Taciti Annalium Liber Primus/LXVIII

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

LXVIII[recensere]

Haud minus inquiēs Germānus spē, cupīdine et dīversīs ducum sententiīs agēbat, Arminiō sinerent ēgredī ēgressōsque rūrsum per ūmida et inpedīta circumvenīrent suādente, atrōciōra Inguiomĕrō et laeta barbărīs, ut vallum armīs ambīrent: prōmptam expugnātiōnem, plūrēs captīvōs, incorruptam praedam fore. igitur ortā diē prōruunt fossās, iniciunt crātēs, summa vallī prēnsant, rārō super mīlite et quasi ob metum dēfīxō. postquam haesēre mūnīmentīs, datur cohortibus signum cornuaque ac tŭbae concinuēre. exim clāmōre et impetū tergīs Germānōrum circumfunduntur, exprobrantēs nōn hīc silvās nec palūdēs, sed aequīs locīs aequōs deōs. hostī facile excĭdium et paucōs ac sēmermōs cōgitantī sŏnus tubārum, fulgor armōrum, quantō inopīna, tantō maiōra offunduntur, cadēbantque, ut rēbus secundīs avidī, ita adversīs incautī. Arminius integer, Inguiomerus post grave vulnus pugnam dēseruēre: vulgus trucīdātum est, dōnec īra et diēs permānsit. nocte dēmum reversae legiōnēs, quamvīs plūs vulnerum, eadem cibōrum ĕgestās fatīgāret, vim sānitātem cōpiās, cūncta in victōriā habuēre.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]