Taciti Annalium Liber Primus/XL
XL
[recensere]Eō in metū arguĕre Germānicum omnēs, quod nōn ad superiōrem exercitum pergeret, ubi obsequia et contrā rebellīs auxilium: satis superque missiōne et pecūniā et mollibus cōnsultīs peccātum. vel sī vīlis ipsī salūs, cūr fīlium parvulum, cūr gravĭdam coniugem inter fŭrentēs et omnĭs hūmānī iūris violātōrēs habēret? illōs saltem avō et reī pūblicae redderet. diū cūnctātus aspernantem uxōrem, cum sē dīvō Augustō ortam neque dēgenerem ad perīcula testārētur, postrēmō ŭterum eius et commūnem fīlium multō cum flētū complexus, ut abīret perpulit. incēdēbat muliebre et miserābile agmen, prŏfuga dŭcis uxor, parvulum sĭnū fīlium gerēns, lāmentantēs circum amīcōrum coniugēs, quae simul trahēbantur, nec mĭnus trīstēs quī manēbant.
Recitātiō
[recensere]Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.