Taciti Annalium Liber Primus/XXII

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XXII[recensere]

Flagrantior inde vīs, plūrēs sēditiōnī ducēs. et Vibulēnus quīdam gregārius mīles, ante tribūnal Blaesī adlevātus circumstantium umerīs, apud turbātōs et quid parāret intentōs[1] ‘vōs quidem’ inquit ‘hīs innocentibus et miserrimīs[2] lūcem et spīritum reddidistis: sed quis frātrī meō vītam, quis frātrem mihi reddit? quem missum ad vōs ā Germānicō exercitū dē commūnibus commodīs nocte proximā iugulāvit per gladiātōrēs suōs[3], quōs in exitium mīlitum habet atque armat[4]. respondē, Blaese, ubi cadāver[5] abiēcerīs: nē hostēs quidem sepultūrā invident[6]. cum ōsculīs, cum lacrimīs[7] dolōrem meum implēverō, mē quoque trucīdārī iubē, dum interfectōs[8] nūllum ob scelus, sed quia ūtilitātī legiōnum cōnsulēbāmus, hī[9] sepeliant.’

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. = intentē observantēs quid parāret.
  2. hīs ... miserrimīs: iīs, quōs Blaesus carcere claudī iusserat.
  3. Blaesus iussisset gladiātōrēs suōs, ut frātrem iugulārent.
  4. Blaesus armāvisset gladiātōrēs suōs eā causā, ut mīlitēs interficerent.
  5. cadāver -eris n: corpus mortuum.
  6. invideō -vīdī -vīsum 2 alicui in aliquā rē vel (ut hīc) aliquā rē vel interdum (apud poētās) alicuius rei.
  7. = cum implēverō dolōrem ōsculīs lacrimīsque. (cum ... cum: coniūnctiōnēs temporālēs. ōsculīs ... lacrimīs: ablātīvī īnstrumentālēs.)
  8. interfectōs: mē (Vibulēnum) et frātrum meum.
  9. hī: circumstantēs mīlitēs (quōs nūper adlocūtus erat.)