pios bono fine: intentatus enim qualia scit?

Tentorium, v. Tendere.

TENUIS lamina non potest magis tenuari (attenuari, extenuari), sed potest ob suam tenuitatem plicari. Homo tenuis sentiat de se tenuiter.

TENUS, nota extensionis rei usque ad aliquid, non ultra; postponitur autem. Ut: Hactenus expertus es, et experieris protenus (usitatius Protinus, q. e. "porrotenus"), quod linguae non respondeant sibi verbo, sed aliquatenus dumtaxat; nempe eatenus, quatenus idem sensus potest exprimi etiam diversis verbis quadamtenus.

TEPET aqua, cum remissê calet. Et quia tepida (sicut et omnis tepor seu tepiditas) gratior est tactui quam frigus et calor, frigida tepefit in tepidario (balneo) igni; calida vero teporatur frigidā, aut tepescit a se ipsa.

Ter, v. Tres.

TEREBINTHUS arbor, fert terebinthinam (sc. resinam).

TEREBRĀ terebramus (foramus) lignum; terebello perterebramus quod volumus esse cavum.

TEREDO vermiculus facit lignum teredinosum.

TERERE, fricando comminuere; quomodo terit colores puer pictoris diligenti triturā, ut bene triti sint, dum eos atterit, conterit, disterit, et perterit. Frumenta olim terebant bobus, sed quae tritura non sine detrimento fuit (detrimentosa fuit). Proterendo enim spicas, et exterendo grana, subterebant sibi ac deterebant ungulas. Grana vero protrita ibant in retrimenta, quae ne perirent, interebant iusculis, parabantque intritas. Hodie tritores (vel trituratores) triturant minore intertrimento. Cor contritum sacrificium est Deo.

TERES (-etis), longus et rotundus.

TERGERE (vel tergêre), maculam mundare; quae si externê haeret, abstergimus (detergimus) tantum. Si profundius, extergeri oportet, et pertergeri, ut rem habeamus tersam.

TERGUM, posterior pars cuiusque rei. Tergum animalis habet durissimum tergus (-oris, n.), unde tergina lora, durissima. Quod a tergo est, nemo videt. Vertit tergum qui fugit. Tergiversatur, qui quaerit ne faciat quod debet.

TERMES (-itis, m.), ramus cum fructu decerptus.

Termes, pro verme, v. Tarmes.

TERMINUS est ubi aliquid terminatur, h. e. incipit aut desinit. Quod nemo adhuc determinavit aut disterminavit, interminatum (indeterminatum) dices. Si quem exterminant patriā, fugit ad gentem conterminam.

TERRA mater est nostra; ex qua fiunt terrea vasa; super quam vivunt animalia terrêna (terrestria), in illa vero res subterraneae (subterreae). Conterranei sunt in eadem terra (i. e. regione) nati, etiamsi non in eodem territorio (dicione). NB. Terra et tellus poetis idem, hinc Meditullium, medium telluris.

TERREMUS aves terriculis (-um), ut ab horto proterreamus; territamus hostem terribilibus minis, ut exterritum ab armis deterreamus. Quamquam autem imperterritus animus non curat terriculamenta, terror tamen divini iudicii te perterrefaciat, et a peccando absterreat.

Teruncius, v. Uncia.

TESSERAS (ossicula quadrata) facit tesserarius, quibus ludit (in caupona) tesserarius. Pavimenta tessellata construuntur e tessellis (tesseris, h. e. lateribus quadratis). Rustici utuntur tesseris (tesserulis), h. e. ligillis quadratis oblongis binis, quibus incîdunt expensa et accepta sua. In bello dat quotidie militibus novam tesseram tessarius.

TESTAM (ollam) frange, habebis testas. Testas habent loco cutis animalia testacea. In testu, qui operitur testō (-um), coquitur panis testuaceus.

TESTIS (qui facit fidem conscientiā suā alterius assertioni) testatur (h. e. perhibet testimonium) illi, qui eum testatur (testificatur, in testem vocat). Si alter adest, attestatur; si plures, contestatur; omnesque detestantur detestari se detestabile mendacium. Quando testator vult testari ultimam voluntatem suam, facit testamentum iuxta leges testamentarias, committitque exsecutionem testamentario. Si quis autem decedit intestatus, succedit illi intestato (ab intestato) proximus agnatus. Si quis contra protestatur, ille obtestatur; tandem vincit intestatus, testibus non convictus.

TESTUDO (rana inhabitans testaceam domum) incedit testudineo gradu. Testudo (camerata fornix) est in palatio pulchrê testudinato. Musicus pulsat testudinem.

TETRAON, avis.

TEXIT textor telam in textrina (seu textoria officinā), facitque vario textu (texturā) textiles pannos. Postquam enim attexuit, subtexit stamini subtegmen, et contexit contextu uno, donec detexat (pertexat). Aliquando intexit colorata fila, et intertexit imagines, aut circumtexit ornamenta. Si quid male praetexuit, extexit (retexit). Qui texunt corbes, aut texunt retia, illorum textile opus simplicius est. Romae senatorum filii gestabant praetextam (h. e. vestem talarem). Tu cum contexis orationem, attexe sic verba verbis, ut contextus orationis bene fluat. Actiones vero tuae sint purae, sine praetextu.

THEATRUM (area spectaculi), ubi ludi theatrici (theatrales) fiunt.

THEOLOGIA est scientia rerum divinarum; sed theologus vivat theologicê.

THERIACA, praeclarum medicamen.

THERMAE, aquae naturā calidae.

THESAURUS, res pretiosae reconditae; quas thesaurizat aut custodit thesaurarius.

THORAX est pectus; thorax vestis; ferreus thorax, munimentum pectoris; medicinae thoracicae sunt variae.

THRONUS, solium regale.

THUS, gummi, colligitur e thurifera arbore, venditurque a thurario, et crematur in thuribulo, quia odor thureus suavissimus.

TIBIAS pedum (ossa crurum) tegimus tibialibus. Tibiā canit tibicen vel tibicina, tibiā utriculari rusticus.

TIGNUM, lignum maius aedificio aptum; qualia dum faber tignarius (alias lignarius) contignat, fiunt contignationes, explenturque intertignia parvis tigillis. Tigilla sunt in tecto, quibus imponuntur tegulae.

TIGRIS, fera.

TILIA, arbor mollissima, dat asseres tiliaceos (tiliagineos, tiligneos).

TIME Deum puro timore, qui non vis extimescere (pertimescere) gehennam. Qui etiam recta agendo subtimet, piê timidus est. Talis timiditas salutaris est.

TINA, dolium parvum.

TINCA, piscis.

TINEA rodit vestem, facitque tineosam.

TINGIT pannos tinctor colore tinctili; retingitque, si opus, iteratā tincturā (seu tinctu). Intinctūs apponuntur mensae, quibus intingimus panem.

TINNIRE, est exili et acutā voce sonare; qualem tinnitum edunt tinnula vasa aenea, et alia tinnimenta. Tintinnit (vel tintinnat) autem, qui tintinnabula pulsat.

TIPULA, aranea super aquas cursitans.

TIRO, novus miles (ut et tirunculus in schola), opus habet tirocinio.

TITILLARE suaviter attrectare est.

TITIO, semiustum lignum.

TITIVILLITIUM, fila putrida, quae de tela cadunt.

TITUBAT pedibus ebrius; titubantiam linguae vide in balbo, qui titubanter loquitur.

TITULOS affectant prae aliis quidam titulotenus nobiles.

TOGAS gestabant (super tunicas) Romani, gens togata, sicut pallia Graeci.

TOLERAT (fert patienter) adversa vir tolerans toleranter; habetque a sua tolerantia id commodi, ut ei nihil intolerabile videatur. Intolerans contra nihil pertolerare potest.

TOLLIMUS (elevamus sursum) quod humi iacet. Tollenonem (machinam haustoriam ad puteum) deprimendo et attollendo haurimus aquam, urnamque sustollimus et sublatam effundimus. Tolutarius (equus) incedit tolutim, seu tolutili gradu; celeriter pedes extollendo et protollendo. Tu cave extolli (sustolli): elatio (sublatio) animi odiosa est Deo et hominibus.

TOMACULUM, farcimen ex iecore conciso.

TOMEX (f.), restis e stramine facta.

Tonare, Tonitru, v. Tonus.

TONDET pannum tonsor pannorum, deciduntque tomenta (q. e. "tondimenta"). Tonstrix ovium detondet lanam, annuatim bino tonsu. Hortulanus attondet tonsilem saepem. Barbitonsor in sua tonstrina retondet tonsorio cultro barbam, aut circumtondet caput, h. e. facit tonsuram illis, qui nolunt esse intonsi.

TONNA (auri), centies mille.

TONSILLAE, glandulae circa fauces.

Tonsor, v. Tondere.

TONUS (intensior sonus) fit, cum caelum tonat, et tonitru (vel tonus, -ūs) auditur, et nos reddit attonitos, cum primum intonuit et nos circumtonat, antequam detonuerit. Semitonia in musica suaviter retonant.

TOPIARIUM, seu topiarium opus (herbae sunt horti in figuras redactae), curat topiarius.

Toral, v. Torus.

Torcular, Tormentum, v. Torquere.

TORNAT lignum (celeriter torquendo sculpit) torno (-us) tornator, facitque varia tornatilia vasa.

TORPENT nobis membra (languescunt) morbo; sed nocivior torpor est animi, cum quis torpescit ad negotia. Nam torpidi, qui sic obtorpent, ad omnia sunt inutiles.

TORQUET se (in gyrum violenter flectit) et contorquet tortilis anguis vario tortu in tortuoso amne, distorquetque ac retorquet corpus. Tortor torquet maleficum super tormento (-um), excitatque illi hāc torturā saeva tormenta. Bellica tormenta explodunt globos. Tormina patitur praetorto ventre, qui non abstinet cibis torminalibus. Torcular (vel torculare) vinitorium extorquet uvis vinum tortivum in vasa torcula. Tu detorquere in alium sensum recte dicta cave.

TORQUIS (vel torques, m. et f., catena ex auro torta) ornat torquatum.

TORRENS (-tis), defluens rapide amnis.

TORRET (igne sicco urit) sol campos; torret coquus carnem super prunas, et ancilla panem, cum tostum panem vult edere. Aestas torrida multas arbores torrefacit seu facit retorridas.

TORRIS, lignum ardens.

TORUS est funis retortus, qui subtenditur lectulo; hinc torus, ipse lectus, cui super inicitur toral (-ālis, n.) Torosa cervix bovis ostendit robustum, quia in toris (h. e. musculis) robur est.

TORVUS (torto vultu) torvê spectat, suaque torvitate terret.

Tostus, v. Torrere.

TOT (tam multi) errores, toties redeuntes; nec dumtaxat totidem (h. e. toto numero quoto prius), sed plures, turbant totum mundum, ex toto (seu totaliter).

TOXICUM, venenum tingendis sagittis.

TRABES configuntur clave trabali in aedificio trabeato (seu trabeatione).

TRACTARE negotium cum viro tractabili facile est; bene tractare in convivio, honestum. Attrectare (contrectare) rem alienam indecorum. Detrectare inhonesta licet; non licet obtrectare bonis, quod facit obtrectator. Si quid tractas sermone, ita pertracta ut non sit opus retractare.

Tractus, v. Trahere.

Tradere, v. Dare.

Tradux, v. Ducere.

TRAGOEDIAM agitat tragoedus, componit tragicus poeta verbis et circumstantiis tragicis, i. e. lugubribus.

TRAGULA, idem quod traha; rete piscatorium mediae magnitudinis; telum amentatum, proici et retrahi aptum.

TRAHIMUS (violenter ducimus) aliquid tractim, h. e. tractu uno; sive per planum (nivosum), trahā a trahario paratā; sive sursum, machinis tractoriis. Et quicquid sic abstraximus a loco suo, aut extraximus alicunde, attrahimus nobis, aut pertrahimus aliō. Res diffusas contrahimus in unum. Et dum distrahimus merces, contrahimus (paciscimur) de pretio, iusto contractu (contractione). Contrahere milites, cum opus est, non protrahimus; post eos in aciem protrahimus, atque si se fugā subtrahunt, retrahimus; si nolunt, detrahimus honori illorum.

Traicere, v. Iacere.

Tralatio (Translatio), v. Ferre.

TRAMA, filum transmeans stamen.

TRAMES (-itis, m.), exiguus transitus per invia.

TRANQUILLUM mare navigatur tranquillê, quando id serenitas tranquillat, redditque post procellas tranquillitatem.

TRANS mare qui abiit, trans mare est.

TRANSENNA, fenestella cancellata per quam aspicitur; transennā capit auceps aviculas.

TRANSTRA, sedilia remigum in navi; transtra, transversae trabiculae sub tectis.

TREMIT (minutatim concutitur) molesto tremore tremula manus senis, tremebundaque vox. Puer tremiscit (intremiscit) cum eum quis tremefacit virgā. Tu contremisce tremendam iram Dei.

TREPIDAT (metu tremit) miles trepidus, fugitque trepidê (trepidanter). Intrepidus agit intrepidê, et opprobrio sibi ducit trepidationem.

TRES, duo sunt et unus, terni novem. In ternario numero tertius est ultimus. Rusticus tertiat agrum, cum tertio (seu tertium) arat. Tertiana (febris) per diem quiescit. Sestertius fuit nummus, valens sesquitertium assem. Triarius miles, stabat ordine tertio, ad subsidia. Triens (triental), tertia pars mensurae. Trimus (trimulus), puer trium annorum. Trina (triuna) res, habens tres modos, unde trinitas (triunitas). Inter triginta ultimus trigesimus (tricesimus) est; inter tricentos (et trecentos) tricentesimus. Numera tricenos tricies, habebis nongentos; tricentenos (trecenos) tricenties, nonaginta millia.

TRIBUIT fundator urbis populum in tribūs (-ūs, f.), ut queant congregari facilius tribules (contribules) facti, et melius consultare tributim. Tum tribuit (attribuit) unicuique locum suum, et iubet quemque aliquid contribuere in commune. Mox distribuit inter primarios officia; et eligit tribunos, qui ius dicant e tribunali potestate tribuniciā, tempore tribunatūs sui; colligantque tributa a tributariis, agantque distributores eorum iustā distributione secundum iustitiam distributivam; retribuendo etiam, si qui de suo in publicum impenderunt. (Tribuni militum in bello sunt.)

TRIBULAT agricola frumentum tribulā (seu tribulō, -um), ut exterat grana. Deus permittit suos tribulari utili tribulatione.

TRIBULUS, castanea aquatica cornuta; herba aculeata.

Tribunal, Tribunus, Tribus, v. Tribuere.

TRICAE sunt perplexa filamenta, quibus se intricat pullus gallinaceus, nisi extricetur. Sed tricosus trico longê inextricabilioribus tricis (nugis, litibus) intricat alios.

Triga, v. Iugum.

Bilex, v. Licium.

TRIONES, antiquis boves. Item stellae in caelo; hinc septentrio, et plaga septentrionalis.

TRIPUDIUM, rusticana saltatio, cum tripudiant, h. e. tertio pede consistente saltant.

TRIQUETRUS, triangularis.

TRISTIS casus contristat nos, ut tristemur; sed nimia tristitia excutienda est.

TRITICUM est optimum frumentum; et triticeus panis. Triticum Indicum maius est nostro.

Triturare, v. Terere.

TRIUMPHUS fuit pompa, in honorem victoris Romae instituta; ubi qui de hoste victo triumphabat, deducebatur curru triumphali in capitolium laeto triumphatu.

