Taciti Annalium Liber Primus/LV
LV
[recensere]Drūsō Caesare C. Norbānō cōnsulibus dēcernitur Germānicō triumphus manente bellō; quod quamquam in aestātem summā ope parābat, initiō vēris et repentīnō in Chattōs excursū praecēpit. nam spēs incesserat dissĭdere hostem in Armĭnium ac Segestem, īnsignem utrumque perfidiā in nōs aut fide. Arminius turbātor Germāniae, Segestēs parārī rebelliōnem saepe aliās et suprēmō convīviō, post quod in arma ĭtum, aperuit suāsitque Vārō ut sē et Arminium et cēterōs procerēs vincīret: nihil ausūram plēbem prīncipibus āmōtīs, atque ipsī tempus fore, quō crīmina et innoxiōs discerneret. sed Vārus fātō et vī Armĭnī cecidit: Segestēs quamquam cōnsēnsū gentis in bellum tractus discors manēbat, auctīs prīvātim odiīs, quod Arminius fīliam eius aliī păctam rapuerat, gener invīsus inimīcī socerī; quaeque apud concordēs vincula cāritātis, incitāmenta īrārum apud īnfēnsōs erant.
Recitātiō
[recensere]Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.