Taciti Annalium Liber Primus/XVII

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XVII[recensere]

Postrēmō prōmptīs iam et aliīs[1] sēditiōnis ministrīs[2] velut contiōnābundus[3] interrogābat, cūr paucīs centuriōnibus, pauciōribus tribūnīs in modum servōrum oboedīrent. quandō ausūrōs exposcere remedia, nisi novum et nūtantem[4] adhūc prīncipem precibus vel armīs adīrent? satis per tot annōs ignāviā[5] peccātum, quod trīcēna aut quadrāgēna stīpendia[6] senēs et plērīque truncātō ex vulneribus corpore tolerent. nē dīmissīs[7] quidem fīnem esse mīlitiae, sed apud vēxillum tendentēs aliō vocābulō[8] eōsdem labōrēs perferre. ac sī quis tot cāsūs vītā superāverit, trahī adhūc[9] dīversās in terrās[10], ubi per nōmen agrōrum ūlīginēs[11] palūdum vel inculta montium accipiant. enimvēro mīlitiam ipsam gravem, īnfrūctuōsam: dēnīs in diem assibus animam et corpus aestimārī: hinc vestem arma tentōria, hinc saevitiam centuriōnum et vacātiōnēs mūnerum redĭmī. at hercule verbera et vulnera, dūram hiemem, exercitās aestātēs, bellum atrōx aut sterĭlem pācem[12] sempiterna. nec aliud levāmentum quam sī certīs sub lēgibus mīlitia inīrētur, ut singulōs dēnāriōs[13] merērent, sextus decumus stīpendiī annus fīnem adferret, nē ultrā sub vēxillīs tenērentur, sed īsdem in castrīs[14] praemium pecūniā[15] solvĕrētur. an praetōriās cohortēs, quae bīnōs dēnāriōs accēperint, quae post sēdecim annōs penātibus suīs reddantur, plūs perīculōrum suscipere? nōn obtrectārī ā sē urbānās excubiās: sibi[16] tamen apud horridās gentēs ē contuberniīs hostem aspicī.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. et aliīs: nōn sōlum Percennius, sed etiam aliī ministrī fuērunt prōmptī.
  2. prōmptīs ... ministrīs: ablātīvus absolūtus.
  3. contiō -ōnis f: congregātiō populī. contiōnābundus -a -um: loquēns apud populum.
  4. nūtō -āvī -ātum 1: īnstabilis esse.
  5. ignāvia -ae f: pigritia, inertia.
  6. stīpendium -ī n: mercēs mīlitum; annus in quō aliquis mīlitat.
  7. datīvus commodī.
  8. vēxillāriī vocābantur.
  9. = īnsuper.
  10. = in remōtās regiōnēs.
  11. ūlīgō -inis f: ūmor; terra aquōsa (adeō, ut parum apta ad agrī cultūram sit).
  12. sterilis, ob absentiam praedae.
  13. dēnārius -ī m: sēdecim (16) assēs (post bellum Pūnicum secundum).
  14. in īsdem castrīs: statim cum dīmitterentur.
  15. pecūniā, nōn agrō.
  16. datīvus agentis.