Taciti Annalium Liber Primus/XLV

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XLV[recensere]

Sīc compositīs praesentibus haud minor mōlēs supererat ob ferōciam quīntae et ūnetvīcēnsimae legiōnum, sexāgēnsimum apud lapidem (locō Vetera nōmen est) hībernantium. nam prīmī sēditiōnem coeptāverant: atrōcissimum quodque facinus hōrum manibus patrātum; nec poenā commīlitōnum exterritī nec paenitentiā conversī īrās retinēbant. igitur Caesar arma classem sociōs dēmittere Rhēnō parat, sī imperium dētrectētur, bellō certātūrus.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]