Taciti Annalium Liber Primus/LXXX
Appearance
LXXX
[recensere]Prōrogātur Poppaeō Sabīnō prōvincia Moesia, additīs Achāia ac Macedŏnia. id quoque mōrum Tiberiī fuit, continuāre imperia ac plērōsque ad fīnem vītae in īsdem exercitibus aut iūrisdictiōnibus habēre. causae variae trāduntur: aliī taediō novae cūrae semel placita prō aeternīs servāvisse, quīdam invidiā, nē plūrēs fruerentur; sunt quī exīstiment, ut callidum eius ingenium, ita ānxium iūdicium; neque enim ēminentīs virtūtēs sectābātur. et rūrsum vitia ōderat: ex optimīs perīculum sibi, ā pessimīs dēdecus pūblicum metuēbat. quā haesitātiōne postrēmō eō prōvectus est, ut mandāverit quibusdam prōvinciās, quōs ēgredī urbe nōn erat passūrus.
Recitātiō
[recensere]Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.