Taciti Annalium Liber Primus/LX

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

LX[recensere]

Concītī per haec nōn modo Cheruscī sed conterminae gentēs, tractusque in partīs Inguiomĕrus Arminiī patruus, vetere apud Rōmānōs auctōritāte; unde maior Caesarī metus. et nē bellum mōle ūnā ingrueret, Caecīnam cum quadrāgintā cohortibus Rōmānīs distrahendō hostī per Bructerōs ad flūmen Amīsiam mittit, equitem Pĕdō praefectus fīnibus Frīsiōrum dūcit. ipse inpositās nāvibus quattuor legiōnēs per lacūs vēxit; simulque pĕdĕs eques classis apud praedictum amnem convēnēre. Chaucī cum auxilia pollicērentur, in commīlitium adscītī sunt. Bructerōs sua ūrentīs expedītā cum manū L. Stertīnius missū Germānicī fūdit; interque caedem et praedam repperit ūndēvīcēnsimae legiōnis aquĭlam cum Vārō āmissam. ductum inde agmen ad ultimōs Bructerōrum, quantumque Amīsiam et Lŭpiam amnēs inter vāstātum, haud procul Teutoburgiēnsī saltū, in quō reliquiae Vārī legiōnumque īnsepultae dīcēbantur.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]