TROPHAEUM, memoriale victoriae.

TRUA, dimin. Trulla, vasculum culinare infusorium. Sed et murarius e trullā trullissat parietem.

TRUDIMUS navem (in quam contrusimus merces) trude longō, ut eam detrudamus a littore, aut retrudamus a brevibus. Molam vero trusatilem protrudimus manu. Sed qui se intrudit negotiis, vel obtrudit officia sua invitis, extruditur. Habes quid arcani? Abstrude.

Trulla, v. Trua.

TRUNCO institit arbor; truncata ramis humique iacens, truncus est, soletque distruncari. Corpus obtruncatum et insuper truncum manibus pedibusque, truncus est.

TRUTINĀ (maiore bilance) trutinamus grandia pondera, attendentes insuper trutinae.

TRUTTA, nobilis fluvialis piscis.

TRUX latro, ipso truculento aspectu terret, truculenterque trucîdat viatores.

TU, tumet ipse noces tibi et perdis tete et tua, si es impius. Ergo nosce te ipsum, habe curam tui, tecumque habita, si sapis.

Tuba, v. Tubus.

TUBER (-eris, n.) est tumor sub cute tuberans, quam facit tuberosam; tuber est extuberatio arboris; tuber fungus e terra non protuberat. Arbor tuber (g. f.) in Africa profert tuberes (g. m.), i. e. poma.

TUBURCINARI, raptim comedere.

TUBUS, canalis subterraneus, per quem derivamus aquam. Tubō optico speculamur. Tubulō gustamus vinum. Tubae, et tubae ductiles, fiunt formā tubulatā; quas facit tubarius; sed tubā canit tubicen.

TUCETUM (vel tuccetum), caro minutatim consecta.

Tudes, Tudicula, v. Tundere.

TUERI, (1.) diligenter aspicere, (2.) aspectu defendere.

Composita a Significatione 1.

Intueri res novas diligenti intuitione (intuitu), immō et contueri fixo intutu nemo prohibet, tametsi nimio obtutu visus hebescat. Sed intueri homines vano intutu incivile est.

Derivata a Significatione 2.

Tutor tutatur pupillum, commissum tutelae suae, iuxta leges tutelares, ut sit tutus a periculis, agatque tuto. Sed et cuivis opus est tutamine aliquo, adversus intuta.

TUGURIUM (tuguriolum), agrestis casula.

TUM disce, cum occasio est; erisque tum sapiens, tum eloquens.

TUMET flatu distentum membrum tumore molesto; sed postquam intumuit, detumet, si auferantur tumefacientia. Cor tumidum superbiā vanum est; fuge hunc tumorem.

TUMULTUS (perturbatio multitudinis) excitatur aliquando temerê a tumultuosa plebe; quae ob quidvis tumultuatur, et quidvis tumultuariê (tumultuanter) agit.

TUMULUS, est colliculus. Campus tumulosus non aratur bene. Tumulis tumulamus (et contumulamus) mortuos, ne intumulati sint.

TUNC, eo tempore.

TUNDIMUS res duras tude (seu tudite; tudes, -is, -itis, m. et f.) ut e tunsis, seu tusis, extundamus quod intus est. Sed cavendum, ne pertundamus vasa: pertusa enim perfluunt. Coquus despumat carnes tudiculā, tudiculā vero contundit aromata in mortario; quam et crebrā contusione obtundit (retundit), ut fiat obtusa (et retusa).

TUNICA est vestis sub toga (vel pallio) strictior; pupilla oculi contegitur tunicis; cepa resolvitur in tunicas.

TURARE, inusitatum, sed obturamus vasa obturamentis, rursumque reobturamus. N. Scribunt et "obthuro".

TURBA est commotio multitudinis, quin et turba (ipsa multitudo populi) turbat omnia turbidis consiliis suis. Sunt imprimis quaedam capita turbulenta, quae turbulenter agendo negotia perturbare, quietem interturbare bonosque conturbare gaudent. Sed ut res turbatae tranquillentur, solet turbator proturbari, de loco suo deturbari, complices eius disturbari et aliquando patriā exturbari. Tu igitur si optas vivere imperturbatus, vive quietus.

TURBO (ventus tortuosus) versat aerem. Turbo gyrat aquam gyro turbineo. Turbinem versant pueri flagello; qualem turrim aedificare turbinatam periculosum foret.

TURDUS, avis mensîs grata; turdela, turdus minor.

TURGET (duriter tumet) gemma in vite turgida. Animus sapientis numquam turgescit, resipiscentis deturget.

TURIO, surculus defractus.

TURMA, cohors equitum, a qua dum in hostem irruitur turmatim, nemo turmalium abesse debet.

TURPIS ruga turpiter quidem turpat faciem; sed turpitudo morum, longe turpius deturpat animum.

TURRIS celsa aedificatur speculationis ergo. Turritae urbes pulchrae sunt. Turriculas adstruunt domibus.

TURTUR (vel turturis).

TURUNDA, buccea ex concisis rebus confecta; lineamentum quod vulneri inmittitur.

TUSSIS semper cogit tussire, non permittit semper extussire.

Tusus, v. Tundere.

Tutela, Tutus, v. Tueri.

TYMPANUM pulsans tympanista tympanizat; tympano tolluntur onera.

TYPUS impressus numismati ostendit regis effigiem. Typos in typographeo componit typotheta, imprimit vero chartis typographus. Typus est adumbratio typica cuiusque rei; ubi ex archetypo exemplari fiunt ectypa.

TYRANNUS, olim dominus, nunc qui tyrannico furore concitatus tyrannicê agit; cuiusmodi tyrannis (-idis) exosa est.

UBER (g. o.), abundans. Uber (-ris, n.) vaccae uberat lacte. Ubertas pomorum ubertim conspicitur, cum exuberat fertilitate. (N. Alii aspirant: "huber", etc.)

UBI sol, ibi lux; quam die videmus ubique, nocte nullibi. Sicubi quaeris, quod alicubi est, vide ut necubi quaeras, ubi non est. Ubiubi tamen est, si quaeres ubivis, invenies ibidem ubi est. Si quaeris duobus in locis, utrobi sit, fieri potest ut reperias utrobique, aut neutrobi.

UDONES (m.) calcei ex pilis hircinis, pro via pluviosa.

UDAE res (uvidae, humidae) udant udore suo siccas. Caelum sudum sine udo, et sine nube est. Vestes ibi non uvescunt. Uva vinacea plena est uvore suavi, uva spina acido. Uvae pastae, et uvae passulae, insiccantur sole.

ULCISCI vis iniurias tuas? Non manebunt inultae si permiseris ultionem ultori Deo.

ULCUS fit, cum subcutaneus acris humor carnem ulcerat (putrefacit), facitque dolorem ulceroso. Sed tu cave, ut ne exulceres animum cuiusquam.

ULIGO, scatens perpetuo terra in loco uliginoso.

Ullus, v. Unus.

ULMUS arbor latifolia; ulmeum lignum lentissimum.

ULNA, pars manus, a cubito ad pugnum. Geraria gestat ulnis infantem. Mercator mensurat pannos ulnā.

ULTRA stellas quid sit nescimus: nemo penetravit ultra. Possumus quidem cogitare ultra citrave, sed an aliquid sit ulterius, et quid tandem ultimum, quis dicet? Ultimo, tametsi non prohibeamur loqui de talibus ultro citroque, velle tamen ultro ignorare quaedam, ultronea modestiā, pulchrum est.

ULULA (avis) ululat flebili ululatu; sed et canes ac lupi valde exululant.

UMBILICUS est nodus ventris; cui simile aliquid umbilicatum dicitur.

UMBRAM (obscurum lumen) habet umbrosa silva, umbrans (obumbrans) terram. Et quaerit [eam] in umbraculo (loco frondibus tecto) vel sub umbella (tegumento capitis latissimo) homo umbratilis amans vitam umbraticam. Pictor adumbrat imaginem, dum primo delineat. Qui stat a luce, praeumbrat alteri.

Umquam, v. Quam.

UNA mens debet esse iis qui habitant una, aut uniti sunt societate aliquā. Talis enim unitas, et pulchra voluntatum unio, pulchrior est pretioso unione (g. m.), tamquam unica basis concordiae. Ergo dabit operam unicê, unusquisque, ut universi, h. e. universus populus, uniantur (adunentur et coadunentur) ad universalem concordiam, sicut ipsum universum seu universitas rerum concors est. Estne ullus qui hoc nolit? Si nullus, tu incipe cum nonnullis.

Unanimis, v. Anima.

UNCIA (duodecima pars assis) cum semuncia faciunt sescunciam (sescuncem). Inde ascendunt unciatim ad assem, quincunx (quinque unciae), septunx, nonuncium, decunx et deunx, cum assi deest uncia. Tres teruncii pendunt unciam. Nummus uncialis est thalerus imperialis, cusus ad leges unciarias.

UNCUS (seu uncinus) est uncum (-a, -um) ferrum aut lignum, quō attrahimus aliquid; uncinuli, uncinata ferrea fila, quibus connectimus vestes. Nasum quidam habent obuncum, sive aduncum (infra se recurvum) sive reduncum (sursum curvum).

UNDA (globus aquae fluentis) undosi (vel undabundi) fluminis, cum valde undat, solet exundare, et vicinos agros inundare. Qui abundat (vel superabundat) pecuniā, prospicere sibi potest abundanter, usque ad abundantiam; etiam amiciri undulatis pannis. Tibi si quid redundat, vide ut redundantia tua redundet ad (vel in) alios.

UNDE veniet auxilium? Indene, unde speras? Etiamsi aliunde, dummodo veniat alicunde, undecumque tandem, perinde est. Sicunde id speras, exspecta indidem. Et ut necunde veniat infortunium, circumspice hinc inde; potest enim venire undique, venitque subinde. Proinde ora semper, deinde age cautê, exinde spera bene.

UNDE- idem est in numeris quod "uno dempto". Ut: undeviginti, undetriginta etc. usque ad undecentum.

Undecim, v. Decem.

Undique v. Unde.

UNGUNT (pinguedine illinunt) quidam faciem, ut uncta niteat, unguento quod unguentarius parat. Medicus inungit vulnera, vel perungit morbidum, superungit oculos lippientes collyrio. Iuglandes siccae unguinosae stomacho inutiles (Plinius).

UNGUES in digitis habet homo; ungues digitorum loco bestia; ungulas solidas solidipeda animalia: bos, equus, etc.

Universus, v. Unus.

UPUPA, avis galeata, spurca.

URBEM inhabitant urbani (urbici) homines, moribus urbani; plebs incolit suburbia. Tu quamvis anteurbanus (suburbanus) fueris, observa tamen urbanitatem.

URCEUS (urceolus), vas fictile aquae portandae.

URERE (urgere ardore ignis) non uno fit modo. Nam uredo (urica) adurit plantas; fulmen amburit arbores; urtica perurit cutem, et inurit vesiculas; frigus praeurit membra. Urigo fit in membris ab ustulante medicina, inducente ustionem. Ustor olim comburebat (exurebat) corpora mortuorum, non in ustrina opificis, sed forîs, remanente busto (h. e. ambusto loco, sepulcro). Spicae ustulatae sunt deliciae primitiarum.

URGET (vi premit) aliquando creditorem urgens necessitas, ut adurgeat debitorem, et exurgeat debitum.

URINA (humor salsus in corpore) meat per urinarios meatūs, nominatim e renibus in vesicam per ureteres.

URINAT (vel urinatur) in aqua (h. e. ambulat sub aqua) urinator.

URNA (vas) haurit aquam; urna servat cineres mortuorum; urna mensurat vinum, vase urnali.

URSUS et ursa, bestia mellivora. Pellis ursina est villosa. Ursa maior, ursa minor, stellae sunt.

Urtica, v. Urere.

URUS, silvestris bos.

Uspiam, v. piam.

Usquam, v. quam.

USQUE-, adhuc (seu hucusque), invalescit ebrietas; usque adeo, ut multi abusque mane, adusque noctem, usquequāque (et usque) perpotent, quōusque cuique visum, et usque dum plus non possunt.

Usura, Usurpare, Usus, v. Uti.

UT, sex diversa significat; accipitque primis tribus locis i, ut indifferenter dicatur UT vel UTI hoc modo:

Ut (uti) vales? Scribe ut (vel uti) sciam, ut (uti) et alii. Ut hîc sum, tam bene valui, ut non melius optem. Ut (vel utut) vero ita sit, malim tamen vivere vobiscum, utpote domi. Nam utcumque est, patria utique carissima est, neutiquam aliter iudicare possum, prout et alii, sicut (velut et sicuti, veluti) et tu ipse.

UTER (et uterus), locus foetum concipiens; uterini fratres, ex eadem matre.

UTER (-ris), vas coriaceum, quō portat aquam utrarius. Sed utriculus est follis tibias habens, quibus cantillat utricularius utriculari musicā.

UTER (utra, utrum), quis e duobus? Utercumque, modo alteruter veniat. Et quid si uterque? Quid si neuter? ¶ Utrō ibimus? In hortum an rus? Utrōque, aut neutro. Utrobi fuisti? Neutrobi. Immo utrobique. Unde redis? Ex horto an rure? Utrinque. Dic utrum hoc an illud vis? Neutrum, neutralis sum.

UTI re aliquā, est eam pro instrumento habere; abuti, utendo absumere; sed et abutitur qui ad mala utitur. Usus rei usualis (utibilis) quamdiu usui est, bonus est, abusus noxius; quamquam multus valde usitatus. Qui dat alteri pecuniam in usuram, accipit usuram; sed usuarius est. Habere domi satis utensilium, quicquid ad quotidianum usum requiritur, utile est; habere plus quam usus est (opus), inutile. Usurpare alienas res non licet.

Uti, Utique, v. Ut.

UTINAM! Nota voti.

UXOR, marita uxorati; quem si dote uxoriā sibi emit, uxorium fecit. Imperare vult bona uxorcula.

VACAT supellectile (vacua est a supellectile) domus pauperis. Non vacat tibi, puer, vacare studiis? Optima vacatio est, ut mens vacua seu vacuitas mentis, expleatur sapientiā. Si opplere se vult rebus supervacuis (supervacaneis), evacuanda est virgis.

VACCA (vaccula), bos femina; unde vaccinum lac.

VACCINIA, myrtilli baccae.

VACERRA, saepimentum quodvis; vacerrosus (mente captus) includendus vacerrae.

VACILLAT vento bacillus non firmiter terrae infixus; cui similis est vacillatio mentis.

Vacuus, v. Vacare.

Vadare, v. Vadere.

Vadari, v. Vas, vadis.

VADIT (facit iter) exercitus, ut pervādat ad hostem, et illum properê invādat, vel undique circumvādat, ne quis evādat, ille vero evādat victor. Ideo supervadit montes, et fluminum vada, seu flumina vadosa, si vadari possunt.

VAE, vox dolentis, et minantis.

VAFER (callidus) agit vafre; mirāque vafritie aliquando vaframentum excogitat, quod sufficit intervertendis magnis moliminibus.

VAGANTUR (vacuê huc illuc aguntur) quidam homines vagi (vagabundi) inutili vagatione; inque morem evagantis fluvii divagantur huc illuc. De quibusdam talibus pervagata est fama.

VAGINA tegit gladium, qui evaginatus terret.

VAGIT infans, et obvagit matri, dum opem poscit vagitu. Lepus vagit dum capitur.

