Taciti Annalium Liber Primus/LXXII

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

LXXII[recensere]

Dēcrēta eō annō triumphālia īnsignia A. Caecīnae, L. Aprōniō, C. Sīliō ob rēs cum Germānicō gestās. nōmen patris patriae Tiberius, ā populō saepius ingestum, repudiāvit; neque in ācta sua iūrārī quamquam cēnsente senātū permīsit, cūncta mortālium incerta, quantōque plūs adeptus foret, tantō sē magis in lūbricō dictitāns. nōn tamen ideō faciēbat fĭdem cīvīlis animī; nam lēgem maiestātis redūxerat, cui nōmen apud veterēs ĭdem, sed alia in iūdicium veniēbant, sī quis prōditiōne exercitum aut plēbem sēditiōnibus, dēnique mălĕ gestā rē pūblicā maiestātem populī Rōmānī minuisset: facta arguēbantur, dicta inpūnē erant. prīmus Augustus cognitiōnem dē fāmōsīs libellīs speciē lēgis eius tractāvit, commōtus Cassiī Sevērī libīdine, quā virōs fēmināsque inlūstrēs procācibus scrīptīs diffāmāverat: mox Tiberius, cōnsultante Pompeiō Macrō praetōre, an iūdicia maiestātis redderentur, exercendās lēgēs esse respondit. hunc quoque asperāvēre carmina incertīs auctōribus vulgāta in saevitiam superbiamque eius et discordem cum mātre animum.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]