Taciti Annalium Liber Primus/LIII

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

LIII[recensere]

Eōdem annō Iūlia suprēmum diem obiit, ob impudīcitiam ōlim ā patre Augustō Pandātĕriā īnsulā, mox oppidō Rēgīnōrum, quī Sĭculum frĕtum accolunt, clausa. fuerat in mātrimōniō Tiberiī flōrentibus Gāiō et Lūciō Caesaribus sprēveratque ut inparem; nec alia tam intĭma Tiberiō causa cūr Rhŏdum abscēderet. imperium adeptus extorrem, īnfāmem et post interfectum Postumum Agrippam omnis speī egēnam inopiā ac tābe longā perēmit, obscūram fore necem longinquitāte exĭliī ratus. pār causa saevitiae in Semprōnium Gracchum, quī familiā nōbilī, sollers ingeniō et prāvē fācundus, eandem Iūliam in mātrimōniō Mārcī Agrippae temerāverat. nec is libīdinī fīnis: trāditam Tiberiō pervĭcāx adulter contumāciā et odiīs in marītum accendēbat; litteraeque quās Iūlia patrī Augustō cum īnsectātiōne Tiberiī scrīpsit ā Gracchō compositae crēdēbantur. igitur āmōtus Cercīnam, Āfricī maris īnsulam, quattuordecim annīs exilium tolerāvit. tunc mīlitēs ad caedem missī invēnēre in prōminentī lītoris, nihil laetum opperientem. quōrum adventū breve tempus petīvit, ut suprēma mandāta uxōrī Alliāriae per litterās daret, cervīcemque percussōribus obtulit, cōnstantiā mortis haud indignus Semprōniō nōmine: vītā dēgenerāverat. quīdam nōn Rōmā eōs mīlitēs, sed ab L. Asprēnāte prō cōnsule Āfricae missōs trādidēre auctōre Tiberiō, quī fāmam caedis posse in Asprēnātem vertī frūstrā spērāverat.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]