VAH, rem miram.

VALERE (esse integris viribus) et valetudo primarium bonum in vita, invaletudo primarium impedimentum. Non omnes tamen valentes etiam sunt validi, valenterque operari possunt; invalentia debilitat quosdam, ad quam sensim tollendam valet labor. Quanti valet liber hic? An aequivalet alteri? Estne valore eodem? An illi praevalet? Valetudinarius (valetudine afflictā) eat in valetudinarium, ubi varii morbi curantur. Sed cum incipiet revalescere, adhuc invalidus cautê agat ut valescat (et invalescat) sensim, donec penitus convalescat. Tu valde sollicitus esto, ut eruditio et virtus in te evalescat! Atque vale.

VALGUS, praecassis pedibus.

Validus, v. Valere.

VALLIS (vel valles; vallecula, vallicula), planities inter duos montes decurrens. Convallis undique montibus circumdata.

VALLUM, munimentum ex aggesta terra cui insuper adduntur valli (h. e. pali humi defixi) per certa intervalla. Apud Romanos si quis bene vallatam (obvallatam) civitatem primus conscendit, donabatur vallari coronā.

VALVAE (valvarum), fores bipatentes; unde bivalvis pulmo; et valvulus, fabae loculamentum.

VANELLUS, avis cirrata.

VANNUS (f.) est ventilabrum, quō evannamus avenam.

VANUS (vacuus usu) labor vanescit; et gaudium innixum vanitati, quia est evanidum, evanescit. Tu igitur nihil age in vanum.

VAPOR (halitus rei humidus) venit e locis vapidis, quae vaporant ultro; in vaporario (-um, i. e. balneum) excitatur igne. Vappa est vinum, cuius virtus evaporavit, hoc est vaporatione periit.

VAPULARE, verberari.

VARIA verba (i. e. multiformia) requiruntur, et flexa variê, ad exprimendam varietatem rerum. Tu igitur variare sermonem disce. Morbus variolorum infestat infantes.

VARIX (-icis, m. et f.), vena cruore plena.

VARUS venator, habens crura deorsum diducta, potest quidem retia erigere super varas (seu varos, i. e. pérticas furcillatas); si tamen ea nescit recte divaricare, et obvaricare feris, praevaricatur. In iudicio praevaricator dicitur, qui colludit cum adversario.

VAS (vadis, m.) est sponsor in causa capitali, quem vadatur iudex, i. e. obstringit vadimonio; et tunc vadatus vadit.

VAS (vasis, n., plur. vasa), receptaculum portatile cuiuscumque rei. Vasarium (vasorum supellex) conficit vascularius; convasat autem qui migrare parat.

VASALLUS (s. a. v.), cliens, alienorum bonorum possessor.

VASTAE fiunt (desertae) regiones, etiam vastissimae (i. e. amplissimae), si permittantur bellō vastari a vastatoribus. Quali vastatione in taetram vastitatem (vastitudinem) venerunt tot regna, vastê devastata (evastata, pervastata).

VATES, praedicens futura, vaticinatur. Finis autem vaticiniorum est, ut praemoniti oremus.

VATIUS (et vatrax, et vatricosus), pedibus medio extortis.

Ve, coniunctio, v. Vel.

VE, adiectio, aut minuit, aut negat. Vide in Cor, Grandis, Iovis, Pallidus, Sanus.

Vectigal, v. Vehere.

VECTIS, palus quo aliquid tollit vectiarius.

VEGETUS animus (qui bene viget) vegetat totum corpus. Res vegetabiles accipiunt vegetationem suam a ventis.

Vehemens, v. Mens.

VEHIT, qui sublimê portat; vehitur, qui portatur. Seu id fiat vectario equo, seu vectoriā navi, seu aliō vectabulo, facit vector. Maximum vehiculum terrestre plaustrum est, quō vehes faeni aut vehes vini vectatur. Qui facit vecturam, quaerit vecturam; quia et ipse solvit vectigal, cum devehit merces vectigales. Usus vectionum varius est, in advehendis, convehendis, invehendis, et revehendis necessariis; avehendis autem, seu evehendis, alioque transvehendis non necessariis. Qui circumvehuntur navibus, debent provehi (subvehi) e portu, supervehi abyssum, praetervehi insulas, donec pervehantur quo tendunt. Qui res subvectant terrā, habent difficultates per loca provecta, convexa aut devexa. Sed oratione invehi in alios, praesertim aetate provectos, non laudatur; orationes invectivae produnt vehementiam animi.

VEL, coniunctio disiunctiva (N. cum postponitur amittit l), adverbium permissivum, sic: Mane, vel abi. Vel hoc elige, vel illud. Hoc illudve elige. Non credis? Abi vel statim.

VELAMUS (occultamus involvendo) velō, quod volumus esse praevelatum. Sed conscientia non reperit velamen, quō advelet (convelet) facinora sua: develabuntur omnia. Nautae expandunt vela funibus velaribus, et velificant.

VELES (-itis, miles levi armaturā) velitaribus armis velitatur, lacessens velitatione hostem ad pugnam.

VELLE bonum, nolle ("non velle") malum, malleque ("magis velle") melius, sapientis est; plenā volentiā vult subesse voluntati Dei, sicut volones, hoc est voluntarii milites, pugnant voluntariê pro dominis suis. Non vis? Volens nolens (velis nolis) debebis. Benevolus (vel benevolens) agens benevolê meretur benevolentiam; malevolus malevolentiam.

VELLERE solet (radicitus exuere) runcator zizania; sive convellendo et evellendo omnia noxia, sive intervellendo saltem magis noxia. Legulus avellit ab arbore poma, aut devellit cum termite. Chirurgus revellit crines vulsellā (volsellā), quae vulsura non sine dolore fit. Ventus autem convellit aedificia, divellit trabeationes, pervellitque omnia. Convulsio membrorum vellicat corpus molestā vellicatione.

VELLUS (-eris n.), lana ex ove vulsa, conglobata.

VELOX (utens celeritate) tabellarius currit velociter, nec tamen superat velocitate praevelocem equum.

Velum v. Velare.

Velut, v. Ut.

VENA secatur valetudinis causa. Vulnus in intervenio (-um) sanatur facile. Venulae sunt in folio venoso. Per venas silvae (h. e. meatūs) venatur venator feras, instructus venabulo, et venaticis canibus, venatoriisque retibus, saepe tamen irrito venatu; sicut et qui scrutantur venas metallicas.

Venalis, Vendere, Vendicare, v. Venum.

Venari, v. Vena.

VENENUM, et medicinas venenatas (exitiosas) parat venenarius; venenosa autem vipera morsu venenat. Veneficus et venefica exercent veneficiam.

VENERARI debes (ob amorem colere) viros venerabiles veneranter debitā veneratione, immo et venerabundus devenerari.

VÉNETUS color, subcaeruleus.

VENIAM habes (i.) abeundi? Abi bonā cum veniā. Veniam petis culpae? Dabitur si culpa est venialis.

Venire, pro Venale esse, v. Venum.

VENIRE (accedere) ad amicum aliquando, gratum est; ventitare singulis horis, odiosum. Advena in civitate est qui aliunde advenit solus. Convenae conveniunt e diversis locis, aliique alios anteveniunt (praeveniunt). Grati adventores excipiuntur adventoriā cenā. Adventicia bona obveniunt aliquando fortuito interventu. Convenire amicum, aut convenire plures in unum, et convenire super aliquā re amicê, convenit legibus amicitiae. Hosti autem conveniens est contravenire, eumque convenienter circumvenire. Sed devenientibus in angustias foederatis non subvenire, disconvenit conventioni foederis, talisque inconvenientia male evenit sociis. Non inconvenienter hîc te monebo quaedam. Adventus amici gratus tibi sit, praesertim si revenit e periculo. Conventūs sacros ama, conventicula malorum fuge. Si supervenis litigantibus, intervenire non gravator. Si quid amissum invenisti, redde illi cuius est. Si quid novum invenisti ne insolesce ob inventionem, nec te esse inventorem iacta, nam alius adinveniet aliquid melius: omnia inventa hunc habent eventum. Proventūs tuos, qui tibi quotannis proveniunt, inscribe inventario. Ecce, pervenimus hîc quoque ad finem.

VENTER (-ris) est receptaculum alimentorum, quae coquuntur in ventriculo (habet et cor cerebrumque suos ventriculos). Ventrosis (vel ventriosis) opus est ventrali, hoc est praecinctorio.

VENTUS flat in quibusdam ventosis locis semper; ventulum excitamus flabello. Ventilat ventilator frumentum trituratum ventilabrō, ut eventilet paleas.

VENUM it (seu venit), quicquid venundatur, ut omnis merx venalis (venalicia, vendibilis). Qui rem vendit, venditat eam quomodo potest; qui emit, vendicat sibi. Pater familias non debet esse emax, sed vendax; ut quicquid supra usum sibi est, divendat, emptum etiam sine usu revendat.

VENUS (-eris, f.) in coelo, venusta stella est. Veneres gestuum conciliant actionibus venustatem. Venus inter deas figmentum est. Venus lasciva et vita venerea sunt invenusta, devenustantes hominem in conspectu Dei.

VEPRES (spinae) crescunt in vepreto.

VER, seu tempus vernum, facit ut omnia vernent (h. e. vireant). Vernō etiam vernix (est gummi iuniperi) colligitur. Vervactum est arvum actum vernali tempore, ut quiescat ad autumnum. September, October, November, December menses sunt (septimus, octavus, nonus, decimus a vere).

Verax, v. Verus.

VERBER est fustis rudior, quō verberamus verberonem; ut qui non curat verba, curet verbera. Sed transverberare illum, aut ad mortem usque deverberare (vel converberare), vel diverberare illi membra fas non est. Pellio dum adverberat pelles, everberat tineas.

VERBUM parvum, verbulum est. Verbosa oratio sapientem non decet, tametsi ornamenta verbalia, adverbia, diverbia et proverbia suum locum habent.

VEREDUS, equus meritorius publicus, quō veredarius currit celeriter.

VERETUR (observat et metuit) puer verecundus omnes verendas personas; quae verecundia laudabilis est. Inverecundus neminem verecundatur. Tu reverere omnes reverenter, imprimis reverendos spirituales, cum se dignê reverentiā suā gerunt.

VERGIT sol ad occasum, a meridie.

VERMES in ventre verminosi excitant vermina (seu verminationem). Vermiculi sub cortice arboris faciunt eam vermiculosam.

VERNA (natus domi servus, vel verna) adhibetur ad opera vernacula (domestica), loquiturque linguā vernaculā; quaerens placere vernili blanditie suā verniliter (seu vernaliter).

Vernix, et Vernus, v. Ver.

Vero, v. Verum.

VERPUS, medius in manu digitus.

VERRERE, (1.) trahere, (2.) scopis purgare. Piscator verrit per aquas verriculum (rete maius). Converritor verrit scopis domum, aut verriculo (everriculo) vestes. Stabularius ut habeat stabulum versum, converrat fimum, et everrat quotidie.

VERRES, porcus non castratus; caro verrina dura est.

VERRUCAS habet (tubercula dura cutis) verrucosus.

VERRUNCARE, antiquis Vertere: hinc averruncare = avertere.

VERTAGUS, canis venaticus velox.

VERTERE est situm rei mutare; quomodo nautae vertunt versabilia vela, ope versoriae, variā versurā, cum opus est versare navem; praesertim cum versantur in periculo a verticibus (seu vorticibus) ventorum, aut verticibus aquarum, in locis verticosis. Tum enim convertunt versatilem navem, quam celeri possunt vertigine, versus locum ubi tutum est, navisque rectê versa effugit periculum. Sed oportet nautas esse versatos, qui sciant in tali casu versari, neque patiantur vertiginem, cum se vident a versabundo turbine circumverti, et metus eversionis aut subversionis est. Requiritur etiam, ut sint versuti corpore, et versuti animo, ad inveniendum versutê consilium.

Sic alibi: Qui avertere vult periculum (quamquam praestat antevertere, seu praevertere) advertat animum, seu animadvertat in omnia, ut convertat in usum suum quicquid potest. Raro se obvertit nobis infelicitas sic, quin mens obversa quoquō, ostendat remedia, etiam diversa, quae diversimodê adhiberi possunt. Quā diversitate mediorum si uti scit vir prudens, invenit rerum conversionem (inversionem).

Cum quis in itinere declinat aliquid, divertitā via, cum se vult reficere, divertit in diversorium (deversorium), acceptus diversor, si ante quoque ibi diversari consuevit. Qui festinat in via, non deflectit ad diverticula, et cavet, ne illum transvertant viae transversae, aut divortia, viarum. (Sed divortia coniugum peiora sunt.) Ut singuli versus scribantur singulis versiculis, bonum inventum est.

Qui est averso animo in aliquem, aversatur illum, et fugit conversationem eius; aut sibi adversatur, et inter se controversantur. Ortā vero controversiā, de re controversā non desinunt controvertere etiam absentes. Nam adversator nactus adversarium, consignat adversus illum in adversariis suis quicquid potest, ut obversentur oculis suis, quaecumque serviunt evertendo illi, aut intervertendis commodis eius. Quinimmo adversitas illa saepe mentem eius pervertit, ut perversê agat cum proximo, convertatque omnia eius in sensum perversum; sed in talem perversitatem advertendum (animadvertendum) est, ut revertatur in gratiam cum proximo. Adde: vertebra est in dorso, verticulum (verticillum) apud netricem, verticale punctum in caelo, Vertumnus inconstans est, etc.

Composita ex Versus = erga.

Seorsim (seorsum) recensebo quaedam. Si quaeris, quorsum ire debeas, intelliges, si respondebitur: horsum vel istorsum, antrorsum (prorsum) vel retrorsum (retrorsus), sursum vel deorsum, dextrorsum (dextrorsus) vel sinistrorsum (laevorsus), introrsum vel extrorsum. At si dicit, aliorsum (alioversum) vel prorsum rursum, parum te informat.

VERU (veruculum) versando assamus carnem. Verutum est hasta cuspidata.

VERUM progrediamur. Ego vero malim respirare, enimvero lassus sum. Nec vero solus ego, alii quoque. Quasi vero nesciam te ignavum esse. Verumtamen (verumenimvero) pergamus.

VERUS amicus (non falsus) demonstrat verê veritatem amicitiae, amore verō (non fucato); estque verax, loquitur de amico veraciter. Ita est reverā.

Vervactum, v. Ver.

VERVEX (aries castratus) dat carnem vervecinam.

Vesanus, v. Sanus.

VESCIMUR lubenter rebus vescis (ad cibum aptis), si non veniant ab animali vesco (vesculo, macilento).

VESICA, bulla membranacea; vesica urinaria; vesica destillatoria.

VESPA, insectum volatile.

VESPER (et vesperus et vespera), ultima pars diei, prima noctis. Non semper vesperê (vel vesperi) vesperus seu vesperugo stella, conspicitur. Semper autem postquam sol in plaga vesperali occidit, incipit vesperare (advesperascere vel invesperascere), caligoque vespera (vespertina) prodit, et vespertilio aestate provolat.

VESPILLO, cadaverum (vesperi) exportator.

VESTA, terra; terrae dea gentilibus, cui sacratae virgines fuerunt vestales.

Vester, v. Vos.

VESTIBULUM, locus ante ianuam domūs.

VESTIGIUM, pedis signum; per quae vestigat (investigat) feras vestigator, ut pervestiget (et evestiget).

