Taciti Annalium Liber Primus/I

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

I[recensere]

Urbem Rōmam ā prīncipiō rēgēs habuēre[1];[2] lībertātem et cōnsulātum L. Brūtus īnstituit. dictātūrae ad tempus[3] sūmēbantur; neque decemvirālis potestās ultrā biennium, neque tribūnōrum mīlitum cōnsulāre iūs[4] diū valuit. nōn Cinnae, nōn Sullae longa dominātiō: et Pompeī Crassīque potentia cito in Caesarem, Lepidī atque Antōniī arma in Augustum cessēre[5], quī cūncta[6] discordiīs cīvīlibus fessa nōmine prīncipis sub impĕrium accēpit. sed veteris populī Rōmānī prōspera vel adversa clārīs scrīptōribus[7] memorāta sunt; temporibusque Augustī dīcendīs nōn dēfuēre decōra ingenia, dōnec glīscente[8] adūlātiōne[9] dēterrērentur. Tiberiī Gāīque[10] et Claudiī ac Nĕrōnis rēs flōrentibus ipsīs[11] ob metum falsae, postquam occiderant, recentibus ŏdiīs composĭtae sunt. inde cōnsĭlium mihi pauca dē Augustō et extrēma[12] trādere, mox Tibĕriī prīncipātum et cētera, sine īrā et studiō, quōrum causās procul habeō[13].

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. = habuērunt (vel rēxērunt, gubernāvērunt).
  2. Tacitus hīc opus suum incipit versū hexametrō: urbem | Rōmam ā | prīncipi|ō rē|gēs habu|ēre. (item Līvius in opere suō ab Urbe Conditā.)
  3. ad tempus: nōn sōlum interdum, sed cum opus fuit.
  4. cōnsulāris -is -e: est adiectīvum, nōn verbum agendī.
  5. = cessērunt.
  6. i.e. rem pūblicam.
  7. datīvus agentis.
  8. glīscō — — 3: crēscere.
  9. adūlātiō -ōnis f: blandīmentia (canum vel servōrum modō).
  10. Gāius Iūlius Caesar Augustus Germānicus, quī Calĭgula vocābātur.
  11. dum vīvēbant et regēbant.
  12. ...pauca dē Augustō, et (praesertim) novissima eius ācta...
  13. dīcit Tacitus sē nūllam causam habēre (nec iniūriam nec beneficium accēpisse), cūr īrāscātur in imperātōres dē quibus nārrāturus sit, vel cūr alicui adversus aliquem immeritō faveat.