Taciti Annalium Liber Primus/LXXVIII

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

LXXVIII[recensere]

Templum ut in colōniā Tarracōnēnsī struerētur Augustō petentibus Hispānīs permissum, datumque in omnēs prōvinciās exemplum. centēsimam rērum vēnālium post bella cīvīlia īnstitūtam dēprecante populō ēdīxit Tiberius mīlitāre aerārium eō subsidiō nītī; simul impărem onerī rem pūblicam, nisi vīcēnsimō mīlitiae annō veterānī dīmitterentur. ita proximae sēditiōnis male cōnsulta, quibus sēdecim stīpendiōrum fīnem expresserant, abŏlĭta in posterum.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]