Taciti Annalium Liber Primus/X

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

X[recensere]

Dīcēbātur contrā: pietātem ergā parentem et tempora reī pūblicae obtentuī[1] sūmpta: cēterum cupīdine dominandī concītōs per largītiōnem veterānōs, parātum ab adulēscente prīvātō exercitum, corruptās cōnsulis legiōnēs, simulātam Pompeiānārum grātiam partium; mox ubi dēcrētō patrum[2] fascēs[3] et iūs praetōris invāserit, caesīs Hīrtiō et Pānsā, sīve hostis illōs, seu Pānsam venēnum vulnerī adfūsum, suī mīlitēs Hīrtium et māchinātor dolī Caesar abstulerat, utriusque cōpiās occupāvisse; extortum invītō senātū cōnsulātum, armaque quae in Antōnium accēperit contrā rem pūblicam versa; prōscrīptiōnem cīvium, dīvīsiōnēs agrōrum nē ipsīs quidem quī fēcēre laudātās. sānē Cassiī et Brūtōrum exitūs paternīs inimīcitiīs datōs, quamquam fās sit prīvāta odia pūblicīs ūtilitātibus remittere: sed Pompeium imāgine pācis, sed Lepidum speciē amīcitiae dēceptōs; post[4] Antōnium, Tarentīnō Brundĭsīnōque foedere et nūptiīs sorōris inlēctum, subdolae[5] adfīnitātis poenās morte exsolvisse[6]. pācem sine dubiō post haec, vērum cruentam: Lolliānās Vāriānāsque clādēs, interfectōs Rōmae Varrōnēs, Egnātiōs, Iullōs. nec domesticīs abstinēbātur[7]: abducta Nerōnī uxor[8] et cōnsultī per lūdibrium pontificēs an conceptō necdum ēditō partū[9] rīte nūberet[10]; Q. †Tediī et Vēdiī Polliōnis lūxus; postrēmō Līvia gravis in rem pūblicam māter, gravis domuī Caesarum noverca. nihil deōrum honōribus relictum, cum sē templīs et effigiē nūminum per flāminēs et sacerdōtēs cŏlī vellet[11]. nē Tiberium quidem cāritāte aut reī pūblicae cūrā successōrem adscītum, sed quŏnĭam adrogantiam saevitiamque eius intrōspēxerit, comparātiōne dēterrimā sibi glōriam quaesīvisse[12]. etenim Augustus paucīs ante annīs, cum Tiberiō tribūnīciam potestātem ā patribus rūrsum postulāret, quamquam honōrā ōrātiōne, quaedam dē habitū cultūque et īnstitūtīs eius iēcerat[13], quae velut excūsandō exprŏbrāret[14]. cēterum sepultūrā mōre perfectā templum et caelestēs religiōnēs dēcernuntur.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. obtentus -ūs m: praetextum; causa quae post factum fingitur.
  2. dēcrētō patrum: per senātūs cōnsultum.
  3. fascēs, ab antecēdentibus lictōribus portātī, fuērunt īnsignia dignitātis et potestātis.
  4. = posteā, adverbium.
  5. subdolus -a -um: fallāx, perfīdus, īnsidiōsus.
  6. poenās alicuius reī dare vel solvere.
  7. etiam prīvātās Augustī rēs disserēbant.
  8. Tiberius Claudius Nerō, pater Tiberiī, ab Octāviānō permōtus erat, ut discēderet ab Līviam uxōrem suam.
  9. conceptō necdum ēditō partū: dum gravĭda fuit.
  10. utqumque sē rēs habet, Augustus Līviam in mātrimōnium dūxerat quārtō diē post Drūsum nātum.
  11. vellet: i.e. Augustus (nōn Līvia).
  12. quīdam disputābant: quantō peior successor, tantō melius Augustus videātur.
  13. iaciō (verba): ēloquī.
  14. exprobrō -āvī -ātum 1: obiūrgāre, culpāre, admonēre.