Taciti Annalium Liber Primus/LVI

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

LVI[recensere]

Igitur Germānicus quattuor legiōnēs, quīnque auxiliārium mīlia et tumultuāriās catervās Germānōrum cis Rhēnum colentium Caecīnae trādit; totidem legiōnēs, duplicem sociōrum numerum ipse dūcit, positōque castellō super vēstīgia paternī praesidiī in monte Taunō expedītum exercitum in Chattōs rapit, L. Aprōniō ad mūnītiōnēs viārum et flūminum relictō. nam (rārum illī caelō) siccitāte et amnibus modicīs inoffēnsum iter properāverat, imbrēsque et flūminum auctūs regredientī metuēbantur. sed Chattīs adeō inprōvīsus advēnit, ut quod imbēcillum aetāte ac sexū statim captum aut trucīdātum sit. iuventūs flūmen Adrănam nandō trāmīserat, Rōmānōsque pontem coeptantīs arcēbant. dein tormentīs sagittīsque pulsī, temptātīs frūstrā condiciōnibus pācis, cum quīdam ad Germānicum perfūgissent, reliquī omissīs pāgīs vīcīsque in silvās disperguntur. Caesar incēnsō Mattiō (id gentī caput) aperta populātus vertit ad Rhēnum, nōn ausō hoste terga abeuntium lacessere, quod illī mōris, quotiēns āstū magis quam per formīdinem cessit. fuerat animus Cheruscīs iuvāre Chattōs, sed exterruit Caecīna hūc illūc ferēns arma; et Marsōs congredī ausōs prōsperō proeliō cohibuit.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]