Taciti Annalium Liber Primus/XLVI

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XLVI[recensere]

At Rōmae nōndum cognitō, quī fuisset exitus in Illyricō, et legiōnum Germānicārum mōtū audītō, trepida cīvitās incūsāre Tiberium quod, dum patrēs et plēbem, invalidă et inermiă, cūnctātiōne fictā lūdificētur, dissideat interim mīles neque duōrum adulēscentium nōndum adultā auctōritāte comprimī queat. īre ipsum et oppōnere maiestātem imperātōriam dēbuisse cessūrīs, ubi prīncipem longā experientiā eundemque sevēritātis et mūnificentiae summum vīdissent. an Augustum fessā aetāte totiēns in Germāniās commeāre potuisse: Tiberium vigentem annīs sedēre in senātū, verba patrum cavillantem? satis prōspectum urbānae servitūtī: mīlitāribus animīs adhibenda fōmenta, ut ferre pācem velint.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]