Taciti Annalium Liber Primus/XXXIII

E Vicilibris

XXXIII[recensere]

Intereā Germānicō per Galliās, ut dīximus, cēnsūs accipientī excessisse Augustum adfertur. neptem eius Agrippīnam in mātrimōniō plūrēsque ex eā līberōs habēbat, ipse Drūsō frātre Tiberiī genitus, Augustae nepōs, set ānxius occultīs in sē patruī aviaeque odiīs, quōrum causae ācriōrēs, quia inīquae. quippe Drūsī magna apud populum Rōmānum memoria, crēdēbāturque, sī rērum potītus foret, lībertātem redditūrus; unde in Germānicum favor et spēs eadem. nam iuvenī cīvīle ingenium, mīra cōmitās et dīversa ab Tiberiī sermōne vultū, adrogantibus et obscūrīs. accēdēbant muliebrēs offēnsiōnēs novercālibus Liviae in Agrippīnam stimulīs, atque ipsa Agrippīna paulō commōtior, nisi quod castitāte et marītī amōre quamvīs indomitum animum in bonum vertēbat.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]