Taciti Annalium Liber Primus/VI
VI
[recensere]Prīmum facinus novī prīncipātūs fuit Postumī Agrippae caedēs, quem ignārum inermumque quamvīs fīrmātus animō centŭriō aegrē[1] cōnfēcit. nihil dē eā rē Tiberius apud senātum disseruit: patris iussa simulābat, quibus praescrīpsisset tribūnō cūstōdiae adpositō, nē cūnctārētur Agrippam morte adficere, quandōque[2] ipse suprēmum diem explēvisset. multa sine dubiō saevaque Augustus dē mōribus adulēscentis questus, ut exilium eius senātūs cōnsultō sancīrētur perfēcerat: cēterum in nūllīus umquam suōrum necem dūrāvit[3], neque mortem nepōtī prō sēcūritāte prīvignī inlātam crēdĭbile erat. propius vērō[4] Tiberium ac Līviam, illum metū, hanc novercālibus odiīs, suspectī et invīsī iuvenis caedem festināvisse. nūntiantī centuriōnī, ut mōs mīlitiae, factum esse quod imperāsset, neque imperāsse sēsē et ratiōnem factī reddendam apud senātum respondit.[5] quod postquam Sallustius Crīspus particeps sēcrētōrum (is ad tribūnum mīserat cōdicillōs) comperit, metuēns nē reus subderētur, iūxtā perīculōsō fīcta seu vēra prōmeret, monuit Līviam nē arcāna domūs, nē cōnsĭlia amīcōrum, ministĕria mīlitum vulgārentur, nēve Tiberius vim prīncipātūs resolveret cūncta ad senātum vocandō: eam condĭciōnem esse imperandī, ut nōn aliter ratiō cōnstet quam sī ūnī reddātur.
Recitātiō
[recensere]Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.
Adnotātiōnēs
[recensere]- ↑ vix potuit Agrippam occidere (ob rōborem corporis eius).
- ↑ = quandōcumque.
- ↑ quī dūrat in necem alicuius, is obdūrēscit animō, ut morte adficere aliquem ferre possit.
- ↑ propius vērō (vēritātī) = magis crēdibiliter.
- ↑ Tiberius respondit centūriōnī (qui nūntiābat id factum esse, quod Tiberius imperāvisset) neque imperāvisse sē et...