Taciti Annalium Liber Primus/VII

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

VII[recensere]

At Rōmae ruĕre in servitium cōnsulēs, patrēs, equĕs. quantō quis inlūstrior, tantō magis falsī ac festīnantēs, vultūque compositō, nē laetī[1] excessū prīncipis neu trīstiōrēs prīmōrdiō[2], lacrimās gaudium, questūs adūlātiōnem miscēbant. Sex. Pompeius et Sex. Appuleius cōnsulēs prīmī in verba Tiberiī Caesaris iūrāvēre, apudque eōs Seius Străbō et C. Turrānius, ille praetōriārum cohortium praefectus, hic annōnae; mox senātus mīlĕsque et populus. Nam Tiberius cūncta per cōnsulēs incipiēbat, tamquam vetere rē pūblicā et ambiguus imperandī[3]: nē ēdictum quidem, quō patrēs in cūriam vocābat, nisi tribūnīciae potestātis praescrīptiōne[4] posuit[5] sub Augustō acceptae. verba ēdictī fuēre pauca et sēnsū permodestō: dē honōribus parentĭs cōnsultūrum[6], neque abscēdere ā corpore, idque ūnum ex pūblicīs mūneribus ūsūrpāre. sed dēfūnctō Augustō signum praetōriīs cohortibus ut imperātor dederat; excubiae, arma, cētera aulae[7]; mīlĕs in fŏrum, mīles in cūriam comitābātur[8]. litterās ad exercitūs tamquam adeptō prīncipātū mīsit, nusquam cūnctābundus nisi cum in senātū loquerētur. causa praecipua ex formīdine, nē Germānicus, in cuius manū tot legiōnēs, immēnsa sociōrum auxilia, mīrus apud pŏpulum favor, habēre imperium quam exspectāre māllet. dabat et fāmae, ut vocātus ēlēctusque potius ā rē pūblicā vidērētur quam per uxōrium ambitum et senīlī adoptiōne inrēpsisse[9]. posteā cognitum est ad intrōspiciendās etiam prŏcerum[10] voluntātēs inductam dubitātiōnem[11]: nam verba vultūs in crīmen dētorquēns recondēbat.[12]

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. nē laetī neu trīstiōrēs essent vel vidērentur.
  2. prīmōrdium -ī n: initium (Tiberiī rēgnī).
  3. = cūnctābundus, num imperāret.
  4. = nōmine.
  5. = prōposuit.
  6. in ēdictō dīxit cōnsultūrum esse...
  7. armātī cūstōdēs et cēterae rēs, quae aulam (domum rēgnātrīcem) decent.
  8. comitor -ātus sum dep 1: īre cum aliquō, (prō)sequī, adsectārī.
  9. irrēpō -rēpsī -rēptum 3:
  10. procer proceris m: vir nōbilis.
  11. inductam esse: cognitum est Tiberium speciem dubitantis indūtum esse, ut facilius opīniōnēs nōbilium cognōsceret.
  12. verba et vultūs eōrum velut crīmina Tiberius interpretātus est et memoriae mandāvit.