VESTIS tegit corpus nostrum; vestimenta iacent in arca vestiaria divitis; vestitum peculiarem habet quaelibet ferê gens, dum se aliter vestit (convestit) quam aliae. Investis puer nondum circumvestitur. Viator a latronibus devestitur. Vestispicus in balneo est. Investitura fit honoris causa, cum quis pallio novae dignitatis supervestitur.

VETAT, qui dictis prohibet, ne quid fiat. Tu res a Deo vetitas cave.

Veteranus, Veterator, Veternus, v. Vetus.

VETERINUM iumentum (vecturae idoneum) si aegrotat, curatur a veterinario medicinā veterinariā.

VETUS (g. o.), multae aetatis. De homine et rebus dicitur, ut: Veteres calceos, aliaque veteramenta, reficit veteramentarius. Milites veterani plerumque sunt vetuli et veteratores, gnari alios deludere veteratoriis insidiis, veteratoriê. Quos vetustescere in nequitiis, et esse inveteratos ad malum, opinio inveteravit. Vetulae solent narrare vetustas fabulas; et quia vetustas infirmat omnia, affliguntur veternō, veternosaeque moriuntur.

VEXARE (ludificare) iucundum, vexari molestum est; sed vexatio dat intellectum. Vexatores tamen aliorum divexabuntur et ipsi, quantō plus convexant alios.

VEXILLUM praefert vexillator vexillationi suae.

VIA (q. e. "veha") est, quā currūs eunt. Stellulae in caelo faciunt viam lacteam. De viis publicis sunt leges viariae. Si viator habet ante se viam longam, instruat se viatico et supellectile viatoria. Caveat loca devia, ne deviet; multo magis avia (invia), ut et impervia. Silva pervia non seducet, si habebit ducem praevium. In bivio interroget obvios (qui veniunt obviam, seu obviant). In trivio multi conveniunt: hinc triviale dicitur, quicquid ubivis obvenit, ut schola trivialis.

VIBEX (seu vibix), signum verberis.

VIBRAT (agitando tremefacit) miles hastam, cum eam evibrare molitur. Vibrissae narium respirando tremunt. Musicus vibrissat vocem grata vibratione.

Vicarius et Vices, v. Vix.

Vicenus, v. Viginti.

VICIA (legumen equis gratum) purgatur viciariō cribro.

Vicissim, v. Vix.

Victima, Victor, v. Vincere.

Victus, v. Vivere.

VICUS (via urbis utrinque saepta aedificiis) habeat vicinos vicinali concordiā iunctos. In vicinia, h. e. per vicinos urbi vicos et viculos, habitant vicatim vicani homines.

Videlicet, v. Licet, 1.

VIDET visus noster quicquid est visibile; ad invisibilia non pertingit oculorum visio. Rem evidentem ob evidentiam evidenter pervidet. Tu autem vis visere, quid amicus agat? Vise, advise (vel invise) illum, et revise, aut saltem intervise. Sed qui ex officio visitat visitatione statā, et quoties opus esse videtur revisitat, visitator est. Invidus oculus ínvidet bonis proximi (immo habet ipsum invîsum), sed suo malo, quia invídia urit ipsum invidiosum. Deus praevidet omnia, ne quid improvisō veniat. Providaque ipsius providentia prōvidet semper nobis imprōvidis. Sed et prōvidens provîsor, cui aliorum provisio demandata est, provîsat quoque in futurum.

VIDULUS, saccus coriaceus.

VIDUUS et vidua vivunt in tristi viduitate, et quisque viduatus consorte suo.

VIET (flectendo vincit) vietor ex vieto vimine (h. e. vitilibus virgis, potissimum e viminali salice) viminea vasa, ut corbes etc. Item vietor (doliarius) circumdat dolia vimineis circulis.

VIGET corpus sanum vigore nativo, vigescitque magis bene pastum. Oculus autem vigilis vigilis (h. e. vigilantis nocturni custodis) vigilat, sicut et praefecti vigilum, dum obit vigilias. Mater advigilat (invigilat) saluti liberorum tam vigilanter (tantā vigilantiā), ut non solum facile evigilet, sed et totam noctem intervigilet, immo aliquando pervigilet.

VIGINTI numeras milites? Vigesimus erit ultimus, omnesque facient vicenarium (sc. numerum). Si vicies viceni incedunt, quadringenti sunt. Vicesima (sc. bonorum pars) tributum est tolerabile.

VILE frumentum est, cum abundat; emitur enim vili (sc. pretio), cum eviluit ob vilitatem. Animae viles magnifaciunt mundanas nugas, sed tibi vilescant.

VILLAM (domum agrestem) gubernans vîlicus (seu villicus) cum vilica, vilicantur (villam colunt), sed reddunt rationem vilicationis suae. Gallinae villares, aliaque villana pecora, necessaria ibi sunt, sicut et villatici canes.

VILLUS, pilus in animali villoso longior et convolutus.

Vimen, v. Viere.

VINCERE (superare) hostem, victoria est. Quae parit victori et victorioso exercitui gloriam, victo autem ignominiam; praesertim si se iactabat esse invincibilem (seu invictum), nunc vero agnoscens se fuisse vincibilem, potuisseque devinci erubescit. Similiter fit, cum quis pervicax dat poenam pervicaciae suae. Dum enim pervicaciter agit, semperque pervincere quaerit, convincitur (vel revincitur) aliquando apertê, ut convictus obmutescat; aut facta evictione possessione cedere cogatur. Victimae (oblationes pro victoria) debentur Deo.

VINCIRE maleficum vinculo, et conicere in vincula, praevinciendo (revinciendo) illi manus, iustum est. Arbor circumvincitur vinctu stramineo adversus formicas. Tu tibi amicum devincias officiis.

Vinculum, v. Vincire.

Vindemia, v. Vinum.

VINDICAT (ulciscitur) illatam vim iustus vindex iustā vindictā, et vindicat (h. e. liberat) ab oppressione illum, qui postulat vindicias.

VINUM unde est? Ex vinea. Quomodo? Conserit vinitor in terra vineali et colle vineario vinetum, quod subinde putat falce vinitoriā (vineatica). Cum adest tempus vindemiae (vini demendi) vindemiat, h. e. colligit fructus vindemiales per vindemiatores (seu vindemitores) in vasa vindemiatoria. Exprimiturque ex vinaceis dulce villum (NB. diminutivê), quod infusum in dolia vinaria emit vinarius (sc. negotiator), venditque in taberna vinaria; quō concurrunt vinosi vinipotores, quos vinolentia stimulat.

VIOLA nascitur primo vere in violario. Violarius inficit pannos colore violaceo.

Violare, v. Vis.

VIPERA (venatissimus anguis) vivos parit foetus, non ova. Venenum vipereum (vel viperinum) immedicabile.

VIRI et viragines sunt virili animo. Semiviri et evirati nihil agunt viriliter. Patescit autem tum virilitas cum congrediuntur viritim. Magistratūs quidam in civitate administrantur per duumviros, triumviros, decemviros, centumviros etc., qui res gerunt potestate duumvirali, triumvirali, decemvirali, centumvirali etc., tempore duumviratūs, triumviratūs etc. sui.

VIRET gramen viride, et arbores dum vere virescunt. Delectat te grata oculis viriditas? Exito in vireta (virecta) aut viridantia prata, vel alia viridicata loca. Aut ingredere viridarium, quod ut amoenê revirescat quotannis, curat viridarius.

VIRGAS petit virgator (qui virgis caedit) ex virgeto (virgulto), ut inde paret virgeas ferulas. Virga Mercurii (virgula divina) manu gestata indicat metalla metallicis.

VIRGO custodiat virginitatem virginali pudore, quem rubor virgineus ostendit; ne conspecta sit virginaria temeritas.

Viridis, v. Virere.

VIRTUS (-utis), vis, robur; robur in bono.

VIRUS (g. n.), sudor sub ala viri virosi (lascivi) male olens, et in genere venenum. Serpentes per se sunt virulenti.

VIS (nomen; plur. vires, dimin. vireculae). Vis animi augescit, dum vires corporis virescunt. Qui pro consilio adhibet vim, violat etiam res sacras, inviolabiles, violentus violator, puniendus ob violentiam.

Vis (verbum), v. Velle.

VIS, adiectio indifferentiam significans. Ut: Quivis princeps, et quantusvis, quamvis possit movere bellum, non tamen debet ob quidvis; nec ducere exercitum, quantumvis sit magnus, quōvis, aut quāvis, quia non est tutum ubivis.

VISCUS (et viscum) est stirpicula supercrescens ramis arborum; ex cuius viscidis (viscosis) baccis fit viscus (vel viscum), gluten aucupum, qui aves capiunt viscatis calamis.

VISCUS (-eris, n.), internum corporis membrum; quae visceratim eximere, est animal eviscerare. Antiquis visceratio fuit in sollemnitate funerali crudae carnis distributio.

Visere, Visitare, Visus, v. Videre.

VISIRE, emittere flatum ventris tacitum.

Vita, v. Vivere.

VITA (declina) omnia suspecta, si vis evitare pericula. At invîtat aliquis pulchro invitamento? Eo magis devita ipsam quoque invitationem. Aut si accedis invitus (vel invitê) et accessus est inevitabilis, vide ut periculum tamen sit evitabile.

VITELLUS, pars ovi rubra.

VITILIGO, macula serpens in cute.

Vitilitigare, v. Lis.

Vitilis, v. Viere.

VITIS (viticula), frutex vitifer, melior est ac vitis spinifera. Folia vitea (vitiginea) sunt perampla.

VITIUM (indebitus modus) corporis reddit hominem vitiosum; non tamen meretur convitium, tametsi vitiositas tanta sit, ut opera vitiet. Sed vitium animi dat convitiatori veram causam convitiandi, cum illa sit vitiositas, quā vitiamus nos ipsos, reddimusque simul alios vitiosos.

VITRICUS, maritus matris, post obitum patris.

VITRUM, et vitrea pocula aliaque vitreamina, facit vitrarius. Vitriolum est parvum vitrum, et succus aeris, similis vitro.

VITTA, velum lineum, quo adstringebantur comae, sic vittati (adstricti).

VITULUS (novellus bos) et vitula, dant vitulinam carnem.

VITUPERIUM est vitii opprobrium. Tu ergo vitupera quicquid vituperabile est.

VIVUS vivit, redivivus revixit (a Revivisco), semivivus est semimortuus. Vividus (vitae plenus) est vivax, pervivit diu, provivit longius, vivit etiam a morbo, supervivit aliis. In vivario sunt pisces, in vivario ferae. Ova avium vivescunt dum a vivifico spiritu, incubitu matrum vivificantur. Vita accipit virtutem vitalem, et vitalitatem ab alimentis, seu victu; victitamus enim victualibus. Convictores convivunt eodem convictu; sed convivae convivantur invitati ab eodem convivatore ad idem convivium, seu conviviales (convivales) epulas.

VIVERRA, mustela maior.

VIX fieri potest, ut fiant omnia unā vice, sed diversis vicibus. Nec unus potest omnia, praestamus nobis vicem (auxiliatricem operam), dum alter agit vice (in loco) alterius. Ideo sunt vicarii praestantes vicariam operam. Sed et res omnes sibi invicem serviunt, per vices; hinc rerum vicissitudo, dum quod abiit, redit vicissim.

Vocare, v. Vox.

VOLA, cavitas manūs.

VOLAT, aut etiam huc illuc volitat omnis volucris, seu volucre (volātile, volāticum) animal, vario volatu (volaturā). Nam avolant et rursum advolant, subvolant in arbores, et devolant. Provolant e nidis, circumvolant, revolantque ad nidos. Evolant e silva, pervolant campos, involant pascua, convolantque agminatim, unā praevolante (antevolante). Sicubi habent obviam arborem, hanc aliae praetervolant, aliae pervolant, aliae subvolant, aliae supervolant, et sic omnes transvolant.

Volones, v. Velle.

Volsella, v. Vellere.

Volumen, v. Volvere.

Voluntas, v. Velle.

VOLUP est in voluptate vivere, et voluptuosê voluptari (voluptuari) homini voluptario (voluptuario). Sed verê voluptabilis sola virtus est.

VOLVIT arator rotundum volvulum in arvo, dum eum supervolvens glebis, provolvit et revolvit volubiliter, si bene volubilis. Volvit (i. e. plicat) pannifex volumen panni. Volvit (complicat) item chartopaeus volumen chartae minus, e quinis et vicenis plagulis; et ex his viginti volumen maius; et ex decem volumen maximum, obvolvens illa debitis involūcris. Libros olim faciebant ex agglutinatis sibi invicem (in longum) chartis; tum convolvebant et fuit volumen, quod lecturi revolvebant et evolvebant ac legendo pervolvebant rursumque involvebant. Sus volutaris volutat se in volutabro, gratā sibi volutatione. At miser, qui laborat volvulo (morbo intestinorum pessimo) nam volutatim se volutat; aut prae dolore lectulo devolvit et in terra circumvolvit aut tristi volutatione pedibus alicuius advolvit, vel ad genua se provolvit implorans commiserationem. Volvox (vermis rodens vites) involvit se pampinis.

VOMER, ferrum aratri.

VOMERE si placet, excitabunt vomitum medicamenta vomitoria, ut vomitando evomes id, quod gravat ventriculum. Saepius tamen revomere insalubre est.

VOMICA, radix ulceris.

VORAT (cibum non masticatum deglutit) carnivora bestia, ut et homo vorax voraciter; et tamen devorans tanta vorator, non plus explet voracitatem, quam vorago in flumine, vel alius voraginosus locus.

Vortex, v. Vertex, in Vertere.

VOS audite, vobis loquor, vestrum interest. Ah melius curate vestram vestratiumque salutem.

VOVES aliquid a Deo? Votum est, obligans te ad exsolvendam rem votivam (votam, devotam) Deo. Devovere diris aliquem et optare devotionem non convenit devoto (i. e. religioso, s. a. v.) homini. Electiones magistratuum fiunt alicubi per vota.

VOX (gen. Vocis) sonora, seu os vocale convenit oratori; lenis vocula exilem habet vocalitatem. Litterae vocales et semivocales faciunt claras syllabas, et voces, quibus vocamus res singulas, unamquamque suo vocamine. Sed vocabulum unívocum (quo unica res vocatur) melius est quam aequívocum (quod aequaliter plura significat, eoque ambiguum). Cum aliquem vocamus ad nos, non opus est vocatorem vociferari: vociferatione utuntur irati. Advocas tibi aliquem? Vide ne avoces a melioribus, noceasque illi avocamentis tuis; nisi advocas, et ad defensionem causae tuae invocas, advocatum. Si tibi agendum est cum aliquo singulariter, êvoca illum, et intrōvoca ad te, aut sêvoca in secessum. Si quem provocas, ne sis provocator ad pugnam, sed ad officia. Provoco ad Deum, quod haec sit irrevocabilis voluntas eius, ut revocemus nos invicem a contentionibus, et convocemus ad concordiam. Haec est Christiana vocatio nostra.

VULGUS (promiscua hominum multitudo, n. et m.) vivit vulgariter, vulgari more. Si quid novi rescit, illico vulgat; etiam si prohibeas, evulgat tamen. Rumor vulgo sparsus, divulgatur (pervulgatur) celerrimê. Magistratus quod vulgum scire vult, promulgat (NB. v mutatur in m).

VULNUS facit, qui vulnerat. Sanat autem vulnerarius emplastris vulnerariis.

VULPES, fera astuta; cuius vulpinam vafritiem imitari, vulpinari est.

