Taciti Annalium Liber Primus/III

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

III[recensere]

Cēterum Augustus subsĭdia[1] dominātiōnī Claudium Mārcellum sorōris fīlium admodum adulēscentem pontificātū et curūlī aedīlitāte[2], M. Agrippam ignōbilem locō[3], bonum mīlitiā et victōriae socium, geminātīs cōnsulātibus extulit, mox dēfūnctō Mārcellō generum sūmpsit[4]; Tibĕrium Nĕrōnem et Claudium Drūsum prīvignōs[5] imperātōriīs nōminibus auxit, integrā etiam tum domō suā. nam genitōs Agrippā Gāium ac Lūcium in famĭliam Caesarum indūxerat, necdum positā puerīlī praetextā prīncipēs iuventūtis appellārī, dēstinārī cōnsulēs speciē recūsantis flāgrantissimē cupīverat[6]. ut Agrippa vītā concessit, Lūcium Caesarem euntem ad Hispāniēnsīs[7] exercitūs, Gāium remeantem Armĕniā et vulnere invalĭdum mors fātō propera vel novercae Līviae dolus abstulit, Drūsōque prīdem extīnctō Nerō sōlus ē prīvignīs erat, illūc cūncta vergere[8]: fīlius, collēga imperiī, cōnsors tribūnīciae potestātis adsūmitur omnīsque per exercitūs ostentātur, nōn obscūrīs, ut anteā, mātris artibus, sed palam hortātū. nam senem Augustum dēvīnxerat[9] adeō, uti nepōtem ūnĭcum, Agrippam Postumum, in īnsulam Plānāsiam prōiēcerit, rŭdem sānē bonārum artium[10] et rōbore corporis stŏlĭdē ferōcem, nūllīus tamen flāgitiī conpertum. at hercule Germānicum Drūsō ortum octō apud Rhēnum legiōnibus inposuit adscīrīque per adoptiōnem ā Tiberiō iussit, quamquam esset in domō Tiberiī fīlius iuvenis, sed quō plūribus mūnīmentīs īnsisteret. bellum eā tempestāte nūllum nisi adversus Germānōs supererat, abolendae magis īnfāmiae ob āmissum cum Quīntīliō Vārō exercitum quam cupīdine prōferendī imperiī aut dignum ob praemium. domī rēs tranquillae, eadem magistrātuum vocābula[11]; iūniōrēs post Actĭăcam victōriam, etiam senēs plērīque inter bella cīvium nātī: quotus quisque reliquus[12] quī rem pūblicam vīdisset?

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. subsidium -ī n: auxilium, adiūmentum.
  2. scīlicet extulit (vidē īnfrā).
  3. famĭlia Agrippae, quamvīs dīves et equestris, ā plēbe orta est.
  4. Augustus Iūliam, ūnicam prōgeniem, viduam Mārcellī, in mātrimōnium dedit Agrippae.
  5. Tiberius et Drūsus fuērunt fīliī Līviae (Augustī uxōris) ē priōre mātrimōniō.
  6. voluit, ut ”prīncipēs iuventūtis” vocārentur et ut cōnsulēs dēstinārentur, iam ante quam togam praetextam dēposuissent.
  7. -īs = -ēs
  8. īnfīnītīvus historicus, = vergēbant.
  9. dēvinciō -vīnxī -vīnctum 4: domāre, adstringere. Notā bene, nōn dēvincō -vīcī -victum 3.
  10. rudis -is -e alicuius reī.
  11. vocābulum -ī n: nōmen, tĭtulus.
  12. ”quam paucī mānsērunt?” perpaucī scīlicet, nam inter pugnam ad Actium et obitum Augustī fuērunt quadrāgintā novem (49) annī; inter obitum eius et trānsitum Rubicōnis ā Gāiō Iūliō Caesare factum etiam sexāgintā septem (67) annī.