Taciti Annalium Liber Primus/XXIX

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XXIX[recensere]

Drūsus ortō diē et vocātā contiōne, quamquam rŭdis dīcendī, nōbilitāte ingenĭtā incūsat priōra, prŏbat praesentia; negat sē terrōre et mĭnīs vincī: flexōs ad modestiam sī videat, sī supplicēs audiat, scrīptūrum patrī ut plācātus legiōnum precēs exciperet. ōrantibus[1] rūrsum īdem Blaesus[2] et L. Apōnius, equĕs Rōmānus ē cohorte Drūsī, Iūstusque Catōnius, prīmī ōrdinis centuriō, ad Tiberium mittuntur. certātum[3] inde sententiīs, cum aliī opperiendōs[4] lēgātōs atque interim cōmitāte permulcendum mīlitem cēnsērent, aliī fortiōribus remediīs agendum: nihil in vulgō mŏdicum; terrēre, nī paveant; ubi pertimuĕrint, inpūnĕ contemnī: dum superstitiō urgeat, adiciendōs ex dŭce metūs sublātīs[5] sēditiōnis auctōribus. prōmptum ad asperiōra ingenium Drūsō erat: vocātōs Vibulēnum et Percennium interficī iubet. trādunt plērīque intrā tabernāculum ducis obrŭtōs[6], aliī corpora extrā vallum abiecta ostentuī.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. ōrantibus iīs: ablātīvus absolūtus.
  2. is tribūnus, fīlius Iūnī Blaesī, quī et anteā lēgātiōne fūnctus erat.
  3. apud cōnsultōrēs Drūsī.
  4. opperior oppertus sum dep 4: exspectāre. (nē cōnfundās cum hōc verbō: operiō -uī -tum 4: cēlāre, tegere.)
  5. tollō sustulī sublātum 3: levāre; submovēre; necāre.
  6. obruō -ruī -rŭtum 3: tegere, hŭmāre, sĕpelīre.