Vulsura, v. Vellere.

VULTUR (et vulturio, m.) raptat aviculas. Vulturius homo vulturinā rapacitate dispoliat homines.

VULTUS, faciei humanae figura; vultuosus homo, severi vultūs.

VULVA, uterus.

X et Z

[recensere]

Ab X et Z incipientia peregrina sunt. Quae mox in Lexici Residuo videbis.

Voces Derivandi et Componendi Artificium, Regulis Inclusum

[recensere]

1. Ita est silva Latinarum vocum.

2. Quam ut transires non ut spinetum, sed ut hortulum, reduximus verba in contextum sermonis, enarrantem aliquid.

3. Ut unaquaeque radix, cum derivatis et composits suis, staret sicut arbor quaedam, convestita suis ramis.

4. Unum restat: ut artem voces derivandi et componendi addiscas, per certas regulas.

5. Ne pigeat: res erit boni usūs.

De Vocibus Derivatis

[recensere]

6. Cum radici adicitur terminatio quaedam syllabica, per se nihil significans (ut -ax -eus -ilis -men -osus -tor -trix -tio -tivus etc.), dicitur vox derivata. Ut Emo, Emax, Emptor, Emptrix, Emptio, Émptito, Emticius, etc.

7. Tales ergo terminationes ubi addantur, et quo sensu ac usu, ut addiscas, attende!

De Vocibus Derivatis a Nomine (seu Denominativis)

8. Quando radix est nomen, formantur ab illo (variā terminatione) I. Alia Nomina, II. Adnomina, III. Verba, IV. Adverbia.

I. Nomina octuplicia

9. (1) Nomen diminutum, rem talem parvulam significans, addito -lus -la -lum. Ut: Homo > Homulus, Femina > Femella, Verbum > Verbulum.

(Observationes. 1. Quaedam secundo et tertio diminuuntur. Ut: Liber > Libellus > Libellulus. Puer > Puerulus > Puellus > Puellulus, etc. 2. Desinentia in -aster contemptum significant, ut Medicus > Medicaster, Poeta > Poetaster, etc.)

10. (2) A nominibus plantarum formatur nomen in -etum, significans locum ubi abundê crescunt, ut Arboretum, Dumetum.

11. (3) A nomine membri humani formant Latini nomen in -o, significans habentem tale membrum grande, ut Naso, Bucco, Capito.

12. (4) A nominibus statuum et officiorum fit nomen in -atus, significans dignitatem illius statūs, ut Principatus, Dominatus, etc.

13. (5) A nominibus personarum, dum consociantur, fit nomen collectivum, terminatum in -itas: Sodalitas, Fraternitas, Civitas, etc.

14. (6) A nominibus sectariorum fit nomen sectae in -ismus: Judaismus, Gentilismus, etc.

15. (7) A nominibus alimentorum fit nomen in -arium, significans locum ubi asservantur: Granarium, Pomarium, Panarium, etc.

16. (8) A nominibus utensilium fit nomen opificis, talia efficientis, in -arius: ut Serrarius, Murarius, etc.

(Pauca quaedam aliter, ut Pileo, Pannifex; non vero Pilearius, Pannarius.)

II. Adnomina novemplicia

17. (1) A nomine materiae (ex qua quid fit) formatur adnomen in -eus, rem inde factam designans: ut Ligneus, Lapideus, Vitreus, etc.

18. (2) A nominibus animalium formantur in -inus denotantia aliquid quod illius animalis est: ut Aquilinus (unguis), Caninus (dens), Cancrinae (chelae), etc.

19. (3) Quod autem venit ab herbis et arboribus, exit in -inus (i brevi): Faginus (axis), Cannabinus (funis), etc.

20. (4) A nominibus locorum fiunt adnomina in -anus, quaedam et in -estis, vel -estris: ut Mundanus, Montanus, Romanus, Caelestis, Terrestris, etc. Item a nominibus urbium in -ensis: Budensis, Patakiensis, etc.

21. (5) A nominibus membrorum facimus quaedam in -atus, vel -itus, et -utus, significantia rem tali membro praeditam: ut Capitatus, Auritus, Nasutus.

22. (6) A nominibus vestium fit itidem in -atus, vel -itus, sic indutum significans: ut Palliatus, Pellitus, etc.

23. (7) A nominibus statuum oriuntur adnomina in -ius -arius -aris -alis -ilis: ut Praetorius, Gregarius, Militaris, Maritalis, Servilis.

24. (8) A nominibus rerum, quas aliquid habet in se substantialiter, formatur adnomen in -osus, significans earum copiam: ut Carnosus, Pilosus, Montosa (regio), Lapidosa (terra), etc.

25. (9) Sin est accidentarium, cuius multum adesse dicere volumus, utimur eodem -osus, aut -lentus: ut Aerumnosus, Lutulentus, Luculentus, Somnolentus, etc.

III. Verbum duplex

26. (1) Venit quoque a nomine verbum activum, in -are: ut Lactare, Lapidare, etc.

27. (2) Et verbum passivum in -escere: ut Lactescere, Lapidescere, etc.

IV. Adverbium duplex

28. (1) Saepe fit a nomine adverbium in -itus, cum significatione intimi cuiusdam modi: ut Radicitus, Funditus, Caelitus, etc.

29. (2) Item in -atim vel -itim, cum significatione ordinis: ut Gradatim, Ostiatim, Generatim, Viritim, etc.

De Derivatis ab Adnomine

30. Quando thema est adnomen, formantur hinc sequentia.

31. (1) Adverbium in -e, vel -o, vel -ter: ut Pulcher > Pulchrê, Serius > Seriō, Tenuis > Tenuiter.

32. (2) Nomen abstractum, desinens in -or, vel -tas -ia -edo -ugo -itudo -imonia: ut Amaror, Paupertas, Miseria, Albedo, Salsugo, Pulchritudo, Sanctimonia (vel Sanctimonitas).

33. (3) Verbum triplex: essentiale, activum, et passivum. Ut Albus > Albere, Albare, Albescere.

34. (4) Quandoque, adnomen diminutum, in -lus aut -iusculus. Ut Albus > Albulus, Longus > Longiusculus.

35. (5) Ab adnomine numerali veniunt alia numeralia quinque classium:

36. Primum, quo significamus quotum quid sit: desinens in -us, vel -tus, vel -esimus. Ut Decimus, Sextus, Centesimus, etc.

37. Secundum, quotuplex, semper desinens in -plex. Ut Simplex, Duplex, Triplex, etc.

38. Tertio, quotuplum (h. e. quoties plus continens) in -plus: Simplus, Duplus, Triplus, etc.

39. Quarto, quoteni simul, in -ni: Bini, Trini (seu Terni), Quaterni, etc.

40. Quinto, quot generum, in -farius: Multifarius, Plurifarius, Omnifarius.

41. Ab his vero numeralibus adnominibus veniunt quoque adverbia sua. A primo in -ies: Quoties? Quinquies, Decies, Centies, etc.

(NB. Illud -ies incipit demum in Quinque. Prius dicimus, Semel, Bis, Ter, Quater.)

42. A secundo in -pliciter: Quotupliciter? Dupliciter, etc.

43. A tertio in -plo: Duplo, Triplo, etc.

44. A quartis non fiunt adverbia, a quintis fiunt in -fariam: Bifariam, Trifariam, Multifariam, etc.

De Vocibus Derivatis a Verbo

45. Verbum est radix valde fecunda, quia gignit ex se I. Quintuplicia Nomina, II. Sextuplicia Adnomina, III. Totidemque Adverbia, et IV. Quadruplicia Verba.

I. Nomen Verbale Quintuplex

46. Primum est nomen actionis, desinens ordinarie in -io, aliquando in -or, vel -us. Ut: Auditio, Clamor, Ductus (nam Clamatio et Ductio non dicitur).

47. Secundum, nomen actoris, in -or, et actricis in -trix: ut Auditor, Auditrix.

48. Tertium, nomen instrumenti, quō talis actio peragitur: ordinariê in -men, vel -mentum, aliquando in -bulum -culum -trum -ula. Ut: Ligamen (et Ligamentum), Venabulum, Offendiculum, Aratrum, Regula, etc.

49. Quartum nomen est rei motu factae, in -ura: ut Factura, Creatura, Pictura, etc.

50. Quintum est loci, ubi res talis peragitur, desinens in -trina, vel -trinum, vel -torium: Textrina, Pistrinum, Dormitorium, etc.

II. Adnomen Verbale Sextuplex

51. Primum est participium: in -ns et -rus activum, in -us et -ndus passivum. Ut Amans, Amaturus; Amatus, Amandus.

52. Participio simile est adnomen in -bundus, significans eum qui nunc in actione est: Properabundus, Cunctabundus, Moribundus, etc.

53. Tertium in -bilis, vel -ilis, significans illum in quem actio talis exerceri potest: ut Sensibilis (vel Sensilis), Visibilis, etc.

54. Quartum est in -ivus, tribui solitum illi qui talem actionem potest: Visivus, Fugitivus, etc.

55. Quintum in -ax, eius est qui tali actione gaudet: Loquax, Mendax, Mordax, etc.

56. Sextum pertinet ad rem, quā actor in actione illa utitur, in -orius, vel -icus: ut (canis) Venatorius, vel Venaticus, etc.

III. Adverbia

57. Tum ex quolibet isto adnomine fit adverbium: ut Amanter, Properabundê, Visibiliter, Fugitivê, Loquaciter, Amatoriê.

IV. Verbalia Verba

58. Verbum a verbo veniens quadruplex est:

59 (1) Desiderativum, significans desiderium agendi, in -urire: ut Dormiturire, Esurire, Bibiturire, etc.

60. (2) Inchoativum, significans actionis inchoationem, in -scere: Labascere, Fervescere, Tremiscere, etc.

61. (3) Diminutivum, significans actionem minutulam, in -llare: Cantillare, Sorbillare, etc.

62. (4) Frequentativum, significans actionis crebritatem, in -tare -sare -xare. Ut Clamitare, Prensare, Nexare (id est, saepe clamare, prendere, nectere), etc.

Ab Adverbio et Praepositione Derivata

63. Quando radix est adverbium vel praepositio, nihil ab illa formatur nisi forte adnomen: ut Cras > Crastinus, Prope > Propinquus, Prae > Prior et Primus, Post > Posterior et Postremus, etc.

De Vocum Compositione

[recensere]

64. Quoties duae (vel plures) voces (quarum quaeque usurpari potest per se etiam) coalescunt in unam, fit vox composita.

65. Ita ex nomine et nomine fit nomen: ut Leopardus.

66. Ex nomine et adnomine fit nomen: ut Respublica, Rosmarinus.

67. Ex nomine et verbo fit nomen: ut Dentiscalpium.

68. Ex adnomine et verbo fit adnomen: ut Maleficus, Blandiloquus.

69. Ex praepositione et nomine fit nomen: ut Suburbium, Antemurale, etc.

70. Ex prapositione et adnomine fit adnomen: ut Indoctus, Praedives, etc.

71. Ex praepositione et verbo fit verbum: ut Adscribo, Describo, Praescribo, etc.

72. Qua postrema compositio cum sit usitatissima, disce observare quomodo adhibeantur opposito sensu:

73. Avis potest Provolare, Circumvolare, Revolare.

74. Et Involare silvam, Pervolare silvam, Evolare silvā.

75. Aut Advolare silvam, Praetervolare silvam, Avolare silvā.

76. Et arborem Supervolare, Transvolare (Pervolare), Subvolare.

77. Et considere Supra, Intra, Infra arborem.

78. Sive id sit Citra silvam, Silvatenus, Ultra silvam.

79. Aliquis est Apud me, Prope me, Procul me.

80. Et facit aliquid Clam me, Coram me, Palam omnibus.

81. Aliquis est:

Mecum, mihi coniunctus.

Sine me, a me seiunctus.

De me, a me demandatus.

82. Ante (prae) me est, qui mihi Praeit.

Penes (iuxta) me est, qui me Comitatur.

Post (pone) me est, qui mihi Subit (hoc est, me sequitur).

83. Ille pugnat:

Contra me, qui me oppugnat.

Pro me, qui me propugnat.

Propter me, qui alium oppugnat vel propugnat meā causā.

84. Res duas ponimus:

Ad invicem, adponendo.

Ob invicem, opponendo.

Inter invicem, interponendo.

85. Plures autem res:

Componimus cum invicem.

Disponimus ab invicem.

Transponimus per invicem.

86. Observa autem persaepe aliquid in compositione mutari. Nam:

87. Ultima consona praepositionis saepe mutatur in consonam verbi initialem, ut:

Appono pro Adpono

Immitto pro Inmitto

Summitto pro Submitto

Colligo pro Conligo

Corrigo pro Conrigo

Afficio pro Adficio

Efficio pro Exficio

Aufugio pro Abfugio, etc.

88. Alibi praepositio amittit litteram vel duas, ut Amputo (pro Amb-), Diduco (pro Dis-), Traduco (pro Trans-).

89. Tres hae, Pro, Re, Se, quando sequitur vocalis, assumunt d: ut Prodire, Redire, Seditio.

90. Sed et in verbo mutatur quandoque vocalis, ut in Lexico vidisti. Exempli gratia: Capio > Recipio, Caedo > Concîdo, Sedeo > Assideo, etc.

Residuum Lexici Ianualis, Vocum Peregrinarum Ianuae Inspersarum

[recensere]

1. Habes artem voces derivandi et componendi! Quam si percepisti recte, vides quam copiosa sit lingua Latina.

2. Non quod omnia in usu sint, quae sic formari possunt; sed quia formari nihil prohibet, si opus sit, modo ex Latinis radicibus, et ad analogiam.

3. Quod si antiqui observassent, tot peregrinas voces in Latium non admisissent.

4. Sed Romani, populorum victores, inter alia spolia vocabulis etiam locum dederunt, multarumque rerum appellationes Graecas, Hebraicas, Arabicas, Punicas, Gallicas, Persicas etc., usu fecerunt suas.

5. Quarum quia nonnullas etiam sequens Nomenclatura Rerum (Ianua Linguae Latinae) habet, apponentur hîc sequenti capite.

6. Separavimus has a corpore Latini Lexici: primum, ad evitandam misturam; deinde, quia tironum interest, ab initio non obrui.

7. Equidem lingua Latina in fundamento tota Graeca est, tametsi voces aliae aliis, magis Graecae, aut Latinae, videantur: sicut in civitate bene ordinata familiae ab antiquo indigenatu gaudentes (patricios se vocant) novis ab advenis, civitate plenā nondum donatis, sese discriminant.

8. Quaeri autem potest, Voces antiquo-Latinae ab accessoriis Graecis quomodo veniant dignoscendae? Responsum: Voces in civitatis ius receptae stirpescunt plerumque, derivatorumque suorum familiam Latinā formā in reipublicae usum prognatam, municipii sui testem habent: cum advenae plerumque solitariae sint, aut si prolem aliquam habent, eam domi (in Graecitate) natam, secum huc attractam (tametsi forte hîc auctam) habent. Cuiusmodi est Philosophus, Philosophia, Philosophicus, Philosophema (φιλοσοφος, φιλοσοφια, φιλοσοφικος, φιλοσοφημα).

9. Talia igitur (ortu, habitu, moribus et consuetudine) constanter Graeca, vel aliās extranea, sub censum iam redigere, illisque officia quoque assignare sua, incipiamus.

10. Quibus nomina propria virorum, feminarum, regionum, montium, fluminum, urbium etc., quorum in Ianuali Rerum historia mentio fit, accensebimus.

