Jump to content

Taciti Annalium Liber Primus/XXXI

E Vicilibris

XXXI

[recensere]

Īsdem fermē diēbus īsdem causīs Germānicae legiōnēs turbātae, quantō plūrēs[1], tantō violentius, et magnā spē[2] fore ut Germānicus Caesar imperium alterīus[3] patī nequīret daretque sē legiōnibus vī suā cūncta tractūrīs. duo apud rīpam Rhēnī exercitūs erant: cui nōmen superiōrī[4], sub C. Sīliō lēgātō, īnferiōrem A. Caecīna cūrābat. rĕgĭmen summae reī pĕnĕs[5] Germānicum, agendō Galliārum cēnsuī[6] tum intentum. sed quibus Sīlius moderābātur[7], mente ambiguā fortūnam sēditiōnis aliēnae[8] speculābantur: īnferiōris exercitūs mīles in rabiem prōlāpsus est, ortō ab ūnetvīcēnsimānīs quīntānīsque initiō, et trāctīs prīmā quoque ac vīcēnsimā legiōnibus: nam īsdem aestīvīs[9] in fīnibus Ūbiōrum habēbantur per ōtium aut levia mūnia. igitur audītō fīne Augustī vernācula[10] multitūdō, nūper āctō in urbe dīlēctū, lāscīviae suēta, labōrum intolerāns, implēre cēterōrum rudēs animōs: vēnisse tempus quō veterānī mātūram missiōnem, iuvenēs largiōra stīpendia, cūnctī modum miseriārum exposcerent saevitiamque centuriōnum ulcīscerentur. nōn ūnus haec[11], ut Pannonicās inter legiōnēs Percennius, nec apud trepidās mīlitum aurēs, aliōs validiōrēs exercitūs respicientium, sed multa sēditiōnis ōra vōcēsque: suā in manū sĭtam rem Rōmānam, suīs victōriīs augērī rem pūblicam, in suum cognōmentum adscīscī imperātōrēs.

Recitātiō

[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs

[recensere]
  1. Germānicae legiōnes octō fuērunt.
  2. ablātīvus causae.
  3. = Tiberiī.
  4. ea legiō, quae “superior” appellābātur, sub Sīliō erat. (sī aliquis Gaius appellātur, id dīversīs modīs dīcī potest: 1: “nōmen alicui est Gāius.” 2: “nōmen alicuius est Gāī.” 3: “nōmen alicui est Gāiō.”)
  5. = apud.
  6. cēnsum agere: tribūta impōnere vel colligere.
  7. moderor -ātus sum dep. 1 alicui [reī]: coercēre, cohibere, restringere aliquem vel aliquod.
  8. ea sēditiō, quae apud īnferiōrem Germanicum exercitum orta erat.
  9. castrīs aestīvīs.
  10. vernācula: sīc appellāta, quia plērīque tīrōnēs lībertī vel servī fuerant, quī lībertātem et cīvitātem adeptī essent, cum in legiōnem cōnscrīberentur.
  11. nōn ūnus haec dīcēbat.