Jump to content

Taciti Annalium Liber Primus/XXXII

E Vicilibris

XXXII

[recensere]

Nec lēgātus obviam ībat[1]: quippe plūrium vaecordia cōnstantiam[2] exēmerat. repentĕ lymphātī dēstrĭctīs gladiīs in centuriōnēs invādunt: ea vetustissima mīlitāribus odiīs māteriēs et saeviendī prīncipium. prōstrātōs verberibus mulcant, sexāgēnīs singulōs, ut numerum centuriōnum adaequārent: tum convulsōs laniātōsque et partim exanimōs ante vallum aut in amnem Rhēnum prōiciunt. Septĭmius[3] cum perfūgisset ad tribūnal pedibusque Caecīnae advolverētur, eō usque flāgitātus[4] est, dōnec ad exitium dēderētur. Cassius Chaerĕa, mox caede Gāī Caesaris[5] memoriam apud posterōs adeptus, tum adulēscēns et animī ferōx, inter obstantēs et armātōs ferrō viam patefēcit. nōn tribūnus ultrā, nōn castrōrum praefectus iūs obtinuit: vĭgiliās, statiōnēs, et sī quă alia praesēns ūsus indīxerat, ipsī partiēbantur. id mīlitārēs animōs altius coniectantibus[6] praecipuum indicium magnī atque inplācābilis mōtūs, quod neque disiectī[7] aut paucōrum īnstīnctū, set pariter ardēscerent, pariter silērent, tantā aequālitāte et cōnstantiā, ut rĕgī crēderēs.[8]

Recitātiō

[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs

[recensere]
  1. obviam īre: resistere, adversārī (ut Blaesus fēcisset).
  2. cōnstantiam lēgātī.
  3. centuriō quīdam.
  4. flāgitō -āvī -ātum 1: poscere. (nē cōnfundās cum hōc verbō: flăgellō -āvī -ātum 1: verberāre.)
  5. = Calĭgulae imperātōris.
  6. datīvus.
  7. = sparsī.
  8. id, quod velut ūnō animō agerent (adeō ut rĕgī crēderēs), praecipuum magnī atque inplācābilis mōtūs indicium erat iīs, quī animōs mīlitum coniectārent.