11. Non autem opus erit hoc Lexici Residuum seorsim legi; sed habere illud subsidio inter legendum Ianuae textum, ut ubi aliquid e Latino Lexico non intellectum occurret, hîc quaeratur.

12. Sed nota: nomina quaedam propria hominum, gentium, montium, fluviorum, urbium (ut Mexico, Quinsay, Adam, Indi, Alexander etc.) non ponimus hîc, quia explicari vernaculê opus non habent, sed poni sicuti sunt.

[Nota editoris: numeri sequentes referuntur ad Comenii opus titulo Janualis Rerum et Verborum Contextus, Historiolam Rerum Continens.]

A.

Abacus, tabula sine basi, poni et tolli apta in quemvis usum. Ut est in triclinio mensa vasorum repositoria, 860, et tabula calculatoria, 513. Abaculus idem quod calculus, 513.

Abba, Syris pater est. Unde abbas (969), monachorum pater, et abbatissa, monialium mater, et abbatia.

Absis (-idis, f.), L. orbile, 439.

Abyssus (-i, f.), 47.

Academia, Platonis schola; tum omnis suprema schola, 505, ubi vivunt academici.

Acarus, vermiculus omnium minimus. 129.

Accaron, civitas Palaestinae, 929.

Acerra, ara portatilis, thuribulum.

Achates (-ae, m.), 77.

Acinaces (-cae, vel Acinacis, -cis, m.), Persicus gladius falcatus.

Acipenser (-eris, m.), 154, aliās sturio.

Acoluthus, 967.

Aconitum, 98.

Acredula (alias luscinia).

Adorea, ex rebus praeclarê gestis gloria, 912.

Adytum, 961, Lat. sacrarium.

Aegilops (-opis, m.), 314.

Aegyptus, -ius.

Aenigma (-atis, n.), 851.

Aera, fluxus annorum a termino certo, 564.

Aethiops (-is. m.), 264.

Africa, et Africani, sub sole vivunt, 559, 560.

Agon (-onis, m.), area luctatorum, 846.

Alcair, aliās Cairus, urbs, 562.

Alce (-is, et Alces, -is, f.), 178.

Alcoran (Arab. Lat. Lex.)

Alembicum (vel Alambicum, Arab.), pileus aheni distillatorii, 379.

Alicante, urbs Hispaniae, unde vinum Alicanticum, 375.

Allegoria, 683.

Alopecia, pilorum defluvium, 304.

Alpha, Graecis littera prima, A; unde alphabeta (et alphabetum), 513, et alphabeticus ordo, 678.

Ambra, 61.

Ambrosia, deorum cibus, 992.

Amen, Heb. fiat, 1000.

America, Americani, 559.

Amphibium, 194.

Amphisbaena, 131.

Amphora, 225.

Amylum, 335.

Ana, 813.

Anabaptista, 964.

Analecta (-orum), 862, Lat. collectanea.

Analogus, regularis; analogia, 979, regularitas.

Analysis, resolutio, 597.

Anaphora, 688.

Anathema (-atis, n.), exsecratio, 971.

Anatocismus, 661, fenus de fenore.

Anatomia, dissectio, 704, anatomicus, 226.

Andabata, 847.

Anethum, 95.

Angaria, 874, coacta servitus.

Angli, 491, inhabitant Angliam.

Anisum, 95.

Anomalus, irregularis; anomalia, irregularitas, 679.

Anonymus, anonymê, 837, sine nomine.

Anorexia, 298, inappetentia.

Antarcticus, v. Arcticus.

Antidotus (-i, f.), et antidotum, 810.

Antimonium, 62.

Antipathia, naturarum repugnantia.

Antipodes (-um, plurale), q. contra pedales, 559.

Antitheton, 683, vox oppositicia.

Antrum, Lat. specus, 78.

Aorta magna, 229.

Apianum vinum, 375.

Aplustre (et Aplustrum), 456.

Apocha, 660, quietantia.

(Apodem, 134, v. Apus.)

Apodytérium, 766.

Apogaeus, 546, remotus a terra.

Apographum, 497.

Apologus, moralis fabula, 689.

Apophthegma, 689, dictum extemporaneum acutum.

Apoplexiam patitur apoplecticus, 308.

Apostata (-ae, m.), 970, committit apostasiam.

Apostolus, 951, legatus Christi apostolicus.

Apostrophe, 687.

Apotheca, conditorium, asservatorium.

Apua, 154.

Apus (-odis), sine pedibus.

Arabs (-is), 513, Arabicê, 974.

Archi-, in compositis significat primarium, ut archidux, 873, archiepiscopus, 968, archimagirus, 854, archithalassus, 914, architectus, 201, 401, architecturae (aedificationis) summus praefectus.

Archivum, 877, principis aula; specialiter ubi publica instrumenta asservantur (vulgo cancellaria).

Arctus, Lat. ursa, sidus septemtrionale; arcticus polus, 554, antarcticus (ibidem); Arcturus, 553, nomen stellae.

Aristocratia, 769.

Arithmetica, numerorum scientia, 510, quam tractat arithmeticus, 511.

Armenia, regio Asiae, Armeniani, 560, Armeniaca mala, 114.

Aromata, 365, odorifera condimenta; aromaticum vinum, 375.

Arra vel Arrha, et Arrabo vel Arrhabo, Latinê pignus.

Arsenicum, 62.

Artemisia, 107.

Arteria, 234, 250.

Arthritis (-idis, f.), 305.

Artocreas (-atis, n.), caro in pane assa, 368.

Arunca, 167, barba caprae.

Arvina, 260, subcutanea durior pinguedo.

Asia, 559, maxima orbis terrae pars, quam incolunt Asiani, 560, usi olim sermone Asiatico, 690, h. e. prolixo.

Asparagus, 88.

Aspis (-idis, f.)

Astrum, Lat. stella, sidus, 835. Asteriscus, 721, stellula. Astronomus (538), observans cursum astrorum, et astrologus, 598, effecta.

Asthmate (306) laborans, asthmaticus est.

Asylum, 946, locus refugii.

Atheus, homo sine Deo; atheismus, 919, Dei abnegatio.

Athleta, L. pugil.

Atlas (-ntis), 561.

Atomus, insectilis pulvisculus.

Atriplex (-icis, n.), 88.

Attagen (-enis, m.), 142.

Atticus stilus, 690, quali utebantur Athenis.

Aura, 40, lenis ventulus. Item aer, 78.

Authenticum, 876, 975, fide dignum.

Autodidacticus, 720, a se ipso doctus.

Autographum, 497, scriptum originale.

Automatum, 494, suo se motu movens (sc. horologium).

Ave (avete, avere), 455, Punica vox, Lat. salve (salvete, salvere).

Axioma (-atis, n.), 586, fide digna sententia.

Azoara, Arabibus est capitulum libri, 974.

Azymus panis (356), infermentatus.

B.

Badius, v. Spadiceus.

Bagdet, civitas, 562, olim Babylon.

Balaena, 157, maximus cetorum.

Barathrum, inexplebilis profunditas.

Basilica, domus regia. Basiliscus serpens (131, q. regulus).

Belgae, 560, incolae Belgii, seu Belgicae (terrae), Belga.

Berberis, 102, (frutex, et fructus) berberis.

Betonica, 97.

Blasphemus, 836, blasphemat, 971.

Blatta, 129.

Boa, 317.

Bohemus, 560.

Bolis, 453, -idis, plumbum funiculo appensum.

Bolus, 859, L. buccea.

Bombyx, 129, facit bombycina sericea neta.

Bonasus, 176.

Boreas (-ae, m.), L. aquilo, 40, aquilonalis, aquilonaris (ventus, aut plaga).

Boristhenes, 561.

Botanicus, 815, rei herbariae peritus, Botanicê, 704, ipsa peritia.

Botrus, L. uva, 373.

Brabeum, 843, victoris praemium; brabeutes, brabeuta (-eutae, m.), praemiator. Brabalmazo.

Bruchus, 151.

Bulimia, 298.

Buteo, 146.

Butio, 147.

Byne, 377.

Byssus, 387.

C.

Cabala, scientia secretorum oretenus tradita; cabalistica theologia, 718.

Cacabus, olla pulmentaria, 365.

Cachexia, 301, mala concoctio.

Cacodaemon, 638, malus genius.

Calamita, 194, ranunculus viridis.

Caliendrum, 468, capillamentum facticium.

Calyx, 385, florum (aut seminis) folliculus.

Camisia, Ar. interula.

Cammarus, 159.

Campe, 150, L. eruca.

Canarium vinum, 375, ex insulis Canariis.

Cano (-onis, m.), 954, L. regula, Canonici, 968, qui episcopum eligunt secundum canones.

Cantharis (-idis f.), 151, musca viridis venenata.

Cantharus, 860.

Canthus, 439.

Capparis, 102, frutex et fructus.

Carabus, 159, rotundus cancer.

Caraei, 946.

Carbatinae, 380, calcei ex corio crudo, aut corticibus.

Cardiacus, 811, L. cordialis.

Carneolus, 77.

Carpatus, mons, 561.

Carpus, 222, iunctura brachii cum manu; metacarpium.

Carum, 95, cuminum pratense.

Caryophyllum, 117, aroma claviculatum; caryophyllus, 66, flos.

Cataclysmus, L. diluvium, 568.

Catalogus, 497.

Cataphracta, munimentum ferreum circa totum. Cataphractus (vel cataphractarius), 888.

Catapulta, 897, machina lapides eiaculans.

Cataracta (-ae, f. et Cataractes, -ae, m.), abruptus aquarum de super lapsus, nempe 1. de nubibus, 2. de monte praerupto. 3. Cancelli intra portas penduli super hostem immittendi.

Catarrhus, 305, defluxio.

Catastrophe, 841, Lat. conversio.

Cathedra, 961, sella, docentis locus eminentior, suggestum.

Catholicus, catholicê, 971.

Causticus, 820, L. adurens.

Cauterium, 820, instrumentum quō signum inuritur.

Centaurus, 317.

Cephalalgia, 311, L. capitis dolor.

Ceratonia, 103.

Cercopithecus, 187.

Chasma, 35, L. hiatus.

Character, insculptum aut impressum rei signum, 343, 795.

Chelae, 159, brachia cancri.

Chiliarcha, 889.

Chimia, et chimica ars, destillatoria.

Chir, L. manus. Hinc chiragra, 305, arthritis manuum, chirotheca, 392, chiromantes, 597, chirurgus, 820, manualis medicus.

Chlamys, tunica equitis. Unde chlamydatus, 889, sic tunicatus.

Cholera, L. flava bilis, 232, cholericus, 233.

Choraula (-ae, m.), musicus ad choreas.

Chorda, 475, L. fides, filum tensum sonans.

Chrisma, L. unctio.

Chylus, 237, nutrimenti concocti initium.

Cichorea (et cichorium), 97.

Cifra (seu ciphra, Arab.), 513.

Cimelium, pretiosa supellex seposita, 628.

Clerus, L. sors. Item ecclesiastica dignitas, 966.

Clibanus, furnus ferreus vel aeneus, 471.

Clima (-atis), declinans terrae tractus, 558.

Climax, 688, L. scala, gradatio. Climactericus annus, 805, septimus (aut nonus) quisque recurrens (ut 7, 14, 21, 28, 35, 42, 49, 56, 63, etc.).

Clinicus, 812, lecto affixus.

Clypeus, 888.

Clyster (-eris, m.), 819, purgatio quae per posteriora inditur.

Coccyx, L. cuculus, 218, extremitas spinae dorsi.

Coemeterium, L. dormitorium, sumitur pro sepulchreto, 886.

Colaphus, L. alapa.

Colla, 488, L. gluten.

Collybus, 795, permutatio pecuniae; collybista, 432, permutator.

Collyra, 854, parvus rotundus panis.

Collyrium, 819, unguentum oculorum.

Colon, et Colum, L. membrum. Item intestium crassum, 299.

Colossus, 408, statua ingens.

Colostrum, 168, et colostra, lac a partu spissum.

Comma, L. incisum.

Cometa (-ae, m.), L. stella comata.

Concha, 127, testa animalis aquatici, et ipsum tale animal.

Condylus, iunctura inter articulos digiti, 213.

Conger (et congrus), 153, anguilla marina.

Conopeum, 469.

Cophinus, cistula ex vimine, 732.

Corax, L. corvus; coracinus piscis, 155.

Coralium (et corallium), 78.

Coriandrum, 95.

Cothurnus, 383, calceamentum altum, utrique pedi conveniens.

Cotyla, 225.

Crambe, 88.

Cranium, 227.

Crateuteria (-orum), ferreae ansae in quibus veru vertitur, 365.

Crembalum, 474.

Cricetus, 193.

Crisis, iudicium. Criticus dies, 805, iudiciarius, quō morbus mutatur, ut quartus, septimus, decimus quartus, etc.

Crocodilus, 194.

Crypta, 336, locus abditus.

Crystallus, L. glacies. Item, lapis, 78.

Cudo (-onis), substratum galeae stragulum, ne ferrea durities caput laedat.

Cuminum (seu Cyminum), 95.

Cyanus, herba segetibus gaudens, cyaneus.

Cyathus, 525, poculum unius haustūs.

Cygnus, L. olor, 145. Signum caeleste, 545.

Cylindrus (m.), columella teres, 333, cylindraceus, 90.

Cymba (cymbula), navigiolum, 448.

Cymbalum, 474, instrumentum musicum aeneum.

Cynosbatus (f., et cynosbatum, n.), silvestris rosa. Baccae cynosbati, 101.

Cyprinus , idem quod Crrpio [sic]; Cyprinus latus, 155.

D.

Dactylus, Latine palmula, 115, in metro, 697.

Danus, incola, 560.

Danubius, flumen Germaniae, 561.

Dapsilis, abundans, largus, 886.

Decalogus, 941, decem praecepta Dei.

Delphinis (-is, m. et delphinus), belua marina omnium velocissima, 157.

Democratia, 769.

Diabetes, 303.

Diabolus, 600.

Diaconus, sacrorum administer, 967.

Diadema (-matis, n.)

Dialectica, ars ratiocinandi; dialecticus, 582.

Diameter (-tri, m.), 520, semidiameter, 554.

Diaphragma, 228.

Diarrhaea, nimium ventris profluvium, 299.

Didacticus, docendi gnarus, 500, didactica (theologia, 718).

Dimachae, 891, milites equestri et pedestri modo pugnare habiles.

Dioecesis, tractus terrae, sub potestatem alicuius spectans, 968.

Diploma (-tis, n.), litterae patentes, 876.

Discus, orbis solidus, cuius iactatio exercitium iuvenum erat olim, 845, item orbis mensalis, 854.

Diureticus, 810.

Dogma (-tis, n.), 970, sententia de re quam alii aliter docent, dogmaticus, 705.

Drachma, unciae pars octava, 536.

Draco (-nis), 131; signum caeleste, 545.

Dynasta, vel dynastes (-ae, m.), dynastia, 873.

Dysenteria, profluvium alvi cruentum, 299.

Dysuria, 303.

E.

Ebulus, 107, frutex.

Echo (-ūs, f.), soni resonantia, 262.

Eclipsis (-is, f.), 550; ecliptica (linea), 550.

Ecstasis, raptus animae a sensibus; ecstaticus, 309.

Electrum, metallum facticium, 70.

Electuarium, vel Electarium, 818.

Elogium, 496, L. laudes.

Embamma, 855, intinctus.

