Taciti Annalium Liber Primus/LXXI

E Vicilibris

LXXI[recensere]

Iam Stertīnius, ad accipiendum in dēditiōnem Segimerum frātrem Segestis praemissus, ipsum et fīlium eius in cīvitātem Ūbiōrum perdūxerat. data utrīque venia, facile Segimerō, cūnctantius fīliō, quia Quīntīliī Vārī corpus inlūsisse dīcēbātur. cēterum ad supplenda exercitūs damna certāvēre Galliae Hispāniae Italia, quod cuique prōmptum, arma equōs aurum offerentēs. quōrum laudātō studiō Germānicus, armīs modo et equīs ad bellum sūmptīs, propriā pecūniā mīlitem iūvit. utque clādis memoriam etiam cōmitāte lēnīret, circumīre sauciōs, facta singulōrum extollere; vulnera intuēns alium spē, alium glōriā, cūnctōs adloquiō et cūrā sibīque et proeliō fīrmābat.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]