Taciti Annalium Liber Primus/XIII

E Vicilibris

XIII[recensere]

Post quae L. Arruntius haud multum discrepāns ā Gallī ōrātiōne perinde offendit, quamquam Tiberiō nūlla vetus[1] in Arruntium īra: sed dīvĭtem, prōmptum[2], artibus ēgregiīs et părī fāmā pūblicē, suspectābat. quippe Augustus suprēmīs sermōnibus[3] cum tractāret, quīnam adipīscī prīncipem locum suffectūrī abnuerent aut inpărēs vellent vel īdem possent cuperentque[4], M’.[5] Lepidum dīxerat capācem sed aspernantem, Gallum Asinium avidum et minōrem, L. Arruntium nōn indignum et, sī cāsus darētur, ausūrum. dē priōribus cōnsentītur[6], prō Arruntiō quīdam Cn. Pīsōnem trādidēre; omnēsque praeter Lepidum variīs mox crīminibus struente Tiberiō circumventī sunt. etiam Q. Haterius et Māmercus Scaurus suspicācem animum perstrīnxēre, Haterius cum dīxisset ‘quousque patiēris, Caesar, nōn adesse caput reī pūblicae?’ Scaurus quia dīxerat, spem esse ex eō nōn inrĭtās[7] fore senātūs precēs, quod relātiōnī cōnsulum iūre tribūnīciae potestātis nōn intercessisset.[8] in Haterium statim invectus est; Scaurum, cui inplācābilius īrāscēbātur, silentiō trāmīsit. fessusque clāmōre omnium, expostulātiōne singulōrum flexit paulātim, nōn ut fatērētur suscipī ā sē imperium, sed ut negāre et rogārī dēsineret. cōnstat Haterium, cum dēprecandī causā Palātium introisset ambulantisque Tiberiī genua advolverētur, prope ā mīlitibus interfectum, quia Tiberius cāsū an manibus eius inpedītus prōciderat. neque tamen perīculō tālis virī mītigātus est, dōnec Haterius Augustam ōrāret eiusque cūrātissimīs precibus prōtegerētur.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. vetus per tria genera; gen. veteris.
  2. prōmptus -a -um: alacer, intentus, studiōsus.
  3. in (prīvātīs) colloquiīs.
  4. ...cum tractāret: “quī abnuent, etiamsī sufficiunt prīncipātum adipīscī (= potīrī, adprehendere)? quī volunt (prīncipātum adipīscī), etiamsī inparēs sunt? quī et possunt et cupiunt?”
  5. Mānium.
  6. omnēs historicī, cuius opera Tacitus lēxerat, cōnsentiēbant dē Lepidō et Asiniō.
  7. inritus -a -um (in + rătus): vānus, inānis.
  8. disputābat Scaurus: “sī rē vērā Tiberius omnia regere nōn velit, intercēdere potuisset. id, quod nōn iam intercessisset, spem facit senātum nōn nēquīquam precāre.”