Embolimus (et embolimaeus annus), 552.

Embryo (-onis, m.), fetus in utero, 196.

Emphasis, 686, significativa expressio.

Empiricus, experimentalis, 705.

Emplastrum, medicinale unguentum, 64, 819.

Emporium, locus mercaturā celebris, 796.

Empyreum, caelum, 979.

Encaustes (-ae, m.), 478, pictor ignitis coloribus pingens.

Encomium, 867.

Endivia, 95, herba.

Enthymema, 588.

Enula, 97.

Epanalepsis, 688, L. resumptio.

Epanodus, 688.

Ephebus, 208, L. puber.

Ephemerus, 310, unius diei; ephemerides, 549.

Ephippium, 435, sella super equum strata; ephippiarius, 422.

Ephorus, 782, inspector.

Epicedium, 698.

Epicurus, philosophus, qui summum bonum statuit voluptatem; Epicureus, 983, Epicureismus, 919.

Epigramma, 698.

Epilepsia, 308, caducus morbus.

Epilogus, 692, conclusio.

Epistomium, 334, obturamentum siphonis.

Epistrophe, 688, conversio.

Epithalamium, v. Thalamus.

Epitaphium, 698.

Epitheton, 683, vox appositicia.

Epitome, 580, L. breviarium.

Epizeuxis, 688, L. coniunctio.

Epocha, 564, temporum supputatio.

Eremus (-i, f.), 969, campus desertus; eremita (-ae, m.), vir in eremo degens, 969.

Ergata, 459.

Erica, 107, herba in locis sterilibus crescens.

Ervum (et Ervilium), 93, pisi species minor.

Eryspelas (-atis. n.), ex fervente sanguine orta cutis inflammatio, 304.

Esseni, 948, secta.

Etesias (-ae, g. m.), 42.

Ethicus, 506, ethica (doctrina), 601.

Ethnicus, 938, L. gentilis.

Eucharistia, 957, cena Domini, eucharisticum (sacrificium), 944.

Euge, 997.

Eunuchus, 878, vir castratus.

Euphonia, grata modulatio, 700.

Europa, 559, Europaeus, 560.

Eurus, 42, ventus.

Evangelium, 974, et evangelista, 954 (laetum nuntium, et nuntius).

Exorcismus, 964, adiuratio, exorcista, 967.

Exostra, 904, arrectarius pons.

F.

Fagopyrum, 92, genus frumenti.

Faliscus, 362, suillus ventriculus fartus.

Faselus (et faseolus, 93), legumen.

Faunus, 318, monstrum silvestre.

Favonius, 42, ventus.

Feniculum, 95.

Feudum, 873.

Flamen (-inis, m.), 935, sacerdos gentilis.

G.

Galanga, 95.

Galenus, medicus celebris; Galenicus, 705.

Gallia, 560, Gallicus, 524.

Gangraena, 294, caro mortua in homine vivo.

Gargarizare, guttur aquae agitatione colluere, gargarizatio et gargarizatus (-ūs), et gargarismus, 810.

Gaza, 87, thesaurus, gazophylacium.

Gazela, 190, capreolus indicus.

Gehenna, locus aeterni cruciatūs, 993.

Geodaesia, 529, ars dimetiendi.

Geographus est, qui describit geographiam, in tabula geographica, 553.

Geometra, (-ae, m., et geometres, -ae), 530, qui terram metitur; geometria (et geometricê, -ês, f.), terram dimetiendi scientia, geometricus, 524.

Geranium (L. grus), machina onera navibus eximens, et in ripam deponens, 459.

Germanus (m.), 560, habitans in Germania; Germanicus, 524.

Gerrae (-arum), crates vimineae, 905. Sensu translato: nugamenta.

Gingiber, v. Zingiber.

Gingras, 476, genus tibiae stridulum, quod ore inflat gingrinator.

Glossa, lingua. Sensu translato: interpretatio verborum, commentatio. Glossema, 497, et glossarium, idem.

Glycyrrhiza, 103, mellita radicula.

Gnato, 878, L. adulator.

Gnoma, 689, sententia illustris, scitê dictum.

Gnomon (-onis, m.), index umbrae horam indicantis, 463. In genere, regula.

Gonagra, 305.

Grabatus, 733.

Gramma (-atis, n.), littera; grammatica, 677 (Lat. litteratura).

Granatus, 77.

Graphium, 478, (L. stilus), instrumentum scribendi; autographum, originale scriptum, 497; apographum (ibid.); chirographum, 659.

Gryllus (vel grillus), 150.

Gryps (-phis, et Gryphus, -i, m.), 317.

Gymnasium, locus exercitio athletarum destinatus; dehinc schola illustris, 505.

Gynaeceum, conclave feminarum; 2. ipse feminarum aulicarum coetus, 878.

Gypsum (olim et Gypsus, 72), materia calci cognata, e lapide cocto. Gypsatus, 487, gypso illitus. Gypsatum, 400, tinctura e gypso.

Gyrus, 40, L. orbis ambitus. Gyrari, 47. Gyratus, 523. Circumgyratio, 844.

H.

Haematites, 73.

Haemorrhois (-idis), sanguinis profluvium, 302.

Haeresis (error circa fidem), 970; haeresiarcha, haereticus, haereticê, 717.

Halcyon (et Alcyon), 136. Dicitur et Halcedo (s. Alcedo).

Halleluiah (Hebr.), 1000, "laudate Dominum".

Halo (-onis, m.), 54.

Halter (-eris, m.), pértica quam quis manu tenens sese librat, 839.

Harmonia (concordia, concentus), harmonicê, 701.

Harpago (-onis, m.), pértica uncinata, 913.

Harpedone (-es), 386.

Harpyiae, 317.

Hebdomas (-adis et Hebdomada), L. septimana, 24, 551.

Hebraeus, 490, ab Heber, tritavo Abrahami, cuius posteri sunt; Hebraicus.

Hectica, 310.

Helenium, aliās Enula. Helenites (-ae, m.), 375.

Helleborus (et Helleborum, 98).

Hemicranium, v. Cranium.

Hemina, 525.

Hemiplexia, 308.

Hepiolus, 150.

Hercules (-is, m.), 544, signum caeleste; heros, 932.

Hermetica, 706, medicina (ab inventore Hermete).

Heros (-ois, m., Heroina, f.), 932, extraordinariis virtutibus illustris vir aut femina; herous et heroicus, 911.

Herps (-etis, m.), ulcus serpens, 294.

Hexagonus, 77, sex angulorum.

Hiberni, 560.

Hierarchia, 966, subordinatio regiminis ecclesiastici.

Hieroglyphicae notae, 486.

Hippocras, seu Hippocraticum vinum, 375.

Hippomanes, 348.

Hispanus, Hispania, 560.

Holocaustum, 944.

Horizon (-tis, m.), 541, terminans caelum et terram circulus; horizontalis (situs), 527.

Hungarus, Hungaria, 560.

Huso (-onis, m.), 154, piscis Danubianus, spinis carens.

Hyacinthus, 76, gemma; Hyacinthinus (color), 165.

Hybernus, v. Hibernus.

Hybrida, 315.

Hydra, 131, L. natrix.

Hydraulum, 329, aquatica machina.

Hydrops (-is, m., et Hydropisis, -is, f.), 301, hydropicus.

Hymnus, 960, canticum laudes continens.

Hyperbole, 684.

Hypocaustum, 732.

Hypochondria (-orum), 211.

Hypocrisis (simulatio), hypocrita, 648, hypocriticus.

Hypotheca, 659, res immobilis pignori data.

Hyssopus (et Hyssopum, n.), 97.

Hystrix (-icis, f.), 189, animal ex erinaceorum genere maximum.

I.

Ianthinus (L. violaceus), 265.

Iaspis (-idis, m.), 76.

Icon (-onis, f.), 267, L. expressa imago.

Icterus (vel Icteritia flava), 302, morbus vesiculae fellis. Icterus niger, 302.

Idéa, 401, L. specimen futuri operis.

Iehovah (1000), nomen quo seipsum Deus appellavit, Exod. 6:3.

Ierusalem, 564.

Iesus, 950, salvator.

Indus, 561, fluvius Asiae maximus. 2. natio Indiae, 490, 560, 938.

Iphitus, 564, nomen viri.

Iris (-idis, f.), 54, L. arcus caelestis.

Ironia, 682, L. illusio.

Isatis, 96.

Ischium, L. coxa. Ischiaticus dolor (vulgo corruptê, Sciatica, sc. passio, 305) et ischias.

Ischuria, 303.

Isicium, 362, L. tomaculum.

Israelitae, 571, Israeliticus, 948.

Ister, 561, Danubius.

Isthmus, 49.

Italus, Italia, 560; Italicus, 524.

Iuda, 948, filius Iacobi patriarchae, unde Iudaei, 564, Iudaica religio, 923, Iudaismus, 972.

Iulebum (et Iulepum), 878, potio ex succis herbarum cum melle.

Iulius Caesar, 576. Iulius mensis, 552 (a Iulio Caesare, cuius natalis fuit; antea dictus Quintilis).

Iulus (trisyllabum), 119, in corylo vili racematim compacti, florem praecedentes.

Iunius, 552, mensis.

L.

Labyrinthus, 408.

Laconicus stilus, 690, qualis Lacedaemoniis in usu fuit.

Laganum, 471, placenta lata, et tenuis, in butyro frixa.

Lampas (-adis, f.), 417, lychnus pensilis oleo nutritus.

Lappones, 560.

Larynx (-ngis, m.), guttur, 250, caput et ostium tracheae.

Latomus, 399, L. lapicîda.

Lebes (-etis, m.), 365, vas aeneum, in quo obsonia coquuntur.

Lembus (-nculus), 448, navicula piscatoria.

Lemniscus, 391, lineamentum capillatum, fimbriae vestis ornamentum.

Leuca, 524, 870.

Levi, filius Iacob, a quo Levitae, 945.

Levisticum, 97.

Lexicum (et Lexicon), 678, vocum totius linguae recensitio.

Liber (-eri, m.), 962, viri nomen.

Libonotus, v. Notus.

Lichen (-enis, m.), 304, summae cutis asperitas cum levi pruritu.

Lienteria, 298, alvi profluvium ob intestinorum lêvorem; lientericus, lienteriā laborans.

Lima, 562, civitas Peruviae.

Lissabona, vel Lisbona, 562, civitas Lusitaniae.

Lithargyrum (64, et 410), spuma argenti, seu potius plumbi.

Lithuanus, 160, Lithuania.

Logicus, 580, artifex cogitationum. Logica, 537.

Londinum, 552.

Lupercus, pastorum Deus (a lupis arcendis). Hinc Lupercalia, 937, festum Luperci.

Lutetia Parisiorum, 562.

Lychnus, L. lucerna. Ellychnium, 722, linamentum in lychno ardens.

Lympha (-ae, f.), 152.

Lytrum, 951.

M.

Machiavellus, vaferrimus politicus, vixit patrum memoriā in Italia. Machiavellistae, 985.

Macir (-ris, et Macis, -idis), 117.

Mactra, 356, alveus in quo farina subigitur.

Magnes (-etis, n.), 73, magneticus.

Mahomed, Mahomedanus, 921, 672.

Malacia, 451, L. mollities (tranquillitas) maris.

Malvaticum vinum, 375.

Mandra, 304, campestris et mobilis ovium caula.

Mania, 307, furiosum delirium.

Manna (g. f.), 51, mel aereum.

Manna (g. n.), 571 [H. Man.]

Manucodiata, 134, avis, quam paradisiacam vocant.

Mapalia (-orum, n.), 340, casae viles portatiles (alias Magalia).

Marchio (-onis), 873, praefectus limitum; marchionatus (-ūs), marchionis praefectura.

Mareschallus, 877.

Marga, 58.

Martyr, 953, qui veritatis testimonium morte obsignat; martyrium.

Mastiche (-ae), lentiscina resina, 118.

Mathesis, 510, scientia quantitatum; mathematicus, 506.

Maurus, 560, Mauritania.

Medimnus (et -um), 526.

Melancholia (atra bilis), 232; melancholia hypochondriaca, morbus, 300; melancholicus, 233.

Meleagris (-idis. f.), 139.

Melissa, 97.

Menianum (vel Maenianum), 407, pars adificii, domum in angulo amplians.

Meninx (-gis), 227, involucrum cerebri.

Menta (seu Mentha, 97) herba odorifera.

Merops, 143, avis.

Mesaraeum (et Mesenterium, 238), membrana lactes involvens; mesaraicae Venae, 239, 245, 300.

Mespilus, arbor; mespilum, 114, fructus.

Messias, 939, L. unctus.

Metaphora, 682.

Methodus (-i, f.), 590, via compendiaria; methodicus, 705.

Metonymia, 682.

Metoposcopus, 597.

Metropolis, 876, urbs aliarum urbium matrix.

Mexico, 562, urbs Americae; Mexicanus, 560.

Microcosmus, 215.

Microscopium, 480.

Mimus (et Mima), 840, L. histrio.

Minerva, 931, dea sapientiae.

Minurire (et Minurizare), minori voce cantillare.

Miosis, 683, L. imminutio.

Missa, 967.

Mnemonica, 537, ars memoriae; mnemonicus, 594.

Moechus, 836, L. adulter.

Moloch, 936.

Molossus, 344, canis magnus et robustus (quales in Molossia, regione Epiri, proveniebant, nunc in Britannia).

Monachus, 696, monasterium.

Monarchia, 574, unius dominatus; monarcha (-ae, m.), 881.

Monialis (seu Sanctimonialis), virgo sanctimoniam professa.

Monopola, et monopolium, 799. Ubi quis solus emit et vendit.

Morio (-onis), 651, 878, facetê stultus, aularum oblectamentum.

Moschata (nux), 117.

Moschus, 190, pretiosum odoramentum.

Mosca (seu Mosqua), civitas, 562; Moscovia, regio; Moscovita (Russus), 560.

Moses, 571, Mosaicus, 957.

Muffti, 974, Turcicus papa.

Mullus (-lulus), 154, L. barbus.

Musulmannus (vel Muslimus), 973, q. d. Deo deditus.

Myinda, 850.

Myops, 290.

Myrias, 512, decem milia.

Myristica, 117, nux.

Mystax (-acis, m.), 208.

N.

Nablium, 475, instrumentum digitis utriusque manūs pulsatile.

Nabuchodonosor, 547.

Nadir, 542.

Nanus, L. pumilio. Nanus (-a, -um), quicquid natura parvum est.

Napellus, 98.

Naphtha, 61, bitumen saxis exsudans.

Nardus, 107, herba spicifera, odore insignis.

Naupegus, 459, navium fabricator.

Nazarenus, 950, natus in Nazareth.

Necromantia, 600, mortuos suscitandi superstitio; necromantes, talis excitator.

Nectar (-aris, n.), 992, dulcissima potio Deorum (nectareus, suavissimus).

Nephreticus, 811, ad renes (qui Graecê νεφροι) pertinens.

Neptunus, 931, maris deus.

Nilus, 561, fluvius Aegypti; Niloticus calamus, 487.

Nosocomium, 777, L. valetudinarium.

Nothus, 756, illegitimo patre natus. Costae nothae, 229.

Notus, 40. Libanotus, 40.

Numa Pompilius, 933, secundus Romanorum rex.

O.

Obrysum (vel Obrisum), 68, aurum purissimum (q. e. Ophirizum, i. e. tale aurum quale inventum fuit in insula Ophir. 1. Regum 9:28).

