Taciti Annalium Liber Primus/IV

E Vicilibris

IV[recensere]

Igitur versō cīvitātis statū nihil ŭsquam prīscī[1] et integrī mōris[2]: omnēs exūtā aequālitāte iussa prīncipis aspectāre, nūllā in praesēns formīdine, dum Augustus aetāte validus sēque et[3] domum et pācem sustentāvit. postquam prōvecta[4] iam senectūs aegrō et[5] corpore fatīgābātur, aderatque fīnis et spēs novae, paucī bona lībertātis in cassum[6] disserĕre, plūrēs bellum pavēscere, aliī cupĕre. pars multō maxima inminentīs dominōs variīs rūmōribus differēbant: trucem Agrippam et ignōminiā[7] accēnsum nōn aetāte neque rērum experientiā tantae mōlī parem[8], Tiberium Nerōnem mātūrum annīs, spectātum bellō, set vetere atque īnsitā Claudiae familiae superbiā[9], multaque indicia saevitiae, quamquam premantur, ērumpere. hunc et prīmā ab īnfantiā ēductum in domō rēgnātrīce; congestōs iuvenī cōnsulātūs, triumphōs; nē iīs quidem annīs, quibus Rhŏdī speciē sēcessus exul ēgerit, aliud quam īram et simulātiōnem et sēcrētās lubīdinēs meditātum. accēdere mātrem muliebrī inpotentiā[10]: serviendum fēminae duōbusque īnsuper adulēscentibus, quī rem pūblicam interim premant, quandōque distrahant.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. prīscus -a -um: antīquus (et ideō bonus).
  2. genetīvus partitīvus: nihil mōris = nūllus mōs.
  3. ...validus fuit, et sē et...
  4. lĕge “prōvecta est”, (scīlicet senectūs -ūtis f, i.e. cum Augustus cōnsenuit, cum annōsus factus est).
  5. = etiam.
  6. in cassum: in vānum, frūstrā, nēquīquam.
  7. ignōminia -ae f: dēdecus, turpitūdō (quod in īnsulam prōiectus erat).
  8. ōrātiō oblīqua: dīxerunt Agrippam trucem et accensum neque parem esse, et ita porrō.
  9. ablātīvus quālitātis: quī “est superbiā” est superbus.
  10. inpotentia -ae f: Līvia nec fessa nec īnfīrma nec imbēcilla nec dēbilis nec dēfecta vīribus fuit, sed immō inmoderāta et saeva. Tyrannus inpotēns dīcitur, quī sē ipse moderāre nōn possit.