Taciti Annalium Liber Primus

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

Hic est Cornēliī Tacitī Annālium liber prīmus cum Latīnīs explicātiōnibus ac adnotātiōnibus.

Index[recensere]

Dē fīne Augustī et initiō Tiberiī[recensere]

I. Prooemium. — II. Quōmodo Augustus prīncipātum īnstituit. — III. Dē familiā Augustī. — IV. Rūmōrēs dē successōribus. — V. Augustus vītā discēdit. — VI. Postumus Agrippa ā Tiberiō necātus. — VII. Tiberius modestiam dubitātiōnemque simulat. — VIII. Dē Augustī testāmentō et sepultūrā. — IX. Aliī Augustum dēfendunt... — X. ...aliī reprehendunt. — XI. Patrēs Tiberium precantur. — XII. Asinius Gallus in senātū. — XIII. Dē Arruntiō, Scaurō, Hateriō, aliīsque senātōribus. — XIV. Adūlātiō etiam in Līviam, aspernente Tiberiō. — XV. Dē comitiīs et lūdīs Augustālibus.

Dē Pannonicārum legiōnum sēditiōne, ā Drūsō conpressā[recensere]

XVI. Iūnius Blaesus intermittit mūnia. — XVII. Contiōnābundus Percennius legiōnēs concitat. — XVIII. Collocant aquilās; tribūnal exstruunt. — XIX. Legiōnēs plācantur ā Blaesō, cuius fīlius Rōmam mittitur. — XX. Manipulī nauportum dīripiunt; Aufidiēnō Rūfō contumēliās inpōnunt. — XXI. Sēditiō redintegrātur. — XXII. Vibulēnus frātrem ā Blaesō occīsum queritur. — XXIII. Extrūdunt tribūnōs castrīs, interfectō Lūcīliō et retentō Clēmente Iūliō. — XXIV. Tiberius Drūsum et Aelium Seiānum mittit. — XXV. Drūsus legiōnēs adloquitur; litterās patris recitat. — XXVI. Clēmēns perfert legiōnum dēsīderia. — XXVII. Drūsum et praesertim Cn. Lentulum īnfēnsant. — XXVIII. Mīlitēs dēfectiōne lūnae trepidātī sē subiciunt. — XXIX. Vibulēnus et Percennius interficiuntur. — XXX. Praemātūra hiems. Drūsus Rōmam redit.

Dē maiōre sēditiōne apud Germānicās legiōnēs[recensere]

XXXIXXXIIXXXIIIXXXIVXXXVXXXVIXXXVIIXXXVIIIXXXIXXLXLIXLIIXLIIIXLIVXLVXLVIXLVIIXLVIIIXLIX

Dē bellō cum Germānīs[recensere]

LLILIILIII. Iūlia, Augustī fīlia, suprēmum diem obit. — LIVLVLVILVIILVIIILIXLXLXILXIILXIIILXIVLXVLXVILXVIILXVIIILXIXLXXLXXI

Variae rēs Rōmae gestae[recensere]

LXXIILXXIIILXXIVLXXVLXXVILXXVIILXXVIIILXXIXLXXXLXXXI

Dē textū[recensere]

Tacitī verbōrum textus est ad verbum (immūtātus)[1] redditus ex secundā ēditiōne Henricī Furneaux (1896)[2], quae iūre proprietātis sīve dīvulgandī (©) nōn iam prōtēcta est.

ultrō vocālēs longās et brevēs discrīminantibus nŏtīs ōrnāvī. quārundam vocālium longitūdinēs incertae sunt, id est cum in syllabīs positiōne longīs positae sunt; nam cum duōbus cōnsonantibus anteposita est vocālis, sīve longa sīve brevis est, syllaba eius utique longa est, et poēsis longitūdinem huius vocālis nōn patefacit, quippe quod in poēsī sōlae syllabārum longitūdinēs valent. nōnnumquam tamen longitūdinēs ex analogiā vel aliīs ratiōnibus coniectāre possumus, sed interdum lexica dissentiunt; hae longitūdinēs, de quibus dissēnsiō est, in hōc opere ascītae sunt: ŭsque, (n)ŭsquam;[3] mĭsceo, pŏsco, dĭsco; măgnus, dĭgnus, sĭgnum.[4]

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. duōbus exceptīs, nam in capitulō XLIVo scrībit Furneaux “opses” et “praeliis”, ego “obses” et “proeliis”.
  2. Henry Furneaux, Annalium ab excessu divi Augusti libri: The annals of Tacitus, Clarendon Press, 1896.
  3. Carl D. Buck, Hidden Quantities Again, The Classical Review, Vol. 27, No. 4 (Jun., 1913), pp. 122–126.
  4. W. Sidney Allen, Vox Latina, Cambridge University Press, second edition 1978.