Oceanus, 450, mare magnum, terras undique ambiens; oceanum Tengere [sic].

Ochra, 58, L. sil. terra lutea.

Odontalgia, 311, dentium dolor.

Oecumenicum Concilium, 971.

Oenopola, vini venditor; oenopolium, 777.

Oesophagus, 254, L. gula.

Olympus, mons altissimus; Olympias (-adis), 564, ludi Iovis Olympici in Graecia.

Onager (-gri), 186, ferus asinus.

Oneromantes, 597, somniorum interpres.

Oniscus, 130, vermis.

Onocrotalus, 147.

Opobalsamum, 104, balsami succus. Balsamum leve.

Opticus, 530.

Orchestra, 841, spatium eminentius.

Orgyia, 524, spatium inter protensas hominis utrinque manus.

Orichalcum, 66, aes aurei coloris.

Orphanus, 757, patre orbatus; orphanotrophium, 777.

Orthodoxus, 971.

Oryza, 92, frugis genus.

Oxvacantha, 102.

Oxygala (-ae, et Oxygalum), 345, lactis post expressum butyrum reliquiae.

Ozaena, 295, ulcus narium foetens.

P.

Paedagogus, 502, puerorum formator; paedobaptismus, v. Baptizare.

Paeonia, 90.

Paliurus, 100, acutae spinae frutex; paliuri baccae.

Panegyricum, 912.

Pantheon, 931, templum.

Papa, 968.

Papae! 893.

Parabola, 689, L. similitudo.

Paracletus, L. consolator, 952.

Paradisus, 925.

Paragraphus (-i, f.), 715, novae lineae in scriptura inceptio.

Parallelus, 517, 540, pari distantiā decurrens.

Paralogismus, 591, erronea ratiocinatio.

Paralysis, 308, resolutio membri, et inde veniens impotentia motūs.

Paranymphus, 740.

Paraphrasis, v. Periphrasis.

Paraselene, 54.

Parasitus, 670, cibi assecla.

Pardus (m.), 182; pardalis; leopardus 315.

Parelius, 54.

Parippus, 441.

Parochus, 968, paroecia, parochialis.

Paronomasia, 688.

Paroxysmus, 310, exacerbatio morbi.

Pascha (-ae, f., vel -atis, n.), festum Iudaeorum, 943, paschalis.

Patriarcha, 968.

Pegma (-atis, n.), 408, machina lignea confixilis et destructilis.

Pelagus (-i, n.), L. mare, 136.

Pelicanus (et Pelican, -anis), 147.

Pentecoste, 943, quinquagesimus dies, scil. a paschate.

Peplus (et Peplum), 381.

Pepo (-onis), 90, cucumer mollis et dulcis.

Pericardium, 229, capsula cordis aquae plena.

Perigaeus, 546, prope terram exsistens.

Periodus (-i, f.), L. circuitus, 563, 679.

Periphrasis, 683, L. circumlocutio, est unius vocis; paraphrasis, 961, totius textūs.

Peritoneum, 230, 296.

Perizoma, 412.

Persa, 560, Persia, 575.

Peru, Peruvianus, 560.

Petaso (-onis, m.), 362, coxa suilla infumata.

Petasus (Petasunculus, dim.), 381, pileus latior adversus solem et imbres.

Petaurus (et Petaurum), 850, L. oscillum.

Phalerae (-arum), 435, equorum ornamentum.

Phantasia, 268, L. imaginatio, seu imaginandi facultas; phantasma (-atis, n.), 271.

Pharetra, 897, sagittarum theca.

Pharmaca (L. medicamenta), 802, et pharmaceutica, 806, medicinalia parat pharmacopaeus, 814; vendit autem pharmacopola in pharmacopolio.

Phaselus (genere duplici) et Phaseolus, 93.

Phasianus, 142.

Phengites (-ae, m.), 72.

Philautia, 620, amor sui.

Philistaeus, 929.

Philologus, 506.

Philura (vel Philyra), L. tilia. 2. Folia tiliae ad scribendum olim adhibita. 3. Nunc plagula papyri, 493.

Phlebotomia, venae incisio; phlebotomum (820) scalprum.

Phlegma (-atis), L. pituita; phlegmaticus, pituitosus.

Phoca (-ae, f.), 157.

Phoenix, 317.

Phrasis, 679.

Phrenesis, 307, phreneticus.

Phrygio, 478 (quia haec ars apud Phryges reperta).

Phthisis, 310, L. tabes.

Pityna, 373, vas uvis portandis aptum.

Platanus, 111.

Pleuritis, 311.

Pluto, 931.

Polemica (theologia), 718.

Pollux (-ucis), 931.

Polonus, 560, Polonia.

Polus mundi, 540 et cetera; polaris circulus, 450, 556.

Polygamia, 973, uxorum pluralitas.

Polygonon, 86, L. centinodium.

Polyptoton, 688.

Polypus, L. multipes; in specie piscis octo pedibus.

Polytheia, 942, pluralitas deorum.

Pontus, 266, L. mare.

Poppysmus (et Poppysma, -atis, n.), 848, blandimentum sonorum manu aut ore.

Praga, 562.

Prasinus (-a, -um), 206.

Praxis, 595, L. actus; practicus, activus.

Presbyter (-eri), 967, L. senior.

Prisma (-atis), 480, vitrum trilaterum oblongum, solidum.

Proboscis et Promuscis (-idis), 174.

Prognosis, 805, L. praescitum; prognosticon, 598, prognostica (ars), 537.

Prolepsis, 687, L. praeoccupatio.

Prologus, 841, praeloquium.

Propempticum, carmen, 698.

Propola (-ae, m.), 796, qui merces praemercatur ut pluris vendat.

Prosopopaeia, 687, L. personae fictio.

Prosopolepsia, 790.

Prochodochium, 777. L. pauperum receptaculum.

Punicum (malum), 114.

Pygmaeus, 317.

Pyramis (-idis f.), 408, turris quadrata, a lato imo in acutum desinens.

Pyrenaei, 561, montes.

R.

Rabbi, rabbinus, 949.

Rheno (-onis), 393.

Rhinoceros, 175.

Ribes, 102.

Russus (et Rutenus), 560, Russia.

S.

Sabbatum, 491, quies; sabbatismus annorum, quies terrae anno septimo.

Sadducaei, 947, resurrectionem non credentes; Sadducaeismus, 919.

Salamandra, 132.

Salgama (n. plur.), 862, conditanei fructus, radices, semina etc.

Salvia, 107, herba inter primas salubris.

Samaritanus, 947.

Sandaracha, 62.

Satyrus, L. faunus, satyra, 698; et carmen satyricum, sermo acriter invectivus.

Scaevus, L. sinister, scaeva (et scaevola, m.), 212, qui sinistra pro dextra utitur.

Scaurus, 292.

Sceletos (et sceleton), 226.

Sceptrum, 875, virga regalis.

Schaddai, 939, Omnisufficiens.

Scheda, 492, chartae folium; schedula, 729.

Schema (-atis, n.), 518 et 598, L. figura.

Schisma (-atis, n.), 971, discidium. Schismaticus, 970.

Sciatica v. Ischias.

Sciothericon, 463, horologium solare.

Scipio (-onis, m.), 428, baculus subtilior.

Scirrhus, 302, tumor induratus.

Scolopendra, 130.

Scolopendrium, 97.

Scolymus, 88.

Scomma (-atis, n.), 651, festiva dictio, cum amoenitate mordax.

Scotus, Scotia 560.

Scyphus, 852, genus poculi.

Scytha, 560, Scythia, Scythicus, 191.

Sena, 98, arbor cuius folia purganti medicinae serviunt.

Seps (-is, m.), 132, lacertae genus venenatum.

Sibylla, sibyllinus, 934.

Sidon (-onis, m.), Sidonius, 929.

Siglae, 491, compendiariae scribendi notae, quarum una integram dictionem significat.

Sinape (et sinapi, n.), et sinapis (f.), 95.

Sindon (-onis, f.), 387, linteum subtilissimum.

Sipho (-onis, m.), L. tubulus fontis; 2. tubulus doliaris; 3. machina aquam sursum spargendi, 420; et siphunculus, 374.

Siren (-enis, f.), 318.

Sirius, 543.

Siser (-eris, n.), 89.

Smaragdus (-i, m.), 76.

Smegma (-atis, n.), L. sapo; in specie odoratus, 472.

Smiris (vel Smyris, -itis, m., vel -idis, f.), 73, lapis vitra scindens.

Solaecismus, 679, vitium sermonis in vocum copula.

Sophista (-ae, m.), pseudophilosophus, 89, fingit sophismata, 591.

Sostra (-orum), 812, merces salutis receptae. Soteria, 812, liberalia, sacrificia pro recepta salute.

Spadiceus, color, 264.

Spagiria (Paracelso chimia), Spagirica, 706, medicina.

Spasmus, 308, nervorum in membro uno distentio.

Splenium, 821.

Statera, 534, staticus, 531, ponderum sciens, statica, 510.

Stega, 447, L. tectum; praestega, tectum sine parietibus; distega et tristega, 405, aedificia sunt duarum vel trium contignationum.

Stemma (-atis, n.), insigne maiorum; dehinc ipsa generis series, 875.

Stenographia, 491, ars celeriter scribendi.

Stereometria, solida mensurandi scientia, stereometrici numeri, 527.

Stibadium, 329, lectulus ex gramine.

Stibium (-ii, n.), 62, aliās antimonium.

Stoicus, philosophus, 984.

Strabo (et strabus), 290, oculis distortis.

Stranguria, 303.

Stratagema (-atis, n.), 906, callidum militare consilium.

Svecus, 560, Svecia.

Sybillia, v. Sibylla.

Sycophanta (-ae, m.), L. falsus delator; sycophantiae, 830, delatio, fallacia.

Syllogismus, 587.

Symphonia, 700, L. consonantia.

Symptoma, 311, accidens.

Synagoga, 947.

Syncrisis, 592, comparatio.

Syndicus, 785, iuris vindex.

Synecdoche, 682.

Synodus, 971, provincialis, nationalis.

Synonymum, 683.

Synopsis, 997.

Synthesis, 592, compositio.

Syrtis (-is, f.), 453, locus arenosus in mari. 2. Syrtis nivalis.

Syrupus, 818, succus florum saccharo vel melle incoctus.

Systema (-atis, n.), 679, opus suis partibus compactum.

T.

Tachigraphia, 491, celeriter scribendi ars.

Talmud, 949, H. doctrina.

Tarsus, 223, pars pedis ad talos; metatarsus, inter tarsum et digitos.

Tartarus, 560, Tartaria, 870.

Teganites (-ae, m.), 471.

Telescopium, 480. Perspectiva.

Tenasmus, 299.

Thalamus, lectus, in specie nuptialis, 930; epithalamium, 698, carmen nuptiale.

Hallus, 89.

Theca.

Thema (n.), 691, idem quod Thesis, 586, positio etc.

Thymallus, 154, piscis.

Thyrsus, 88, caulis rectus.

Tiara, 381, gestamen capitis Persicum.

Tomus, 495, sectio (sc. libri, chartae, operis).

Topasius, 76.

Tophus, 52.

Trabea, 879, toga purpurea.

Trachea, 250, aspera arteria.

Traulus, 291, cui littera R inimica est.

Triclinium, cenaculum, 854.

Trigonus, 549.

Triton (-onis, m.), 318, vir marinus; 2. in malo navis, 450.

Trochaeus, 697, cursivus pes.

Trochiscus, rotula medicamentosa, 818.

Trochlea, 459.

Tropicus (sc. circulus), 540.

Tropus (conversio), 681, tropicê, 689.

Tulipa, 96.

Turca, 560, Turcia, Turcicus.

Turcois, 76.

Typha, 106, panicula cannae.

V.

Valachi, 560.

Venetiae, 561.

Vulcanus, 931, inventor ignis.

X.

Xenodochium, 777.

Xiphias (-ae, m.), 157.

Z.

Zea, 92, L. ador.

Zebaoth (Hebr.), exercitus, 1000.

Zedoaria, 95, aroma.

Zenith, 542, verticale caeli punctum.

Zelus, 282, zelosus, zelare.

Zephyrus, 40, L. Favonius.

Zybethum (et Zybethicus catus), 190.

Zingiber (vel Zinziber), 95.

Zizania (-ae, et -orum), 334.

Zodiacus, 540, circulus caeli per quem planetae currunt.

Zona, cingulus latior; zona terrae, 556; zona torrida, zona frigida, zona temperata.

Zythus, 376, L. cervisia.

Clausula, de Lexici Huius Amoeno Usu

[recensere]

Linguas doctas sine lexicorum ope disci non posse, norunt scholae. Verum tamen lexicorum usum aut ignorant, aut negligunt, non nisi pro ultimo refugio, dum insigniter urgentur, iis utendo, atque sic etiam nonnisi obiter inspectando, moxque rursum seponendo. Cui negligentiae remedia quaerentes viri quidam docti, integra lexica magna curā pertransiri suaserunt. Hieronymus Wolfius ita hac de re scribit: "Optime consulent suis studiis adolescentes, si quotidie aliquid temporis impendant lectioni lexicorum; quae a principio ad finem percurrenda, et saepe relegenda sunt. Sic enim multa cognoscent unō annō, quae alioqui totō decennio non occurrissent."

Sed cum pueros, vel adolescentes etiam, vix ullis admonitionibus eō flecti posse spes sit, nisi aut cogantur, aut manuductione aliquā blandā alliciantur, melius suasit D. Lubinus, ut "a magistro discipulis lexicon ordine, a principio ad finem, proponatur ac explicetur." Additō: Quid boni huic consilio subsit, nullum alium iudicem admitto (NB), quam rite factum huius rei experimentum. Quod consilium si bonum est (est autem) cur non sequimur? Nempe quia lexica, uti adhuc fuerunt, scopae dissolutae sunt: nihil rerum (quibus mens nostra inhiat) ordine narrant, excerpta tantum vocabula, aut phrases, perpetuā rerum et mentis divulsione (unde taedia non suboriri vix possibile) congerunt. Cui incommodo remedium nos ex contextura vocum (et phrasium ab eadem radice venientium) in aliquas rationabiles sententias quaesivimus: sive morale aliquid innuentes sive saltem vocum vim, et structurae modum, melius exprimentes.

Speramusque eo rem deductam, ut haec sine taedio (immo cum voluptate) sive privatim legi, sive publicê in scholis pertractari, possint. Cuius rei modum supra (praefixā ad Praeceptorem Ianualem epistolā, A 5, pag. versā) ostendi. Addo hic, experimentum iam esse factum pertransiri haec, et in succum ac sanguinem converti, 4 mensium spatio satis commodê posse: si ab initio singulis horis pagella unica, deinde folium unum (legendo, interpretando, repetendoque, donec intellectu et quantum potest memoriā haereant) absolvantur. Habet enim Lexicon hoc octerniones 40, h. e. foliola 320. Horae vero studiis publicis (apud nos) dicata sunt hebdomade 20, mense 80. Ergo si continuo ire placet (quod suadeo) exeunte quarto mense finis erit, cum triumpho subiugatae totius (quantum ad communiora) Latinae linguae. Quintus mensis si addetur grammaticis (quae hic sequentur) exercitiis, restabunt Ianuae textui (ex verbis iam notis syntagma rerum exstruenti) menses sex: ut hac in classe ingeniosos ac diligentes ultra annum detineri non sit necesse. Tardiores si transire denuo iubebuntur omnia, fiet ut ipsi quoque victores evadant.