Taciti Annalium Liber Primus/XLVII

E Vicilibris

XLVII[recensere]

Inmōtum adversus eōs sermōnēs fīxumque Tiberiō fuit nōn omittere caput rērum neque sē remque pūblicam in cāsum dare. multa quippe et dīversa angēbant: validior per Germāniam exercitus, propior apud Pannŏniam; ille Galliārum opibus subnīxus, hic Italiae inminēns: quōs igitur anteferret? ac nē postpositī contumēliā incenderentur. at per fīliōs pariter adīrī maiestāte salvā, cui maior ē longinquō reverentia. simul adulēscentibus excūsātum quaedam ad patrem reicere, resistentīsque Germānicō aut Drūsō posse ā sē mītigārī vel īnfringī: quod aliud subsidium, sī imperātōrem sprēvissent? cēterum ut iam iamque itūrus lēgit comitēs, conquīsīvit impedīmenta, adōrnāvit nāvēs: mox hiemem aut negōtia variē causātus prīmō prūdentēs, dein vulgum, diūtissimē prōvinciās fefellit.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]