Taciti Annalium Liber Primus/XXI

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XXI[recensere]

Hōrum adventū redintegrātur sēditiō, et văgī[1] circumiecta populābantur[2]. Blaesus paucōs, maximē praedā onustōs, ad terrōrem cēterōrum adficī verberibus, claudī carcere iubet; nam etiam tum lēgātō[3] ā centuriōnibus et optimō quōque manipulārium pārēbātur[4]. illī obnītī[5] trahentibus, prēnsāre circumstantium gĕnua, ciēre mŏdŏ nōmina singulōrum, modo centŭriam quisque cuius manipulāris erat[6], cohortem, legiōnem, eădem[7] omnibus inminēre clāmitantēs. simul prŏbra in lēgātum cumulant[8], caelum ac deōs obtestantur, nihil reliquī faciunt[9] quōminus[10] invidiam misericordiam metum et īrās permovērent.[11] adcurritur ab ūniversīs, et carcere effrāctō solvunt vincula dēsertōrēsque ac rērum capitālium damnātōs sibi iam miscent.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. vagus -a -um: vagāns, vagābundus, obambulāns, palāns, errāns.
  2. populor -ātus sum dep 1: praedārī, dīripere, expīlāre, spoliāre.
  3. datīvus.
  4. pāreō -uī (pāritūrus) 2 alicui: praestāre, praestō adesse, oboedīre.
  5. īnfīnītīvus historicus: nītor nīsus sum dep 3 aliquā rē: reluctārī, resistere, repugnāre.
  6. quisque ciēbat eam centuriam, cuius manipulāris (= mīles) erat.
  7. eadem: adficī verberibus, claudī carcere.
  8. cumulant, obtestantur, faciunt: praesēns historicum.
  9. nihil reliquī (gēn.) facere: nihil praeterīre, nihil neglegere, nihil omittere.
  10. = quīn.
  11. omnibus vīribus contendēbant, ut invidiam et cētera in animīs aliōrum mīlitum excitārent.