Taciti Annalium Liber Primus/XXVIII

E Vicilibris

XXVIII[recensere]

Noctem minācem et in scelus ēruptūram fors lēnīvit: nam lūna clārō repente caelō vīsa languēscere. id mīles ratiōnis ignārus ōmen praesentium accēpit, suīs labōribus dēfectiōnem sīderis adsimulāns, prōsperēque cessūra quā pergerent, sī fulgor et clāritūdō deae redderētur. igitur aeris sonō, tŭbārum cornuumque concentū strepere; prŏut splendĭdior obscūriorve, laetārī aut maerēre; et postquam ortae nūbēs offēcēre vīsuī crēditumque condĭtam tenebrīs, ut sunt mōbilēs ad superstitiōnem perculsae semel mentēs, sibi aeternum labōrem portendī, sua facinora āversārī[1] deōs lāmentantur. ūtendum inclīnātiōne eā Caesar et quae cāsus obtulerat in sapientiam vertenda ratus[2] circumīrī tentōria iubet; accītur centuriō Clēmēns et sī aliī bonīs artibus grātī in vulgus. hī vigiliīs, statiōnibus, cūstōdiīs portārum sē īnsĕrunt, spem offerunt, metum intendunt. ‘quousque fīlium imperātōris obsidēbimus? quis certāminum fīnis? Percenniōne et Vibulēnō sacrāmentum dictūrī sumus? Percennius et Vibulēnus stīpendia mīlitibus, agrōs ēmeritīs largientur? dēnique prō Nerōnibus et Drūsīs imperium populī Rōmānī capessent? quīn potius, ut novissimī in culpam, ita prīmī ad paenitentiam sumus? tarda sunt quae in commūne expostulantur: prīvātam grātiam statim mereāre, statim recipiās.’ commōtīs per haec mentibus et inter sē suspectīs, tīrōnem ā veterānō, legiōnem ā legiōne dissociant. tum redīre paulātim amor obsequiī: omittunt portās, signa ūnum in locum prīncipiō sēditiōnis congregāta suās in sēdēs referunt.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. āversor -ātus sum dep 1: dētestārī, ōdisse.
  2. reor ratus sum dep 2: ratiōcinārī, putāre, cōgitāre.