Taciti Annalium Liber Primus/XVIII

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XVIII[recensere]

Adstrepēbat vulgus, dīversīs incitāmentīs, hī verberum nŏtās, illī cānitiem, plūrimī dētrīta[1] tegmina[2] et nūdum corpus exprobrantēs. postrēmō eō fŭrōris vēnēre, ut trēs legiōnēs miscēre in ūnam agitāverint. dēpulsī aemulātiōne, quia suae quisque legiōnī eum honōrem[3] quaerēbant, aliō vertunt atque ūnā trēs aquilās et signa cohortium locant; simul congerunt caespitēs[4], exstruunt tribūnal, quō magis cōnspicua sēdēs foret. properantibus[5] Blaesus advēnit, increpābatque ac retinēbat singulōs, clāmitāns ‘meā potius caede imbuite manūs: leviōre flāgitiō[6] lēgātum interficiētis quam ab imperātōre dēscīscitis. aut incolumis fīdem legiōnum retinēbō, aut iugulātus paenitentiam adcelerābō.’

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. dēterō -trīvī -trītum 2.
  2. teg(i)men -inis n: vestīmentum.
  3. honōrem: nōn dissolvī, sed mīlitēs aliārum duārum legiōnum accipere et augērī.
  4. caespes -itis m: “terra in modum lateris caesa cum herbā.”
  5. vel datīvus vel ablātīvus absolūtus.
  6. = levius flāgitium erit, sī...