Taciti Annalium Liber Primus/XXIV

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XXIV[recensere]

Haec audīta[1] quamquam abstrūsum[2] et trīstissima quaeque maximē occultantem Tiberium perpulēre ut Drūsum fīlium cum prīmōribus cīvitātis duābusque praetōriīs cohortibus mitteret, nūllīs satis certīs mandātīs, ex rē cōnsultūrum. et cohortēs dēlēctō mīlite[3] suprā solĭtum fīrmātae. additur magna pars praetōriānī equitis et rōbora Germānōrum, quī tum cūstōdēs imperātōrī aderant; simul praetōriī praefectus Aelius Seiānus, collēga Strabōnī patrī suō datus[4], magnā apud Tiberium auctōritāte, rēctor iuvenī et cēterīs perīculōrum praemiōrumque ostentātor[5]. Drūsō propinquantī quasi per officium[6] obviae fuēre[7] legiōnēs, nōn laetae, ut adsolet, neque īnsignibus fulgentēs, sed inlŭviē dēfōrmī et vultū, quamquam maestitiam imitārentur, contumāciae propiōrēs.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. haec audīta (= nūntia sēditiōnis) ... Tiberium perpulērunt ...
  2. abstrūdō -sī -sum 3: abdere, condere, occultāre. abstrūsus -a -um: tacitus, quī nōn patefacit animī mōtūs et cōgitāta sua.
  3. ex aliīs cohortibus.
  4. collēga datus patrī suō: et Strabō et Seiānus, fīlius eius, praetōriārum cohortium praefectī erant. dē Seiō Strabōne, vidē VII.
  5. perīculōrum praemiōrumque ostentātor: ...
  6. officium -ī n: salūtātiō, honor. quasi per officium: velut Drūsum salūtātūrī vel honōre adfictūrī essent.
  7. obviae esse vel īre alicui.