Taciti Annalium Liber Primus/XXVI

E Vicilibris

XXVI[recensere]

Respōnsum est ā contiōne, mandāta Clēmentī centuriōnī quae perferret. is ōrditur dē missiōne ā sēdecim annīs, dē praemiīs fīnītae mīlitiae, ut dēnārius diurnum stīpendium foret, nē veterānī sub vēxillō habērentur. ad ea Drūsus cum arbitrium senātūs et patris obtenderet[1], clāmōre[2] turbātur. cūr vēnisset neque augendīs[3] mīlitum stīpendiīs neque adlevandīs labōribus, dēnique nūllā bene faciendī licentiā[4]? at hercule verbera et necem cūnctīs permittī[5]. Tiberium ōlim nōmine Augustī dēsīderia legiōnum frūstrārī solitum: eāsdem artēs Drūsum rettulisse. numquamne ad sē nisi fīliōs familiārum ventūrōs? novum id plānē quod imperātor sōla mīlitis commoda ad senātum reiciat. eundem ergō senātum cōnsulendum, quotiēns supplicia aut proelia indicantur: an praemia sub dominīs, poenās sine arbitrō esse?

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. obtendō -tendī -tentum 3: obtentuī sūmere. cum Drusus negāret sē ea, quae Clēmēns postulāvisset, mīlitibus tribuere posse, quia arbitrium apud senātum et patrum esset, ...
  2. clāmant: “cūr vēnistī, Drūse...?” et cētera.
  3. augendīs, adlevandīs: dātīvī fīnālēs.
  4. licentiā: ablātīvus modī, vel quālitātis.
  5. īnfīnītīvus historicus, verbum inpersōnāle: permittitur cūnctīs praefectīs verbera et necem mīlitibus tribuere.