Taciti Annalium Liber Primus/VIII

E Vicilibris

VIII[recensere]

Nihil prīmō senatūs diē agī passus est nisi dē suprēmīs Augustī, cuius testāmentum inlātum per virginēs Vestae Tiberium et Līviam hērēdēs habuit. Līvia in familiam Iūliam nōmenque Augustum adsūmēbātur; in spem secundam nepōtēs prōnepōtēsque, tertiō gradū prīmōrēs cīvitātis scrīpserat, plērōsque invīsōs sibi, sed iactantiā glōriāque ad posterōs. lēgāta nōn ultrā cīvīlem modum, nisi quod populō et plēbī quadringentiēns trīciēns quīnquiēns[1], praetōriārum cohortium mīlitibus singula nummum mīlia, urbānīs quīngēnōs, legiōnāriīs aut cohortibus cīvium Rōmānōrum trēcēnōs nummōs virītim dedit. tum cōnsultātum dē honōribus; ex quīs[2] quī maximē īnsignēs vīsī, ut portā triumphālī dūcerētur fūnus, Gallus Asĭnius, ut lēgum lātārum[3] tĭtulī, victārum ab eō gentium vocābula anteferrentur, L. Arruntius cēnsuēre[4]. addēbat Messalla Valĕrius renovandum per annōs sacrāmentum in nōmen Tiberiī; interrogātusque ā Tiberiō num sē mandante eam sententiam prōmpsisset, sponte dīxisse respondit, neque in iīs quae ad rem pūblicam pertinērent cōnsiliō nisi suō ūsūrum, vel cum perīculō offēnsiōnis: ea sōla speciēs adūlandī supererat. conclāmant patrēs corpus ad rŏgum ŭmerīs senātōrum ferendum. remīsit[5] Caesar adrogantī moderātiōne, populumque ēdictō monuit nē[6], ut quondam nimiīs studiīs fūnus dīvī Iūliī turbāssent, ita Augustum in forō potius quam in campō Mārtis, sēde dēstinātā, cremārī vellent. diē fūneris mīlitēs velut praesĭdiō stetēre, multum[7] inrīdentibus quī ipsī vīderant quīque a parentibus accēperant diem illum crūdī adhūc servitiī et lībertātis inprōsperē repetītae, cum occīsus dictātor Caesar[8] aliīs pessimum aliīs pulcherrimum facinus vidērētur: nunc senem prīncipem, longā potentiā, prōvīsīs etiam hērēdum in rem pūblicam opibus, auxiliō scīlicet mīlitārī tuendum, ut sepultūra eius quiēta foret.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. quadringentiēns trīciēns quīnquiēns centēna mīlia sēstertium = 435 × 100 000 = 43 500 000 sēstertiī.
  2. = quibus.
  3. lēgem ferre: prōpōnere.
  4. = cēnsuērunt: Asinius cēnsuit, ut ... dūcerētur; Arruntius cēnsuit, ut ... anteferrentur.
  5. remittō -mīsī -missum 3:
  6. nē ... vellent.
  7. adverbium.
  8. occīsus Caesar = occīdiō Caesaris; id, quod Caesar occīsus est.