Taciti Annalium Liber Primus/XXV

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XXV[recensere]

Postquam vallum intrŏiit, portās statiōnibus fīrmant[1], glŏbōs armātōrum certīs castrōrum locīs opperīrī iubent: cēterī tribūnal ingentī agmine circumveniunt. stābat Drūsus silentium manū poscēns. illī quotiēns oculōs ad multitūdinem rettulerant, vōcibus truculentīs strĕpĕre, rūrsum vīsō Caesare trepidāre; murmur incertum, atrōx clāmor et repentĕ quiēs; dīversīs animōrum mōtibus pavēbant terrēbantque[2]. tandem interruptō tumultū litterās patris recitat, in quīs perscrīptum erat, praecipuam ipsī fortissimārum legiōnum cūram, quibuscum plūrima bella tolerāvisset; ubi prīmum ā lūctū requiēsset animus, āctūrum apud patrēs dē postulātīs eōrum; mīsisse interim fīlium, ut sine cūnctātiōne concēderet quae statim tribuī possent; cētera senātuī servanda, quem neque grātiae neque sevēritātis expertem habērī pār esset.[3]

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. postquam Drūsus (cum paucīs comitibus) introiit, castrōrum legiōnes portās fīrmāvit, nē maior pars Drūsī manūs introīret.
  2. interdum ipsī pavēbant, interdum aliōs terrēbant.
  3. nōn decēbat oblīvīscī senātum et praemia et poenās tribuendī auctōritātem habēre.